Digesta vel Pandectae – Liber XXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

26.4.6

Paulus libro 38 ad edictum

Intestato parente mortuo adgnatis defertur tutela. Intestatus autem videtur non tantum is qui testamentum non fecit, sed et is qui testamento liberis suis tutores non dedit: quantum enim ad tutelam pertinet, intestatus est. Idem dicemus, si tutor testamento datus adhuc filio impubere manente decesserit: nam tutela eius ad adgnatum revertitur.

26.4.7

Gaius libro primo institutionum

Sunt autem adgnati, qui per virilis sexus personas cognatione iuncti sunt, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius neposve ex eo.

26.4.8

Paulus libro 38 ad edictum

Si reliquero filium impuberem et fratrem et nepotem ex alio filio, constat utrosque esse tutores, si perfectae aetatis sunt, quia eodem gradu sunt.

26.4.9

Gaius libro 12 ad edictum provinciale

Si plures sunt adgnati, proximus tutelam nanciscitur et, si eodem gradu plures sint, omnes tutelam nanciscuntur.

26.4.10

Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr. Adgnato propior femina, quo minus sit impuberis adgnati tutor, non obicitur, ideoque patruus sororem consanguineam habentis fratris filii legitimus erit tutor, nec amita patruo magno vel matertera fratris filiis ne sint tutores obstat.

1. Surdus et mutus nec legitimi tutores esse possunt, cum nec testamento nec alio modo utiliter dari possint.

26.4.11

Paulus libro 16 ad Plautium

Minus autem audiens potest.

 

26.5.0. De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent, et qui et in quibus causis specialiter dari possunt.

 

26.5.1

Ulpianus libro 39 ad Sabinum

pr. Sive proconsul sive praeses sive etiam praefectus Aegypti sive proconsulatum optineat provinciae vel temporis causa praeside defuncto vel quia ipsi provincia regenda commissa est, tutorem dare poterit.

1. Legatus quoque proconsulis ex oratione divi Marci tutorem dare potest.

2. Quod autem permittitur tutorem dare provinciae praesidi, eis tantum permittitur, qui [cui] sunt eiusdem provinciae vel ibidem domicilium habent.

26.5.2

Ulpianus libro 35 ad edictum

Cum quidam tutores dati appellassent, quidam autem non adessent, divus pius rescripsit dandum temporarium tutorem, qui tutela fungatur.

26.5.3

Ulpianus libro 36 ad edictum

Ius dandi tutores datum est omnibus magistratibus municipalibus eoque iure utimur, sed illum, qui ab eodem municipio vel agro eiusdem municipii est.

26.5.4

Ulpianus libro nono ad legem Iuliam et Papiam

Praetor ipse se tutorem dare non potest, sicut nec pedaneus iudex nec compromissarius ex sua sententia fieri potest.

26.5.5

Gaius libro 12 ad edictum provinciale

Illud semper constitit praesidem posse tutorem dare tam absentem quam praesentem et tam praesenti quam absenti.

26.5.6

Ulpianus libro octavo de omnibus tribunalibus

Nec non ignoranti et invito.

26.5.7

Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus

Non tantum ad dotem dandam nupturae curatorem dari oportet, verum etiam ei quoque, quae iam nupta est. Sed et ad dotem augendam datur et mutandae quoque dotis gratia curator dari potest.

26.5.8

Ulpianus libro octavo de omnibus tribunalibus

pr. Nec mandante praeside alius tutorem dare poterit.

1. Si praetor vel praeses provinciae in furore aut dementia constitutus dederit tutorem, non puto valere: quamvis enim praetor vel praeses sit nec furor ei magistratum abroget, attamen datio nullius erit momenti.

2. Dari tutor omni die poterit.

3. Furioso et furiosae et muto et surdo tutor vel curator a praetore vel praeside dari poterit.

26.5.9

Marcianus libro nono institutionum

Impuberi ad hereditatem adeundam ut tutor detur, ex causa permissum est.

26.5.10

Marcianus libro quinto regularum

Tutor si petitus fuerit habenti, sed absente eo quasi non habenti datus sit, datio nulla est: nam et quoquo modo in petitione tutoris si erratum fuerit in facti causa, maxime post constitutionem divorum fratrum non valet tutoris datio.

26.5.11

Celsus libro 11 digestorum

Curator pupillo vel pupillae non datur, si tutor eorum afuerit.

26.5.12

Ulpianus libro tertio de officio proconsulis

pr. His qui in ea causa sunt, ut superesse rebus suis non possint, dare curatorem proconsulem oportebit.

1. Nec dubitabit filium quoque patri curatorem dare: quamvis enim contra sit apud Celsum et apud alios plerosque relatum, quasi indecorum sit patrem a filio regi, attamen divus Pius instio celeri, item divi fratres rescripserunt filium, si sobrie vivat, patri curatorem dandum magis quam extraneum.

2. Divus Pius matris querellam de filiis prodigis admisit, ut curatorem accipiant, in haec verba: “Non est novum quosdam, etsi mentis suae videbuntur ex sermonibus compotes esse, tamen sic tractare bona ad se pertinentia, ut, nisi subveniatur is, deducantur in egestatem. Eligendus itaque erit, qui eos consilio regat: nam aequum est prospicere nos etiam eis, qui quod ad bona ipsorum pertinet, furiosum faciunt exitum”.

26.5.13

Papinianus libro 11 quaestionum

pr. Si impuberi libertas et hereditas per fideicommissum data sit et institutus adire nolit, senatus censuit eum, si impuberis nomine desideretur, adire cogendum, ut tamen pupillo pupillae tutor ab eo, cui ius dandi erit, detur, qui tutelam retineat, quoad restituatur hereditas et rem salvam fore ab herede caveatur. Postea divus Hadrianus, ut idem in eo servetur, cui directa libertas data fuerit, rescripsit.

1. Quamvis autem a patrono rem salvam pupillo fore non facile cautio exigatur, tamen senatus pro extraneo haberi voluit eum, qui, quod in ipso fuit, etiam libertate privavit impuberem: et ius quidem liberti, quod habet, quia ex causa fideicommissi manumittit, non est ei ablatum, tutela vero sine vinculo cautionis non committitur. Quid ergo si non caveat? Non dubie tutela non erit apud patronum.

2. Sed si puella duodecimum annum impleverit, tutor desinit esse: quoniam tamen minoribus annorum desiderantibus curatores dari solent, si curator patronus petatur, fides inquisitionis pro vinculo cedet cautionis.

