Digesta vel Pandectae – Liber XXXXVII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Ulpianus libro 56 ad edictum

pr. Iniuria ex eo dicta est, quod non iure fiat: omne enim, quod non iure fit, iniuria fieri dicitur. Hoc generaliter. Specialiter autem iniuria dicitur contumelia. Interdum iniuriae appellatione damnum culpa datum significatur, ut in lege Aquilia dicere solemus: interdum iniquitatem iniuriam dicimus, nam cum quis inique vel iniuste sententiam dixit, iniuriam ex eo dictam, quod iure et iustitia caret, quasi non iuriam, contumeliam autem a contemnendo.

1. Iniuriam autem fieri Labeo ait aut re aut verbis: re, quotiens manus inferuntur: verbis autem, quotiens non manus inferuntur, convicium fit.

2. Omnemque iniuriam aut in corpus inferri aut ad dignitatem aut ad infamiam pertinere: in corpus fit, cum quis pulsatur: ad dignitatem, cum comes matronae abducitur: ad infamiam, cum pudicitia adtemptatur.

3. Item aut per semet ipsum alicui fit iniuria aut per alias personas. Per semet, cum directo ipsi cui patri familias vel matri familias fit iniuria: per alias, cum per consequentias fit, cum fit liberis meis vel servis meis vel uxori nuruive: spectat enim ad nos iniuria, quae in his fit, qui vel potestati nostrae vel affectui subiecti sint.

4. Et si forte cadaveri defuncti fit iniuria, cui heredes bonorumve possessores exstitimus, iniuriarum nostro nomine habemus actionem: spectat enim ad existimationem nostram, si qua ei fiat iniuria. Idemque et si fama eius, cui heredes exstitimus, lacessatur.

5. Usque adeo autem iniuria, quae fit liberis nostris, nostrum pudorem pertingit, ut etiamsi volentem filium quis vendiderit, patri suo quidem nomine competit iniuriarum actio, filii vero nomine non competit, quia nulla iniuria est, quae in volentem fiat.

6. Quotiens autem funeri testatoris vel cadaveri fit iniuria, si quidem post aditam hereditatem fiat, dicendum est heredi quodammodo factam (semper enim heredis interest defuncti existimationem purgare): quotiens autem ante aditam hereditatem, magis hereditati, et sic heredi per hereditatem adquiri. Denique Iulianus scribit, si corpus testatoris ante aditam hereditatem detentum est, adquiri hereditati actiones dubium non esse. Idemque putat et si ante aditam hereditatem servo hereditario iniuria facta fuerit: nam per hereditatem actio heredi adquiretur.

7. Labeo scribit, si quis servum hereditarium testamento manumissum ante aditam hereditatem verberaverit, iniuriarum heredem agere posse: at si post aditam hereditatem verberatus sit, sive scit se liberum sive ignorat, ipsum agere posse.

8. Sive autem sciat quis filium meum esse vel uxorem meam, sive ignoraverit, habere me meo nomine actionem Neratius scripsit.

9. Idem ait Neratius ex una iniuria interdum tribus oriri iniuriarum actionem neque ullius actionem per alium consumi. Ut puta uxori meae filiae familias iniuria facta est: et mihi et patri eius et ipsi iniuriarum actio incipiet competere.

47.10.2

Paulus libro 50 ad edictum

Quod si viro iniuria facta sit, uxor non agit, quia defendi uxores a viris, non viros ab uxoribus aequum est.

47.10.3

Ulpianus libro 56 ad edictum

pr. Illud relatum peraeque est eos, qui iniuriam pati possunt, et facere posse.

1. Sane sunt quidam, qui facere non possunt, ut puta furiosus et impubes, qui doli capax non est: namque hi pati iniuriam solent, non facere. Cum enim iniuria ex affectu facientis consistat, consequens erit dicere hos, sive pulsent sive convicium dicant, iniuriam fecisse non videri.

2. Itaque pati quis iniuriam, etiamsi non sentiat, potest, facere nemo, nisi qui scit se iniuriam facere, etiamsi nesciat cui faciat.

3. Quare si quis per iocum percutiat aut dum certat, iniuriarum non tenetur.

4. Si quis hominem liberum ceciderit, dum putat servum suum, in ea causa est, ne iniuriarum teneatur.

47.10.4

Paulus libro 50 ad edictum

Si, cum servo meo pugnum ducere vellem, in proximo te stantem invitus percusserim, iniuriarum non teneor.

