Digesta vel Pandectae – Liber XXXXVII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Papinianus libro primo responsorum
Actio stellionatus neque publicis iudiciis neque privatis actionibus continetur.
47.20.2
Ulpianus libro octavo ad Sabinum
Stellionatus iudicium famosum quidem non est, sed coercitionem extraordinariam habet.
47.20.3
Ulpianus libro octavo de officio proconsulis
pr. Stellionatus accusatio ad praesidis cognitionem spectat.
1. Stellionatum autem obici posse his, qui dolo quid fecerunt, sciendum est, scilicet si aliud crimen non sit quod obiciatur: quod enim in privatis iudiciis est de dolo actio, hoc in criminibus stellionatus persecutio. Ubicumque igitur titulus criminis deficit, illic stellionatus obiciemus. Maxime autem in his locum habet: si quis forte rem alii obligatam dissimulata obligatione per calliditatem alii distraxerit vel permutaverit vel in solutum dederit: nam hae omnes species stellionatum continent. Sed et si quis merces supposuerit vel obligatas averterit vel si corruperit, aeque stellionatus reus erit. Item si quis imposturam fecerit vel collusionem in necem alterius, stellionatus poterit postulari. Et ut generaliter dixerim, deficiente titulo criminis hoc crimen locum habet, nec est opus species enumerare.
2. Poena autem stellionatus nulla legitima est, cum nec legitimum crimen sit. Solent autem ex hoc extra ordinem plecti, dummodo non debeat opus metalli haec poena in plebeis egredi. In his autem, qui sunt in aliquo honore positi, ad tempus relegatio vel ab ordine motio remittenda est.
3. Qui merces suppressit, specialiter hoc crimine postulari potest.
47.20.4
Modestinus libro tertio de poenis
De periurio, si sua pignora esse quis in instrumento iuravit, crimen stellionatus fit, et ideo ad tempus exulat.
47.21.0. De termino moto.
47.21.1
Modestinus libro octavo regularum
Terminorum avulsorum non multa pecuniaria est, sed pro condicione admittentium coercitione transigendum.
47.21.2
Callistratus libro tertio de cognitionibus
Divus Hadrianus in haec verba rescripsit: “Quin pessimum factum sit eorum, qui terminos finium causa positos propulerunt, dubitari non potest. De poena tamen modus ex condicione personae et mente facientis magis statui potest: nam si splendidiores personae sunt, quae convincuntur, non dubie occupandorum alienorum finium causa id admiserunt, et possunt in tempus, ut cuiusque patiatur aetas, relegari, id est si iuvenior, in longius, si senior, recisius. Si vero alii negotium gesserunt et ministerio functi sunt, castigari et ad opus biennio dari. Quod si per ignorantiam aut fortuito lapides furati sunt, sufficiet eos verberibus decidere”.
47.21.3
Callistratus libro quinto de cognitionibus
pr. Lege agraria, quam Gaius Caesar tulit, adversus eos, qui terminos statutos extra suum gradum finesve moverint dolo malo, pecuniaria poena constituta est: nam in terminos singulos, quos eiecerint locove moverint, quinquaginta aureos in publico dari iubet: et eius actionem petitionem ei qui volet esse iubet.
1. Alia quoque lege agraria, quam divus Nerva tulit, cavetur, ut, si servus servave insciente domino dolo malo fecerit, ei capital esse, nisi dominus dominave multam sufferre maluerit.
2. Hi quoque, qui finalium quaestionum obscurandarum causa faciem locorum convertunt, ut ex arbore arbustum aut ex silva novale aut aliquid eiusmodi faciunt, poena plectendi sunt pro persona et condicione et factorum violentia.