26.5.14

Papinianus libro 12 quaestionum

Libertus non aliis patroni patronaeve liberis tutor esse cogitur, quam qui iura patronatus sperare possunt.

26.5.15

Paulus libro secundo ad edictum

In omnem rem curator dandus est in eius tutoris locum, qui rei publicae causa afuit:

26.5.16

Paulus libro 73 ad edictum

Nec ille desinit tutor esse. Quod et in omnibus, qui ad tempus excusantur, iuris est.

26.5.17

Ulpianus libro nono ad edictum

Ei, qui de statu suo litigat, tutorem dari posse Pomponius scribit et verum est, ut ita demum teneat datio, si liber est.

26.5.18

Ulpianus libro 61 ad edictum

In dando tutore ex inquisitione et in eum inquiritur, qui senator est: et ita Severus rescripsit.

26.5.19

Paulus libro 16 ad Plautium

pr. Ubi absunt hi, qui tutores dare possunt, decuriones iubentur dare tutores, dummodo maior pars conveniat: ubi non est dubium, quin unum ex se dare possint.

1. Magistratus municipalis collegam suum quin dare tutorem possit, non est dubium.

26.5.20

Modestinus libro septimo differentiarum

pr. Ventri tutor a magistratibus populi Romani dari non potest, curator potest: nam de curatore constituendo edicto comprehensum est.

1. Curatorem habenti quo minus alius curator detur, regula iuris non est impedimento.

26.5.21

Modestinus libro primo excusationum

pr. Eidenai dei tous arxontas, hoti kouratoras afylici gunaikas ou xeirotonysousin. [id est: Scire oportet magistratus curatores minoribus mulieres non dari.]

1. Ean mytyr epi tauty ty ahiresei graqy uhious klyronomous ean apoluvwsi tys tou patros ecousias, apoluventwn toutwn kai dia touto klyronomysantwn autos ho patyr kouratwr xeirotonyvynai ou dunatai, kan boulytai, hina my ally hodw touto hoper ouk yboulyvy hy diavemeny genytai. kai touto ohutws hupo tou veiou sebyrou nenomovetytai. [id est: Si mater sub hac condicione filios heredes scribat, si emancipati fuerint a patre, emancipatis iis et ita heredibus factis ipse pater curator dari non potest, etiamsi velit, ne alia via id fiat quod testatrix fieri noluit. Et ita constitutum est a divo Severo.]

2. Alla kan tis apo gonewn kwluvy epitropeuein, touton oute xheirotoneisvai prosykei: kan xeirotonyveis my paraitysytai, kwluesvai auton epitropeuein menousys tys epitimias. [id est: Sed si quis a parentibus tutor esse prohibetur, hunc nec dari tutorem oportet, et datus etsi se non excuset, a tutela prohibetur existimatione salva.]

3. Tous en presbeiai ontas my xeirotoneitwsan epitropous y kouratoras ohi arxontes, epeidyper par’ hon xronon presbeuousin, ho kindunos autois ou diaferei. [id est: Qui in legatione sunt, eos tutores aut curatores magistratus ne danto, nam quamdiu in legatione sunt, periculum ad eos non pertinet.]

4. Ean eparxiakon anvrwpon presbeuonta ho en Hrwmy arxwn dw epitropon, afevysetai. [id est: Si ex provincia hominem qui Romae magistratu fungitur tutorem det, excusabitur.]

5. Pros tois loipois dikaiois dei ton arxonta kai tous tropous twn mellontwn xeirotonyvysesvai skopein: oute gar ousia oute aciwma ohutws hikanon pros pistin, hws agavy proairesis kai xrystoi tropoi. [id est: Praeter reliqua respicere: neque enim tam facultas dignitasve faciunt ad fidem habendam quam bona indolem et probi mores.]

6. Dia pantos de malista touto paratyreitwsan ohi arxontes my xeirotonein tous boulomenous epirriptein ehautous, hina xeirotonyvwsi, kai argurion didontas: toutous gar kai kolasei hupeuvunous einai nenomovetytai. [id est: Omnino autem hoc vel maxime magistratus animadvertant, ne dent qui studeant ingerere se ut creentur et pecuniam ob id dent: nam hos poenae quoque obnoxios esse constitutum est.]

26.5.22

Modestinus libro quinto excusationum

Kai ohi my bouleutai bouleutwn paisi xeirotonountai epitropoi, hwsper kai bouleutai tois my ek bouleutwn. [id est: Etiam qui non sunt decuriones, decurionum liberis tutores dantur, ut etiam decuriones liberis eorum qui non sunt decuriones.]

26.5.23

Modestinus libro quarto pandectarum

Simul plures tutores dari possunt.

26.5.24

Paulus libro nono responsorum

“Divi Marcus et Verus Cornelio Proculo. Si quando desint in civitate, ex qua pupilli oriundi sunt, qui idonei videantur esse tutores, officium sit magistratuum inquirere ex vicinis civitatibus honestissimum quemque et nomina praesidi provinciae mittere, non ipsos arbitrium dandi sibi vindicare”.

26.5.25

Paulus libro decimo responsorum

Curatorem impuberi datum quacumque ex causa perseverare in diem pubertatis in eadem cura respondi: ergo post pubertatem alium curatorem sibi petere debebit.

26.5.26

Scaevola libro secundo responsorum

Seiae egressae annos duodecim decreto praetoris ex inquisitione datus est tutor quasi minori: quaero an excusare se deberet. Respondi secundum ea quae proponerentur neque excusationem necessariam esse neque obligari quod non gereret.

26.5.27

Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

pr. Pupillo, qui tam Romae quam in provincia facultates habet, rerum quae sunt Romae praetor, provincialium praeses tutorem dare potest.

1. Libertino tutores liberti dandi sunt: sed et si ingenuus detur nec se excusaverit, tutor perseverabit.

26.5.28

Paulus libro secundo decretorum

Romanius appulus ab iudice appellaverat dicens se non debuisse dari in tutela collegam ei, quem ipse, cum magistratus esset, nominasset suo periculo, ne in una tutela duplex periculum sustineret. Decrevit imperator posse quem et fideiussorem pro tutore esse et nihilo minus tutorem dari: itaque detentus est in tutela.

26.5.29

Paulus libro singulari de cognitionibus

Si peregre agant qui tutores vel curatores dati sunt, ut intra diem trigesimum notum his a magistratibus fiat, divus Marcus rescripsit.

 

26.6.0. Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.