47.10.5

Ulpianus libro 56 ad edictum

pr. Lex Cornelia de iniuriis competit ei, qui iniuriarum agere volet ob eam rem, quod se pulsatum verberatumve domumve suam vi introitam esse dicat. Qua lege cavetur, ut non iudicet, qui ei qui agit gener socer, vitricus privignus, sobrinusve est propiusve eorum quemquem ea cognatione adfinitateve attinget, quive eorum eius parentisve cuius eorum patronus erit. Lex itaque cornelia ex tribus causis dedit actionem: quod quis pulsatus verberatusve domusve eius vi introita sit. Apparet igitur omnem iniuriam, quae manu fiat, lege Cornelia contineri.

1. Inter pulsationem et verberationem hoc interest, ut ofilius scribit: verberare est cum dolore caedere, pulsare sine dolore.

2. Domum accipere debemus non proprietatem domus, sed domicilium. Quare sive in propria domu quis habitaverit sive in conducto vel gratis sive hospitio receptus, haec lex locum habebit.

3. Quid si quis in villa habitet vel in hortis? Idem erit probandum.

4. Et si dominus fundum locaverit inque eum impetus factus sit, colonus aget, non dominus.

5. Si tamen in fundum alienum, qui domino colebatur, introitum sit, Labeo negat esse actionem domino fundi ex lege Cornelia, quia non possit ubique domicilium habere, hoc est per omnes villas suas. Ego puto ad omnem habitationem, in qua pater familias habitat, pertinere hanc legem, licet ibi quis domicilium non habeat. Ponamus enim studiorum causa Romae agere: romae utique domicilium non habet et tamen dicendum est, si vi domus eius introita fuerit, Corneliam locum habere. Tantum igitur ad meritoria vel stabula non pertinebit: ceterum ad hos pertinebit, qui inhabitant non momenti causa, licet ibi domicilium non habeant.

6. Illud quaeritur, an pater filio familias iniuriam passo ex lege Cornelia iniuriarum agere possit: et placuit non posse deque ea re inter omnes constat. Sed patri quidem praetoria iniuriarum actio competit, filio vero legis Corneliae.

7. In lege Cornelia filius familias agere potest ex omni causa nec cavere debet ratam rem patrem habiturum: nam nec alias agentem filium iniuriarum ad cautionem de rato compellendum Iulianus scribit.

8. Hac lege permittitur actori ius iurandum deferre, ut reus iuret iniuriam se non fecisse. Sed Sabinus in adsessorio etiam praetores exemplum legis secuturos ait: et ita res se habet.

9. Si quis librum ad infamiam alicuius pertinentem scripserit composuerit ediderit dolove malo fecerit, quo quid eorum fieret, etiamsi alterius nomine ediderit vel sine nomine, uti de ea re agere liceret et, si condemnatus sit qui id fecit, intestabilis ex lege esse iubetur.

10. Eadem poena ex senatus consulto tenetur etiam is, qui epigrammata aliudve quid sine scriptura in notam aliquorum produxerit: item qui emendum vendendumve curaverit.

11. Et ei, qui indicasset, sive liber sive servus sit, pro modo substantiae accusatae personae aestimatione iudicis praemium constituitur, servo forsitan et libertate praestanda. Quid enim si publica utilitas ex hoc emergit?

47.10.6

Paulus libro 55 ad edictum

Quod senatus consultum necessarium est, cum nomen adiectum non est eius, in quem factum est: tunc ei, quia difficilis probatio est, voluit senatus publica quaestione rem vindicari. Ceterum si nomen adiectum sit, et iure communi iniuriarum agi poterit: nec enim prohibendus est privato agere iudicio, quod publico iudicio praeiudicatur, quia ad privatam causam pertinet. Plane si actum sit publico iudicio, denegandum est privatum: similiter ex diverso.

47.10.7

Ulpianus libro 57 ad edictum

pr. Praetor edixit: “qui agit iniuriarum, certum dicat, quid iniuriae factum sit”: quia qui famosam actionem intendit, non debet vagari cum discrimine alienae existimationis, sed designare et certum specialiter dicere, quam se iniuriam passum contendit.