47.22.0. De collegiis et corporibus.
47.22.1
Marcianus libro tertio institutionum
pr. Mandatis principalibus praecipitur praesidibus provinciarum, ne patiantur esse collegia sodalicia neve milites collegia in castris habeant. Sed permittitur tenuioribus stipem menstruam conferre, dum tamen semel in mense coeant, ne sub praetextu huiusmodi illicitum collegium coeat. Quod non tantum in urbe, sed et in Italia et in provinciis locum habere divus quoque Severus rescripsit.
1. Sed religionis causa coire non prohibentur, dum tamen per hoc non fiat contra senatus consultum, quo illicita collegia arcentur.
2. Non licet autem amplius quam unum collegium licitum habere, ut est constitutum et a divis fratribus: et si quis in duobus fuerit, rescriptum est eligere eum oportere, in quo magis esse velit, accepturum ex eo collegio, a quo recedit, id quod ei competit ex ratione, quae communis fuit.
47.22.2
Ulpianus libro sexto de officio proconsulis
Quisquis illicitum collegium usurpaverit, ea poena tenetur, qua tenentur, qui hominibus armatis loca publica vel templa occupasse iudicati sunt.
47.22.3
Marcianus libro secundo iudiciorum publicorum
pr. Collegia si qua fuerint illicita, mandatis et constitutionibus et senatus consultis dissolvuntur: sed permittitur eis, cum dissolvuntur, pecunias communes si quas habent dividere pecuniamque inter se partiri.
1. In summa autem, nisi ex senatus consulti auctoritate vel caesaris collegium vel quodcumque tale corpus coierit, contra senatus consultum et mandata et constitutiones collegium celebrat.
2. Servos quoque licet in collegio tenuiorum recipi volentibus dominis, ut curatores horum corporum sciant, ne invito aut ignorante domino in collegium tenuiorum reciperent, et in futurum poena teneantur in singulos homines aureorum centum.
47.22.4
Gaius libro quarto ad legem duodecim tabularum
Sodales sunt, qui eiusdem collegii sunt: quam Graeci hetaireian vocant. His autem potestatem facit lex pactionem quam velint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege corrumpant. Sed haec lex videtur ex lege Solonis tralata esse. Nam illuc ita est: ean de dymos y fratores y hierwn orgiwn y nautai y sussitoi y homotafoi y viaswtai y epi leian oixomenoi y eis emporian, hoti an toutwn diavwntai pros allylous, kurion einai, ean my apagoreusy dymosia grammata [id est: quod si pagus vel curiales vel sacrarum epularum (?) vel mensae vel sepulcri communione iuncti vel sodales vel qui ad praedam faciendam negotiationemve proficiscuntur quidquid horum inter se constituerint, id ratum esse, nisi publicae leges obstent.]
47.23.0. De popularibus actionibus.
47.23.1
Paulus libro octavo ad edictum
Eam popularem actionem dicimus, quae suum ius populi tuetur.
47.23.2
Paulus libro primo ad edictum
Si plures simul agant populari actione, praetor eligat idoneiorem.
47.23.3
Ulpianus libro primo ad edictum
pr. Sed si ex eadem causa saepius agatur [agetur], cum idem factum sit, exceptio vulgaris rei iudicatae opponitur.
1. In popularibus actionibus is cuius interest praefertur.
47.23.4
Paulus libro tertio ad edictum
Popularis actio integrae personae permittitur, hoc est cui per edictum postulare licet.
47.23.5
Paulus libro octavo ad edictum
Qui populari actione convenietur, ad defendendum procuratorem dare potest: is autem, qui eam movet, procuratorem dare non potest.
47.23.6
Ulpianus libro 25 ad edictum
Mulieri et pupillo populares actiones non dantur, nisi cum ad eos res pertineat.
47.23.7
Paulus libro 41 ad edictum
pr. Populares actiones non transeunt ad eum, cui restituta est hereditas ex trebelliano senatus consulto.
1. Item qui habet has actiones, non intellegitur esse locupletior.
47.23.8
Ulpianus libro primo ad edictum
Omnes populares actiones neque in heredes dantur neque supra annum extenduntur.