 

26.6.1

Modestinus libro septimo differentiarum

Matris sollicitudo in petendis filio tutoribus, non etiam curatoribus observatur, nisi quo casu impuberi curator petendus est.

26.6.2

Modestinus libro primo excusationum

pr. Ean ohi afylikes my exwsi tous ek twn nomwn kydemonas, ean men epitropwn dewntai dia tyn hylikian, dunantai aitysai autois epitropous katastavynai ohi te suggeneis kai ohi kat’ epigamian [epigamin] oikeioi gonewn arrenwn te kai vyleiwn: dunantai kai filoi twn gonewn kai trofeis autwn twn paidwn touto aitysai. [id est: Si minores non habeant qui ex legibus curam eorum agant, si quidem tutorum indigeant propter aetatem, tutores ut iis constituantur petere possunt, cognati et affines tam paterni quam materni possunt, etiam amici parentum ipsorum puerorum educatores hoc petere.]

1. Hoi men oun alloi ek proairesews aitousin epitropous: eisi de tines ohis epanagkes estin aitein epitropous, ohion mytyr kai apeleuveroi: ek toutwn gar ahi men zymiountai, ohi de kai kolazontai, ean my aityswsi tous ek twn nomwn kydemonas. Hy men gar mytyr ecelaunetai tys tou paidos nomimou klyronomias, hws ousa anacia labein klyron nomimon, my frontisasa autw katastavynai epitropon. Kai ou monon ean my aitysy, alla kai, hon an aitysy, hosias xarin aitysy ton afevynai dunamenon, eita afeventos autou y kai apoblyventos allon my aitysy palin, y ecepitydes kakous aitysy. apeleuveroi de ek toutwn twn aitiwn katygoryventes epi tou hygoumenou kolazontai epistrefws, ean fainwntai y di’ ameleian y dia kakian my ytykotes. [id est: Et reliqui ex voluntate tutores petunt: sunt autem quidam quibus necesse est tutores petere, ut mater et liberti: ex his enim illa multatur, hi vero etiam castigantur, nisi petant, qui curam eorum secundum leges agant. Mater enim arcetur a filii legitima hereditate, utpote indigna quae ex lege heres fiat, si neglegat tutorem ei constitui: et non solum si non petat, sed etiam si, cum petat, dicis causa petat excusatione liberandum, deinde dimisso eo vel etiam reiecto alium rursus non petat, vel si data opera malos petat. Liberti autem propter has causas accusati apud praesidem graviter puniuntur, si appareat eos aut neglegentia sua aut etiam mala fraude non petivisse.]

2. Ta de peri tys mytros proeirymena dyloutai en epistoly Sebyrou, hys ta hrymata hupotetaktai. [id est: De matre vero quae diximus, intelleguntur ex epistula Severi, cuius verba subiecimus.] “Divus Severus Cuspio Rufino. Omnem me rationem adhibere subveniendis pupillis, cum ad curam publicam pertineat, liquere omnibus volo. Et ideo quae mater vel non petierit tutores idoneos filiis suis vel prioribus excusatis reiectisve non confestim aliorum nomina dederit, ius non habeat vindicandorum sibi bonorum intestatorum filiorum”.

3. Ean mentoi tis y daneistys y legatarios y allyn anagkaian exy pros ton orfanon sustasin, autos men ouk aitysei epitropon tw orfanw, alla tous aitein dunamenous aciwsei aitysai, y ean ohutoi apoknyswsi, tote proselvwn tw hygoumenw auto touto erei, hina katastaventos epitropou nomimou he pros ton orfanon genytai sustasis. [id est: Si vero quis vel creditor vel legatarius sit vel aliam necessariam cum pupillo habeat controversiam, ipse quidem non petet tutorem pupillo, sed qui petere possunt ut petant roget, vel si hi defugiant, tum praesidem adeat et id ipsum dicat, ut constituto tutore controversia cum pupillo finiatur.]

4. Tauta men peri epitropwn: kouratoras de heautois aitysousin ohi afylikes, ean men parwsi, di’ heautwn: ean de apodymy tis autwn, aitysei dia frontistou. [id est: Haec de tutoribus. Curatores autem sibi ipsi minores petunt, si quidem adsunt, per se ipsos, si vero eorum quis peregre sit, petet per procuratorem.]

5. Ei de allos aitysai kouratora dunatai tw afyliki, ezytyvy. Kai oulpianos ho kratistos ohutws grafei, hws deon allon autw my aitein, alla auton heautw, [id est: An alius curatorem minori petere possit, quaesitum est. Et scribut praestantissimus Ulpianus alium ei petere non debere, sed sibi ipsum.] et apud Paulum libro nono responsorum ita relatum est curatorem ignorante nec mandante pupilla non recte ei a tutore petitum videri periculumque eorum, quae curator non iure datus gessit, non sine ratione eum qui petit cogendum agnoscere. Et alia parte eiusdem libri ita respondit, si matris iudicium princeps secutus curatores filiae eius dedit, periculum administrationis eorum eam respicere debere.

6. Ohi hopwsoun afeventes di’ excusationos tys epitropys anagkyn ouk exousin aitein tois orfanois epitropon, hws fysi Sebyrou kai Antwninou diatacis. [id est: Qui quocumque modo per excusationem tutela liberati sunt, necesse non habent pupillis tutorem petere, ut ait Severi et Antonini constitutio.]

26.6.3

Paulus libro decimo responsorum

Decreto decurionum et ipsum magistratum curatorem dari potuisse respondi.

26.6.4

Tryphoninus libro 13 disputationum

pr. Credendum est et eam matrem constitutione contineri, quae a patre non legitime tutores testamento vel codicillis datos filiis impuberibus non postulavit decreto confirmari.

1. Sin autem idoneis datis tutoribus pluribus unus eorum vel decessit vel temporalem excusationem accepit, mater, quae propterea in loco illius alium non petit, quia numerus reliquorum administrationi tutelae sufficiebat, incidit quidem in verba constitutionis, sed sententia excusatur.

2. Sed si suspecto tutore pupilli accusato decretum erit ei adiungi alios, mater eos quoque petere debet et, si non petit, incidet in sententiam constitutionis.

3. Haec autem mater ab omni quidem bonorum vindicatione intestatorum filiorum repellitur. Si vero maritus ei fideicommissum a filio reliquerit, cui mulier non petit tutorem, “si sine liberis decesserit”, vel sub hac ipsa condicione “si intestatus mortuus erit”, fideicommissi petitio, quae ex alieno iudicio descendit, non est perempta.