1. Si dicatur homo iniuria occisus, numquid non debeat permittere praetor privato iudicio legi Corneliae praeiudicari? Idemque et si ita quis agere velit “quod tu venenum dedisti hominis occidendi causa?” rectius igitur fecerit, si huiusmodi actionem non dederit. Adquin solemus dicere, ex quibus causis publica sunt iudicia, ex his causis non esse nos prohibendos, quo minus et privato agamus. Est hoc verum, sed ubi non principaliter de ea re agitur, quae habet publicam exsecutionem. Quid ergo de lege Aquilia dicimus? Nam et ea actio principaliter hoc continet, hominem occisum non principaliter: nam ibi principaliter de damno agitur, quod domino datum est, at in actione iniuriarum de ipsa caede vel veneno ut vindicetur, non ut damnum sarciatur. Quid ergo, si quis idcirco velit iniuriarum agere, quod gladio caput eius percussum est? Labeo ait non esse prohibendum: neque enim utique hoc, inquit, intenditur, quod publicam habet animadversionem. Quod verum non est: cui enim dubium est etiam hunc dici posse Cornelia conveniri?

2. Praeterea illo spectat dici certum de iniuria, quam passus quis sit, ut ex qualitate iniuriae sciamus, an in patronum liberto reddendum sit iniuriarum iudicium. Etenim meminisse oportebit liberto adversus patronum non quidem semper, verum interdum iniuriarum dari iudicium, si atrox sit iniuria quam passus sit, puta servilis. Ceterum levem cohercitionem utique patrono adversus libertum dabimus nec patietur eum praetor querentem, quasi iniuriam passus sit, nisi atrocitas eum moverit: nec enim ferre praetor debet heri servum, hodie liberum conquerentem, quod dominus ei convicium dixerit vel quod leviter pulsaverit vel emendaverit. Sed si flagris, si verberibus, si vulneravit non mediocriter: aequissimum erit praetorem ei subvenire.

3. Sed et si quis ex liberis, qui non sunt in potestate, cum parente velit experiri, non temere iniuriarum actio danda est, nisi atrocitas suaserit. Certe his, qui sunt in potestate, prorsus nec competit, etiamsi atrox fuerit.

4. Quod autem praetor ait “quid iniuriae factum sit, certum dicat”, quemadmodum accipiendum sit? Certum eum dicere Labeo ait, qui dicat nomen iniuriae, neque sub alternatione, puta illud aut illud, sed illam iniuriam se passum.

5. Si mihi plures iniurias feceris, puta turba et coetu facto domum alicuius introeas et hoc facto efficiatur, et simul et convicium patiar et verberer: an possim separatim tecum experiri de singulis iniuriis, quaeritur. Et Marcellus secundum Neratii sententiam hoc probat cogendum iniurias, quas simul passus est, coniungere.

6. Posse hodie de omni iniuria, sed et de atroci civiliter agi imperator noster rescripsit.

7. Atrocem iniuriam quasi contumeliosiorem et maiorem accipimus.

8. Atrocem autem iniuriam aut persona aut tempore aut re ipsa fieri Labeo ait. Persona atrocior iniuria fit, ut cum magistratui, cum parenti patrono fiat. tempore, si ludis et in conspectu: nam praetoris in conspectu an in solitudine iniuria facta sit, multum interesse ait, quia atrocior est, quae in conspectu fiat. Re atrocem iniuriam haberi Labeo ait, ut puta si vulnus illatum vel os alicui percussum.

47.10.8

Paulus libro 55 ad edictum

Vulneris magnitudo atrocitatem facit et nonnumquam locus vulneris, veluti oculo percusso.

47.10.9

Ulpianus libro 57 ad edictum

pr. Sed est quaestionis, quod dicimus re iniuriam atrocem fieri, utrum, si corpori inferatur, atrox sit, an et si non corpori, ut puta vestimentis scissis, comite abducto vel convicio dicto. Et ait Pomponius etiam sine pulsatione posse dici atrocem iniuriam, persona atrocitatem faciente.

1. Sed et si in theatro vel in foro caedit et vulnerat, quamquam non atrociter, atrocem iniuriam facit.

2. Parvi autem refert, utrum patri familias an filio familias iniuria facta sit: nam et haec atrox aestimabitur.

3. Si atrocem iniuriam servus fecerit, si quidem dominus praesens sit, potest agi de eo: quod si afuerit, praesidi offerendus est, qui eum flagris rumpat.

4. Si quis tam feminam quam masculum, sive ingenuos sive libertinos, impudicos facere adtemptavit, iniuriarum tenebitur. Sed et si servi pudicitia adtemptata sit, iniuriarum locum habet.

47.10.10

Paulus libro 55 ad edictum

Adtemptari pudicitia dicitur, cum id agitur, ut ex pudico impudicus fiat.