4. Quae autem suspectum tutorem non fecit, nec verbis nec sententia constitutionis in poenam incidit, quod eiusmodi facta diiudicare et aestimare virilis animi est et potest etiam delicta ignorare mater, satisque est eam petisse talem, qui inquisitione per praetorem habita idoneus apparuit. Et ideo nec iudicium eius sufficit ad eligendos tutores, sed inquisitio fit, etiamsi maxime in bona propria liberis suis testamento tutores dederit.

 

26.7.0. De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non et de agentibus vel conveniendis uno vel pluribus.

 

26.7.1

Ulpianus libro 35 ad edictum

pr. Gerere atque administrare tutelam extra ordinem tutor cogi solet.

1. Ex quo scit se tutorem datum si cesset tutor, suo periculo cessat: id enim a divo Marco constitutum est, ut, qui scit se tutorem datum nec excusationem si quam habet allegat intra tempora praestituta, suo periculo cesset.

2. Sufficit tutoribus ad plenam defensionem, sive ipsi iudicium suscipiant sive pupillus ipsis auctoribus, nec cogendi sunt tutores cavere, ut defensores solent. Licentia igitur erit, utrum malint ipsi suscipere iudicium an pupillum exhibere, ut ipsis auctoribus iudicium suscipiatur: ita tamen, ut pro his, qui fari non possunt vel absint, ipsi tutores iudicium suscipiant, pro his autem, qui supra septimum annum aetatis sunt et praesto fuerint, auctoritatem praestent.

3. In causis autem adultorum licentia erit agentibus vel ipsum adultum praesentem in iudicium vocare, ut consensu curatoris conveniatur, vel contra curatorem agere, ut ipse litem suscipiat. In absentibus autem adultis omnimodo contra curatorem agendum.

4. Non denegari autem neque tutoribus neque curatoribus etiam debitores pupillorum vel adultorum ex persona sua prospectu officii in iudicium vocare vel eis hoc facientibus suum accommodare consensum.

26.7.2

Ulpianus libro nono ad edictum

pr. Si tutor condemnavit sive ipse condemnatus est, pupillo et in pupillum potius actio iudicati datur et maxime, si non se liti optulit, sed cum non posset vel propter absentiam pupilli vel propter infantiam auctor ei esse ad accipiendum iudicium. Et hoc etiam divus Pius rescripsit et exinde multis rescriptis declaratum est in pupillum dandam actionem iudicati semper tutore condemnato, nisi abstineatur: tunc enim nec in tutorem nec in pupillum. Nec pignora tutoris capienda esse saepe rescriptum est.

1. Amplius Marcellus libro vicesimo primo digestorum scribit et si satisdedit tutor, mox abstinuit pupillus, fideiussoribus quoque eius debere subveniri: sed et si pupillus non abstinuit, quemadmodum ipsi, ita et fideiussoribus eius subveniri, maxime si pro absente pupillo vel pro infante satisdedit.

26.7.3

Ulpianus libro 35 ad edictum

pr. Si plures curatores dati sunt, Pomponius libro sexagesimo octavo ad edictum scripsit ratum haberi debere etiam quod per unum gestum est: nam et in furiosi curatoribus, ne utilitates furiosi impediantur, praetor uni eorum curationem decernet ratumque habebit, quod per eum sine dolo malo gestum est.

1. Si parens vel pater qui in potestate habet destinaverit testamento, quis tutorum tutelam gerat, illum debere gerere praetor putavit, meritoque parentis statur voluntati, qui utique recte filio prospexit. Tantundem praetor facit et de his, quos parens destinavit testamento, ipse autem confirmavit, ut, si parens declaravit, quem velit tutelam administrare, ille solus administret.

2. Ceteri igitur tutores non administrabunt, sed erunt hi, quos vulgo honorarios appellamus. Nec quisquam putet ad hos periculum nullum redundare: constat enim hos quoque, excussis prius facultatibus eius qui gesserit, conveniri oportere: dati sunt enim quasi observatores actus eius et custodes, imputabiturque eis quandoque, cur, si male eum conversari videbant, suspectum eum non fecerunt. Adsidue igitur et rationem ab eo exigere eos oportet et sollicite curare, qualiter conversetur, et si pecunia sit, quae deponi possit, curare, ut deponatur ad praediorum comparationem: blandiuntur enim sibi, qui putant honorarios tutores omnino non teneri: tenentur enim secundum ea quae supra ostendimus.

3. Quamvis autem ei potissimum se tutelam commissurum praetor dicat, cui testator delegavit, attamen nonnumquam ab hoc recedet, ut puta si pater minus penso consilio hoc fecit, forte minor viginti quinque annis, vel eo tempore fecit, quo iste tutor bonae vitae vel frugi videbatur, deinde postea idem coepit male conversari ignorante testatore, vel si contemplatione facultatium eius res ei commissa est, quibus postea exutus est.

4. Nam et si unum pater dederit tutorem, nonnumquam ei adiunguntur curatores: nam imperator noster cum patre rescripsit, cum duos quis libertos suos tutores dedisset, unum rerum Italicarum, alium rerum Africanarum, curatores eis adiungendos, nec patris secuti sunt voluntatem.

5. Quod in tutoribus scriptum est, et in curatoribus erit observandum, quos pater testamento destinavit a praetore confirmandos.

6. Apparet igitur praetori curae fuisse, ne tutela per plures administretur, quippe etsi pater non destinaverit quis gerere debeat, attamen id agit, ut per unum administretur: sane enim facilius unus tutor et actiones exercet et excipit.

7. Ne per multos tutela spargatur, si non erit a testatore electus tutor aut gerere nolet, tum is gerat, cui maior pars tutorum tutelam decreverit: praetor igitur iubebit eos convocari aut, si non coibunt aut coacti non decernent, causa cognita ipse statuet, quis tutelam geret.

8. Plane si non consentiant tutores praetori, sed velint omnes gerere, quia fidem non habeant electo nec patiuntur succedanei esse alieni periculi, dicendum est praetorem permittere eis omnibus gerere.

9. Item si dividi inter se tutelam velint tutores, audiendi sunt, ut distribuatur inter eos administratio.

26.7.4

Ulpianus libro nono ad edictum

Vel in partes vel in regiones, et si ita fuerit divisa, unusquisque exceptione summovebitur pro ea parte vel regione, quam non administrat.