47.10.11

Ulpianus libro 57 ad edictum

pr. Non solum is iniuriarum tenetur, qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit, verum ille quoque continetur, qui dolo fecit vel qui curavit, ut cui mala pugno percuteretur.

1. Iniuriarum actio ex bono et aequo est et dissimulatione aboletur. Si quis enim iniuriam dereliquerit, hoc est statim passus ad animum suum non revocaverit, postea ex paenitentia remissam iniuriam non poterit recolere. Secundum haec ergo aequitas actionis omnem metum eius abolere videtur, ubicumque contra aequum quis venit. Proinde et si pactum de iniuria intercessit et si transactum et si iusiurandum exactum erit, actio iniuriarum non tenebit.

2. Agere quis iniuriarum et per se et per alium potest, ut puta procuratorem tutorem ceterosque, qui pro aliis solent intervenire.

3. Si mandatu meo facta sit alicui iniuria, plerique aiunt tam me qui mandavi quam eum qui suscepit iniuriarum teneri.

4. Proculus recte ait, si in hoc te conduxerim, ut iniuriam facias, cum utroque nostrum iniuriarum agi posse, quia mea opera facta sit iniuria:

5. Idemque ait et si filio meo mandavero, ut tibi iniuriam faciat.

6. Atilicinus autem ait et si persuaserim alicui alias nolenti, ut mihi ad iniuriam faciendam oboediret, posse iniuriarum mecum agi.

7. Quamquam adversus patronum liberto iniuriarum actio non detur, verum marito libertae nomine cum patrono actio competit: maritus enim uxore sua iniuriam passa suo nomine iniuriarum agere videtur. Quod et Marcellus admittit. Ego autem apud eum notavi non de omni iniuria hoc esse dicendum me putare: levis enim coercitio etiam in nuptam vel convici non impudici dictio cur patrono denegetur? Si autem colliberto nupta esset, diceremus omnino iniuriarum marito adversus patronum cessare actionem, et ita multi sentiunt. Ex quibus apparet libertos nostros non tantum eas iniurias adversus nos iniuriarum actione exequi non posse, quaecumque fiunt ipsis, sed ne eas quidem, quae eis fiunt, quos eorum interest iniuriam non pati.

8. Plane si forte filius liberti vel uxor velint iniuriarum experiri: quia patri maritove non datur, denegandum non erit, quia suo nomine experiuntur.

9. Ei, qui servus dicitur seque adserit in libertatem, iniuriarum actionem adversus dicentem se dominum competere nulla dubitatio est. Et hoc verum est, sive ex libertate in servitutem petatur sive ex servitute in libertatem proclamet: nam hoc iure indistincte utimur.

47.10.12

Gaius libro 22 ad edictum provinciale

Si quis de libertate aliquem in servitutem petat, quem sciat liberum esse, neque id propter evictionem, ut eam sibi conservet, faciat: iniuriarum actione tenetur.

47.10.13

Ulpianus libro 57 ad edictum

pr. Iniuriarum actio neque heredi neque in heredem datur. Idem est et si in servum meum iniuria facta sit: nam nec hic heredi meo iniuriarum actio datur. Semel autem lite contestata hanc actionem etiam ad successores pertinere.

1. Is, qui iure publico utitur, non videtur iniuriae faciendae causa hoc facere: iuris enim executio non habet iniuriam.

2. Si quis, quod decreto praetoris non obtemperavit, ductus sit, non est in ea causa, ut agat iniuriarum, propter praetoris praeceptum.

3. Si quis per iniuriam ad tribunal alicuius me interpellaverit vexandi mei causa, potero iniuriarum experiri.

4. Si quis de honoribus decernendis alicuius passus non sit decerni ut puta imaginem alicui vel quid aliud tale: an iniuriarum teneatur? Et ait Labeo non teneri, quamvis hoc contumeliae causa faciet: etenim multum interest, inquit, contumeliae causa quid fiat an vero fieri quid in honorem alicuius quis non patiatur.

5. Idem Labeo scribit, si, cum alium contingeret legatio, alii hoc onus duumvir indixerit, non posse agi iniuriarum ob laborem iniunctum: aliud enim esse laborem iniungere, aliud iniuriam facere. Idem ergo erit probandum et in ceteris muneribus atque honoribus, quae per iniuriam iniunguntur. Ergo si quis per iniuriam sententiam dixerit, idem erit probandum.