26.7.5

Ulpianus libro 35 ad edictum

pr. Ita autem depositioni pecuniarum locus est, si ea summa corradi, id est colligi possit, ut comparari ager possit: si enim tam exiguam esse tutelam facile probatur, ut ex nummo refecto praedium puero comparari non possit, depositio cessat. Quae ergo tutelae quantitas depositionem inducat, videamus. Et cum causa depositionis exprimatur, ut praedia pupillis comparentur, manifestum est, ut ad minimas summas non videatur pertinere: quibus modus praefiniri generaliter non potest, cum facilius causa cognita per singulos possit examinari. Nec tamen auferenda facultas est etiam minores summas interdum deponi postulare, si suspecti tutores esse videantur.

1. Gessisse autem videtur tutor, qui quid omnino pupillare attigit etiamsi modicum, cessantque partes eorum, qui solent cessantes cogere administrare.

2. Quod si posteaquam gessit, tunc se gestu abstinuit, etiam suspecti postulatio succedit.

3. Quod si quis tutelam mandaverit gerendam gestaque fuerit ab eo cui mandatum est, locus erit tutelae actioni: videtur enim gessisse qui per alium gessit. Quod si non accessit is cui mandatum est, utili actioni convenitur.

4. Debitor patris, qui tutelam administravit filii, tutealae iudicio tenebitur etiam ob id quod patri debuit.

5. Si tutor pupillum suum puberem factum non admonuerit, ut sibi curatores peteret (sacris enim constitutionibus hoc facere iubetur qui tutelam administravit), an tutelae iudicio teneatur? Et magis puto sufficere tutelae iudicium, quasi conexum sit hoc tutelae officio, quamvis post pubertatem admittatur.

6. Post completum vicesimum quintum annum aetatis si nondum rationes redditae sunt nec ad causam instrumenta pertinentia, fidei ac verecundiae curatorum convenit, ut consilio suo coeptam litem perficiant. Si igitur cessent in his quae constituta sunt faciendis, magis puto sufficere negotiorum gestorum iudicium etiam si iam actum est, si tamen huius rei ratio reddita non est.

7. Iulianus libro vicesimo primo digestorum huiusmodi speciem proponit: quidam decedens filiis suis dederat tutores et adiecerat: “Eosque aneclogistos esse volo”. Et ait Iulianus tutores, nisi bonam fidem in administratione praestiterint, damnari debere, quamvis testamento comprehensum sit, ut aneclogisti essent: nec eo nomine ex causa fideicommissi quicquam consequi debebunt, ut ait Iulianus, et est vera ista sententia: nemo enim ius publicum remittere potest huiusmodi cautionibus nec mutare formam antiquitus constitutam. Damnum vero, quodcumque ex tutela quis senserit, et legari et per fideicommissum ei relinqui potest.

8. Papinianus libro quinto responsorum ita scribit: pater tutelam filiorum consilio matris geri mandavit et eo nomine tutores liberavit. Non idcirco minus officium tutorum integrum erit, sed viris bonis conveniet salubre consilium matris admittere, tametsi neque liberatio tutoris neque voluntas patris aut intercessio matris tutoris officium infringat.

9. Usque adeo autem licet tutoribus patris praeceptum neglegere, ut, si pater caverit, ne quid rei suae distraheretur vel ne mancipia distrahantur vel ne vestis vel ne domus vel ne aliae res periculo subiectae, liceat eis contemnere hanc patris voluntatem.

10. Ex quo innotuit tutori se tutorem esse, scire debet periculum tutelae ad eum pertinere. Innotescere autem qualiterqualiter sufficit, non utique testato eum conveniri: nam etsi citra testationem, scilicet undecumque cognovit, nulla dubitatio est, quin debeat periculum ad ipsum respicere.

26.7.6

Ulpianus libro 36 ad edictum

Hoc autem, quod cognovit tutor, pupillus probare debebit.

26.7.7

Ulpianus libro 35 ad edictum

pr. Tutor, qui repertorium non fecit, quod vulgo inventarium appellatur, dolo fecisse videtur, nisi forte aliqua necessaria et iustissima causa allegari possit, cur id factum non sit. Si quis igitur dolo inventarium non fecerit, in ea condicione est, ut teneatur in id quod pupilli interest, quod ex iureiurando in litem aestimatur. Nihil itaque gerere ante inventarium factum eum oportet, nisi id quod dilationem nec modicam exspectare possit.

1. Si tutor cessaverit in distractione earum rerum quae tempore depereunt, suum periculum facit: debuit enim confestim officio suo fungi. Quid si contutores exspectabat vel differentes vel etiam volententes se excusare, an ei ignoscatur? Et non facile ignoscetur: debuit enim partibus suis fungi non quidem praecipiti festinatione, sed nec moratoria cunctatione.

2. Competet adversus tutores tutelae actio, si male contraxerint, hoc est si praedia comparaverint non idonea per sordes aut gratiam. Quid ergo si neque sordide neque gratiose, sed non bonam condicionem elegerint? Recte quis dixerit solam latam neclegentiam eos praestare in hac parte debere.

3. Si post depositionem pecuniae comparare praedia tutores neglexerunt, incipient in usuras conveniri: quamquam enim a praetore cogi eos oportet ad comparandum, tamen, si cessent, etiam usuris plectendi sunt tarditatis gratia, nisi si per eos factum non est quo minus compararent.

4. Pecuniae, quam in usus suos converterunt tutores, legitimas usuras praestant, sed hoc ita demum, si evidenter doceantur pecuniam in usus suos convertisse: ceterum non utique qui non faeneravit vel non deposuit, in suos usus vertit, et ita divus Severus decrevit. Doceri igitur debet in usus suos pecuniam vertisse.

5. Vertisse in suos usus non accipimus eum, qui debitor patris pupilli fuit, deinde ipse sibi non solvit: hic enim eas usuras praestabit, quas patri promiserat.

6. Si tutor pecuniam pupillarem suo nomine faeneravit, ita demum cogetur usuras quas percepit praestare, si suscipiat pupillus ceterorum nominum periculum.

7. Si deponi oporteat pecunias ad praediorum comparationem, si quidem factum est, usurae non current: sin vero factum non est, si quidem nec praeceptum est, ut deponantur, pupillares praestabuntur, si praeceptum est et neglectum, de modo usurarum videndum est. Et solent praetores comminari, ut, si non fiat depositio vel quanto tardius fiat, legitimae usurae praestentur: si igitur comminatio intercessit, iudex qui quandoque cognoscet decretum praetoris sequetur.

8. Idem solent facere praetores etiam circa eos tutores, qui negant habere ad alendos pupillos penes se aliquid, ut quidquid constiterit penes eos esse, eius gravissima usura pendatur: et hoc persequi oportere iudicem palam est cum et alia poenae adiectione.

9. Residuarum autem summarum pupillares usuras pendi oportet.

10. Quae autem sunt pupillares usurae, videndum est. Et apparet hanc esse formam usurarum, ut eius quidem pecuniae, quam quis in usus suos convertit, legitimam usuram praestet. Sed et si negavit apud se esse pecuniam et praetor pronuntiavit contra eum, legitimas solvere debebit, vel si moram depositioni fecit et praetor irrogavit ei legitimas. Sed et si, dum negat aliquam quantitatem penes se esse, pupillis ad onera sua expedienda imposuit necessitatem mutuam pecuniam legitimis usuris accipiendi, tenebitur in legitimis. Item si a debitoribus legitimas exegit. Ex ceteris causis secundum morem provinciae praestabit usuras aut quincunces aut trientes aut si quae aliae leviores in provincia frequentantur.

11. Usurae a tutoribus non statim exiguntur, sed interiecto tempore ad exigendum et ad collocandum duum mensum, idque in iudicio tutelae servari solet: quod spatium seu laxamentum temporis tribui non oportet his, qui nummos impuberum vel adulescentium in suos usus converterunt.

12. Si usuras exactas tutor vel curator usibus suis retinuerint, earum usuras agnoscere eos oportet: sane enim parvi refert, utrum sortem pupillarem an usuras in usus suos converterint.

13. Pecuniae, quae in arca fuit, etiam heredes curatoris tamdiu usuras praestabunt, quamdiu non interpellaverint, ut loco defuncti curator constituatur.

14. Si tutor pro contutore condemnetur, an etiam in usuras condemnandus sit, quaeritur. Et placet, ut multis rescriptis continetur et Papinianus libro duodecimo quaestionum ait, etiam in usuras eum condemnandum, si suspectum facere supersedit, et quidem eas demum usuras cogendum praestare, quas etiam suae administrationis cogitur.

15. Sciendum est tutorem et post officium finitum usuras debere in diem, quo tutelam restituit.

26.7.8

Ulpianus libro 23 ad edictum

Si tutelae agat is, cuius tutela administrata est, dicendum est nonnumquam diem creditae pecuniae exspectandam, si forte tutor pecunias crediderit pupilli nomine, quarum exigendarum dies nondum venit. Sane quod ad pecunias attinet, ita demum verum est, si potuit et debuit credere: ceterum si non debet credere, non exspectabitur.

26.7.9

Ulpianus libro 36 ad edictum

pr. Quotiens tutor pecuniam pupillarem faenori dat, stipulatio hoc ordine facienda est. Stipulari enim debet aut pupillus aut servus pupilli: quod si neque pupillus eius aetatis erit, ut stipulari possit, neque servum habebit, tunc ipse tutor quive in eius potestate erit, quo casu Iulianus saepissime scripsit utilem actionem pupillo dandam. Sed et si absens sit pupillus, oportere tutorem suo nomine stipulari nequaquam ambigendum est.

1. Si pater familias eum, pro quo fideiussit, tutorem dederit filio suo, officio tutoris convenit, ut, cum dies pecuniae praeterierit, creditori debitum solvat: et ideo cessante eo si pupillus suae tutelae factus solverit ex causa fideiussoria, non solum mandati, sed etiam tutelae agere poterit: hoc enim ei imputatur, cur pro se non solverit. Quod si in diem debitor fuit iste tutor, quibusdam videtur non venire in tutelae iudicium, si modo is dies post tutelam finitam supervenit: quod si dies adhuc durante tutela venit, putant omnimodo devolvi in tutelae iudicium. Ego et hoc et superius ita verum puto, si facultatibus labi tutor coepit: ceterum si idoneus tutor fuit, nihil venire in tutelae iudicio. Nec quisquam putet nullum effectum hoc habere: namque si quis dixerit in tutelae iudicium devolvi, et privilegio locus est et fideiussores tenebuntur, si rem salvam fore cautum est.

2. Item si temporali actione fuit obligatus tutor, dicendum est locum esse tutelae iudicio, ut perpetua actio sit.

3. Et generaliter quod adversus alium praestare debuit pupillo suo, id adversus se quoque praestare debet, fortassis et plus: adversus alios enim experiri sine actione non potuit, adversus se potuit.

4. Sed si sub usuris gravioribus patri pupilli pecuniam debuit quam sint pupillares, videndum est, an ei aliquid imputetur. Et si quidem solvit, nihil est quod ei imputetur: potuit enim solvere nec onerare se usuris: si vero non solvit, usuras cogendus est agnoscere, quas a se exigere debuit.

5. Sicut autem solvere tutor quod debet, ita et exigere quod sibi debetur potest, si creditor fuit patris pupilli: nam et sibi solvere potest, si modo fuit pecunia unde solvat, et si usurae fuerunt graviores quae ei debebantur, relevabitur eis pupillus, quia tutor se potuit liberare, sicut aliis quoque solvere et potuit et debuit.

6. Nec utique necesse habet, si conveniatur, per iudicem solvere, idcircoque si mala causa pupillaris est, denuntiare sibi verum debet. Denique imperator Antoninus cum patre etiam honoraria eos imputare pupillo prohibuit, si supervacaneam litem instituissent, cum convenirentur a vero creditore: nec enim prohibentur tutores bonam fidem agnoscere.

7. Non tantum autem sibi solvere tutor, verum etiam sibi creditam pecuniam scribere potest, ut Marcellus libro octavo digestorum scripsit, seque mutua pecunia poterit obligare sibi mutuam proscribendo.

8. Constat eum, qui ad augmentum datur, ut puta ad bona materna quae postea accesserunt vel ad quid aliud augmentum, administrare bona pristina non solere. Si autem suspectum facere priorem tutorem supersedit vel satis ab eo exigere, plectetur.

9. Per contrarium autem qui datus est simpliciter tutor pupillo vel curator, si quid postea augmenti accesserit, periculo tenetur, quamvis soleat ad augmentum dari curator: quae res non facit, ut ipsa augmenta non pertineant ad curam priorum, ad quos omnis utilitas pupillorum debet pertinere. Sive igitur datus est, communicatur periculum cum prioribus, sive datus non est, tenetur administrationis necessitate is qui antea erat datus.