6. Quae iure potestatis a magistratu fiunt, ad iniuriarum actionem non pertinent.

7. Si quis me prohibeat in mari piscari vel everriculum (quod Graece sagyny dicitur) ducere, an iniuriarum iudicio possim eum convenire? Sunt qui putent iniuriarum me posse agere: et ita Pomponius et plerique esse huic similem eum, qui in publicum lavare vel in cavea publica sedere vel in quo alio loco agere sedere conversari non patiatur, aut si quis re mea uti me non permittat: nam et hic iniuriarum conveniri potest. Conductori autem veteres interdictum dederunt, si forte publice hoc conduxit: nam vis ei prohibenda est, quo minus conductione sua fruatur. Si quem tamen ante aedes meas vel ante praetorium meum piscari prohibeam, quid dicendum est? Me iniuriarum iudicio teneri an non? Et quidem mare commune omnium est et litora, sicuti aer, et est saepissime rescriptum non posse quem piscari prohiberi: sed nec aucupari, nisi quod ingredi quis agrum alienum prohiberi potest. Usurpatum tamen et hoc est, tametsi nullo iure, ut quis prohiberi possit ante aedes meas vel praetorium meum piscari: quare si quis prohibeatur, adhuc iniuriarum agi potest. In lacu tamen, qui mei dominii est, utique piscari aliquem prohibere possum.

47.10.14

Paulus libro 13 ad Plautium

Sane si maris proprium ius ad aliquem pertineat, uti possidetis interdictum ei competit, si prohibeatur ius suum exercere, quoniam ad privatam iam causam pertinet, non ad publicam haec res, utpote cum de iure fruendo agatur, quod ex privata causa contingat, non ex publica. Ad privatas enim causas accommodata interdicta sunt, non ad publicas.

47.10.15

Ulpianus libro 77 ad edictum

pr. Item apud Labeonem quaeritur, si quis mentem alicuius medicamento aliove quo alienaverit, an iniuriarum actio locum haberet. Et ait iniuriarum adversus eum agi posse.

1. Si quis pulsatus quidem non est, verum manus adversus eum levatae et saepe territus quasi vapulaturus, non tamen percussit: utili iniuriarum actione tenetur.

2. Ait praetor: “Qui adversus bonos mores convicium cui fecisse cuiusve opera factum esse dicetur, quo adversus bonos mores convicium fieret: in eum iudicium dabo”.

3. Convicium iniuriam esse Labeo ait.

4. Convicium autem dicitur vel a concitatione vel a conventu, hoc est a collatione vocum. Cum enim in unum complures voces conferuntur, convicium appellatur quasi convocium.

5. Sed quod adicitur a praetore “adversus bonos mores” ostendit non omnem in unum collatam vociferationem praetorem notare, sed eam, quae bonis moribus improbatur quaeque ad infamiam vel invidiam alicuius specatret.

6. Idem ait “adversus bonos mores” sic accipiendum non eius qui fecit, sed generaliter accipiendum adversus bonos mores huius civitatis.

7. Convicium non tantum praesenti, verum absenti quoque fieri posse Labeo scribit. Proinde si quis ad domum tuam venerit te absente, convicium factum esse dicitur. Idem et si ad stationem vel tabernam ventum sit, probari oportere.

8. Fecisse convicium non tantum is videtur, qui vociferatus est, verum is quoque, qui concitavit ad vociferationem alios vel qui summisit ut vociferentur.

9. “Cui” non sine causa adiectum est: nam si incertae personae convicium fiat, nulla executio est.

10. Si curaverit quis convicium alicui fieri, non tamen factum sit, non tenebitur.

11. Ex his apparet non omne maledictum convicium esse: sed id solum, quod cum vociferatione dictum est,

12. Sive unus sive plures dixerint, quod in coetu dictum est, convicium est: quod autem non in coetu nec vociferatione dicitur, convicium non proprie dicitur, sed infamandi causa dictum.

13. Si quis astrologus vel qui aliquam illicitam divinationem pollicetur consultus aliquem furem dixisset, qui non erat, iniuriarum cum eo agi non potest, sed constitutiones eos tenent.

14. Iniuriarum, quae ex convicio nascitur, in heredes non est reddenda: sed nec heredi.

15. Si quis virgines appellasset, si tamen ancillari veste vestitas, minus peccare videtur: multo minus, si meretricia veste feminae, non matrum familiarum vestitae fuissententiarum si igitur non matronali habitu femina fuerit et quis eam appellavit vel ei comitem abduxit, iniuriarum tenetur.