26.7.10

Ulpianus libro 49 ad edictum

Generaliter quotienscumque non fit nomine pupilli quod quivis pater familias idoneus facit, non videtur defendi: sive igitur solutionem sive iudicium sive stipulationem detrectat, defendi non videtur.

26.7.11

Ulpianus libro 33 ad edictum

Circa pupillum, cuius tutor servus erat pronuntiatus, divus Pius rescripsit in rebus, quas ex pecunia pupilli servus comparaverat, dominum non posse uti praerogativa deductionis. Quod et in curatore observandum est.

26.7.12

Paulus libro 38 ad edictum

pr. Cum plures tutelam gerunt, nulli eorum in contutorem actio pupilli nomine datur.

1. Quae bona fide a tutore gesta sunt, rata habentur etiam ex rescriptis Traiani et Hadriani: et ideo pupillus rem a tutore legitime distractam vindicare non potest: nam et inutile est pupillis, si administratio eorum non servatur, nemine scilicet emente. Nec interest, tutor solvendo fuerit nec ne, cum, si bona fide res gesta sit, servanda sit, si mala fide, alienatio non valet.

2. Nimium est licere tutori respectu existimationis pupilli erogare ex bonis eius, quod ex suis non honestissime fuisset erogaturus.

3. Cum tutor non rebus dumtaxat, sed etiam moribus pupilli praeponatur, imprimis mercedes praeceptoribus, non quas minimas poterit, sed pro facultate patrimonii, pro dignitate natalium constituet, alimenta servis libertisque, nonnumquam etiam exteris, si hoc pupillo expediet, praestabit, sollemnia munera parentibus cognatisque mittet. Sed non dabit dotem sorori alio patre natae, etiamsi aliter ea nubere non potuit: nam etsi honeste, ex liberalitate tamen fit, quae servanda arbitrio pupilli est.

4. Si tutor pecuniam pupillarem credere non potuit, quod non erat cui crederet, pupillo vacabit.

26.7.13

Gaius libro 12 ad edictum provinciale

pr. Tutor secundum dignitatem facultatesque pupilli modum servorum aestimare debet, qui circa eum futuri sunt.

1. Non est audiendus tutor, cum dicat ideo cessasse pupillarem pecuniam, quod idonea nomina non inveniret, si arguatur eo tempore suam pecuniam bene collocasse.

2. In solvendis legatis et fideicommissis attendere debet tutor, ne cui non debitum solvat, nec nuptiale munus matri pupilli vel sorori mittere. Aliud est, si matri forte aut sorori pupilli tutor ea quae ad victum necessaria sunt praestiterit, cum semet ipsa sustinere non possit: nam ratum id habendum est: nec enim eadem causa est eius, quod in eam rem impenditur et quod muneris legatorumve nomine erogatur.

26.7.14

Paulus libro octavo brevium

Etiam contutoris factum imputatur collegae, si potuit et debuit suspectum facere: interdum et si debuit satis petere: nam si idoneus subito lapsus est, nihil collegae imputari potest.

26.7.15

Paulus libro secundo sententiarum

Si tutor constitutus quos invenerit debitores non convenerit ac per hoc minus idonei efficiantur, vel intra sex primos menses pupillares pecunias non collocaverit, ipse in debitam pecuniam et in usuras eius pecuniae quam non faeneravit convenitur.

26.7.16

Paulus libro sexto ad Sabinum

Cum quaeritur iudicio tutelae, quae nomina a tutore facta agnoscere pupillus debeat, Marcellus putabat, si tutor pecuniam pupilli mutuam dedisset et suo nomine stipulatus esset, posse dici nomina integra pupillo salva esse, deperdita et male contracta ad tutorem pertinere. Sed verius se putare posse tutorem eam condicionem adulescenti deferre, ut id quod gessisset tutor in contrahendis nominibus aut in totum agnoscere aut a toto recedere, ita ut perinde esset ac si tutor sibi negotium gessisset. Idem est et si pupilli nomine credidisset.

26.7.17

Pomponius libro 17 ad Sabinum

Qui iussus est ab eo, qui ius iubendi habet, tutelam gerere, si cessasset, ex quo iussus est indemnem pupillum praestare debebit, non ex quo tutor esse coepit.

26.7.18

Iulianus libro 21 digestorum

pr. Qui tutor negotia pupilli gessit, quamvis in nulla re auctor pupillo fuerit, quin tutelae iudicio teneatur, dubitari non oportet: quid enim prohibet ita patrimonium pupilli compositum esse, ut nihil gerere necesse sit, in quo tutoris auctoritas interponi debeat?

1. Ex duobus tutoribus si cum altero actum fuerit, alter non liberabitur.

26.7.19

Ulpianus libro primo responsorum

Actus sui rationem concuratori reddere non esse compellendum: sed nisi cum eo administrationem communicet aut si non ex fide curam gerat, suspectum postulari posse.

26.7.20

Ulpianus libro quinto de officio proconsulis

Tutor vel curator, cuius iniusta appellatio pronuntiata erit cuiusve excusatio recepta non sit, ex quo accedere ad administrationem debuit erit obligatus.

26.7.21

Marcellus libro singulari responsorum

Lucius Titius Gaium Seium filium familias testamento filio suo tutorem dedit: Gaius Seius sciente et consentiente patre tutelam administravit: quaero, an defuncto Gaio Seio actio tutelae adversus patrem eius et in quantum competat. Marcellus respondit secundum ea quae proposita essent actione de peculio et de in rem verso patrem teneri: nec multum videri in hoc casu facere patris scientiam et consensum ad obligandum eum in solidum, nisi forte contutore vel alio quo volente eum facere suspectum intercessit et quasi in se periculum recepit.

26.7.22

Paulus libro tertio ad edictum

Tutor ad utilitatem pupilli et novare et rem in iudicium deducere potest: donationes autem ab eo factae pupillo non nocent.

26.7.23

Ulpianus libro nono ad edictum

Vulgo observatur, ne tutor caveat ratam rem pupillum habiturum, quia rem in iudicium deducit. Quid tamen si dubitetur, an tutor sit vel an duret tutor vel an gestus illi commissus sit? Aequum est adversarium non decipi. Idem et in curatore est, ut Iulianus scripsit.

26.7.24

Paulus libro nono ad edictum

pr. Decreto praetoris actor constitui periculo tutoris solet, quotiensque aut diffusa negotia sint aut dignitas vel aetas aut valetudo tutoris id postulet: si tamen nondum fari pupillus potest, ut procuratorem facere possit, aut absens sit, tunc actor necessario constituendus est.

1. Si duobus simul tutela gerenda permissa est vel a parente vel a contutoribus vel a magistratibus, benigne accipiendum est etiam uni agere permissum, quia duo simul agere non possunt.

26.7.25

Ulpianus libro 13 ad edictum

Si minoris actum fuerit cum tutoribus adsistentibus curatoribus et pupillus ob hoc egerit cum curatoribus et ei sint condemnati in id quod sua intererat minoris tutores culpa eorum condemnatos non esse: an restitutio adversus tutores cesset? Et Papinianus responsorum libro secundo ait nihilo minus posse restitui et idcirco curatores, si nondum iudicatum fecerunt, posse provocantes per exceptionem doli consequi, ut eis mandentur adversus tutores actiones. Quid tamen si iam fecerunt iudicatum curatores? Proderit hoc tutoribus, quoniam nihil minori abest, qui de praeda magis quam de damno sollicitus est, nisi forte mandare actiones paratus sit curatoribus.

26.7.26

Paulus libro 24 ad edictum

Cum curatore et pro tutore etiam manente administratione agi potest.

26.7.27

Paulus libro septimo ad Plautium

Tutor, qui tutelam gerit, quantum ad providentiam pupillarem domini loco haberi debet.

26.7.28

Marcellus libro octavo digestorum

pr. Tutor pro pupillo in iudicium vocatus sollemniter cavit: si inter moras puer ad pubertatem pervenit, non est cogendus accipere iudicium.

1. Tutor, qui post pubertatem pupilli negotiorum eius administratione abstinuit, usuras praestare non debet ex quo optulit pecuniam: quin etiam iustius mihi videtur eum per quem non stetit, quo minus conventus restitueret tutelam, ad praestationem usurarum non compelli. Ulpianus notat: non sufficit optulisse, nisi et deposuit obsignatam tuto in loco,

26.7.29

Marcellus libro octavo digestorum

Maximeque heredem tutoris: nam periniquum est eum, cui forte post viginti annos vel amplius in mentem venit tutelam reposcere, etiam usuras postulare.

26.7.30

Marcellus libro 21 digestorum

Tutoris praecipuum est officium, ne indefensum pupillum relinquat.

26.7.31

Modestinus libro primo excusationum

Divi Severus et Antoninus Augusti Sergio Iuliano. “Forma, qua singuli tutores, prout quisque gessit tutelam, nonnunquam in solidum tenentur, dumtaxat intra pubertatis tempora locum habet, non etiam si post pubertatem administraverint”.

26.7.32

Modestinus libro sexto responsorum

pr. Sine herede tutor decessit: quaero, an curator pupillo datus, cum neque inventaria neque alia instrumenta a fideiussore tutoris exhibeantur, possit eundem fideiussorem convenire ex stipulatione, quanti pupilli interest. Modestinus respondit in id quod tutor conveniri potuit, fideiussorem quoque conveniri posse.

1. Modestinus respondit damnum si quod accidit eo, quia cautiones soluti vectigalis inventae non sunt, ad tutorem, cuius nulla culpa admissa proponitur, minime pertinere.

2. Modestinus respondit tutorem eorum redituum nomine rationem pupillae reddere debere, qui ex fundo bona fide percipi potuerunt.

3. Item respondit, si minus a servo tutor percepit, quam bona fide ex fundo percipi potuit, ex eo, de quo pupillae sit obstrictus, quantum ex peculio servi servari possit, eidem tutori proficere debere, scilicet si non perdituro servo administrationem credidit.

4. Interposito curatore adulescens fundum Titio vendidit: postea [posteo] adgnita fraude in integrum restitutus in possessionem induci iussus est: quaero, an, cum ex hac venditione melior factus non est neque in rem suam quicquam versum probetur, pretium emptori restituere non debeat. Modestinus respondit pretium fundi ab adulescente venumdati, si rationibus eius non profuit nec quicquam de eo a iudicante de in integrum restitutione statutum est, emptorem frustra postulare.

5. Item respondit sumptibus voluptatis causa ab emptore factis adulescentem onerandum non esse: qui tamen ab eodem aedificio ita auferri possunt, ut in facie pristina, id est quae fuit ante venditionem, aedificium esse possit, emptori auferre permitti oportere.

6. Lucius Titius coheres et curator sororis suae, cum esset ex civitate, in qua usitatum erat ipsos dominos praediorum, non conductores onera annonarum et contributionum temporariarum sustinere, morem hunc et consuetudinem semper observatam secutus et ipse pro communi et individua hereditate annonas praestitit: quaero, an in rationibus dandis opponi curatori possit, quia non recte pro parte sororis tales impensas fecerat. Modestinus respondit in id demum curatorem adultae reputare ex causa de qua quaeritur posse, quod ipsa, si rem suam administraret, erogare compelleretur.

7. Tutores duo post venditionem pupillarium rerum factam pecuniam inter se diviserant, post quam divisionem alter eorum in exilium datus est durante tutela: quaerebatur, an actore constituto contutor eius partem pupillaris pecuniae petere ab eo poterit. Modestinus respondit: si hoc quaeritur, an contutore relegato contutor eius tutelae actionem exercere possit, non posse respondi.

26.7.33

Callistratus libro quarto de cognitionibus

pr. A tutoribus et curatoribus pupillorum eadem diligentia exigenda est circa administrationem rerum pupillarium, quam pater familias rebus suis ex bona fide praebere debet.

1. Officium tutorum curatoribus constitutis finem accipit ideoque omnia negotia, quae inita sunt, ad fidem curatorum pertinent: idque etiam divus Marcus cum filio suo Commodo rescripsit.

2. Heredibus quoque pupillorum electio eadem adversus tutores, in quo potissimum consistere velint, competit, quae ipsis quorum tutela administrata sit, principalibus constitutionibus declaratur.

3. Sumptuum, qui bona fide in tutelam, non qui in ipsos tutores fiunt, ratio haberi solet, nisi ab eo qui eum dat certum solacium ei constitutum est.

26.7.34

Aquila libro responsorum

Respondit ad instruendam diligentiam iudicantis et pupillorum utilitatem admittendam servos quoque eorum interrogari posse.

26.7.35

Papinianus libro secundo quaestionum

Tutor sive curator nomina, quae iuste putat non esse idonea, a priore tutore vel curatore suscipere quidem cogitur, non tamen exactionem periculo suo facere.