16. Comitem accipere debemus eum, qui comitetur et sequatur et (ut ait Labeo) sive liberum sive servum sive masculum sive feminam: et ita comitem Labeo definit “qui frequentandi cuiusque causa ut sequeretur destinatus in publico privatove abductus fuerit”. Inter comites utique et paedagogi erunt.

17. Abduxisse videtur, ut Labeo ait, non qui abducere comitem coepit, sed qui perfecit, ut comes cum eo non esset.

18. Abduxisse autem non tantum is videtur, qui per vim abduxit, verum is quoque, qui persuasit comiti, ut eam desereret.

19. Tenetur hoc edicto non tantum qui comitem abduxit, verum etiam si quis eorum quem appellavisset adsectatusve est.

20. Appellare est blanda oratione alterius pudicitiam adtemptare: hoc enim non est convicium, sed adversus bonos mores adtemptare.

21. Qui turpibus verbis utitur, non temptat pudicitiam, sed iniuriarum tenetur.

22. Aliud est appellare, aliud adsectari: appellat enim, qui sermone pudicitiam adtemptat, adsectatur, qui tacitus frequenter sequitur: adsiduo enim frequentia quasi praebet nonnullam infamiam.

23. Meminisse autem oportebit non omnem, qui adsectatus est, nec omnem, qui appellavit, hoc edicto conveniri posse (neque enim si quis colludendi, si quis officii honeste faciendi gratia id facit, statim in edictum incidit), sed qui contra bonos mores hoc facit.

24. Sponsum quoque ad iniuriarum actionem admittendum puto: etenim spectat ad contumeliam eius iniuria, quaecumque sponsae eius fiat.

25. Ait praetor: “Ne quid infamandi causa fiat. Si quis adversus ea fecerit, prout quaeque res erit, animadvertam”.

26. Hoc edictum supervacuum esse Labeo ait, quippe cum ex generali iniuriarum agere possumus. Sed videtur et ipsi Labeoni (et ita se habet) praetorem eandem causam secutum voluisse etiam specialiter de ea re loqui: ea enim, quae notabiliter fiunt, nisi specialiter notentur, videntur quasi neclecta.

27. Generaliter vetuit praetor quid ad infamiam alicuius fieri. Proinde quodcumque quis fecerit vel dixerit, ut alium infamet, erit actio iniuriarum. Haec autem fere sunt, quae ad infamiam alicuius fiunt: ut puta ad invidiam alicuius veste lugubri utitur aut squalida, aut si barbam demittat vel capillos submittat, aut si carmen conscribat vel proponat vel cantet aliquod, quod pudorem alicuius laedat.

28. Quod ait praetor: “Si quis adversus ea fecerit, prout quaqua re erit, animadvertam”, sic intellegendum est, ut plenior esset praetoris animadversio, id est ut quodcumque eum moverit vel in persona eius qui agit iniuriarum actionem vel eius adversus quem agitur vel etiam in re ipsa, in qualitate iniuriae, non audiat eum qui agit.

29. Si quis libello dato vel principi vel ali cui famam alienam insectatus fuerit, iniuriarum erit agendum: Papinianus ait.

30. Idem ait eum, qui eventum sententiae velut daturus pecuniam vendidit, fustibus a praeside ob hoc castigatum iniuriarum damnatum videri: utique autem apparet hunc iniuriam ei fecisse, cuius sententiam venditavit.

31. Si quis bona alicuius vel rem unam per iniuriam occupaverit, iniuriarum actione tenetur.

32. Item si quis pignus proscripserit venditurus, tamquam a me acceperit, infamandi mei causa, servius ait iniuriarum agi posse.

33. Si quis non debitorem quasi debitorem appellaverit iniuriae faciendi causa, iniuriarum tenetur.

34. Praetor ait: “Qui servum alienum adversus bonos mores verberavisse deve eo iniussu domini quaestionem habuisse dicetur, in eum iudicium dabo. Item si quid aliud factum esse dicetur, causa cognita iudicium dabo”.

35. Si quis sic fecit iniuriam servo, ut domino faceret, video dominum iniuriarum agere posse suo nomine: si vero non ad suggillationem domini id fecit, ipsi servo facta iniuria inulta a praetore relinqui non debuit, maxime si verberibus vel quaestione fieret: hanc enim et servum sentire palam est.

36. Si communem quis servum verberaverit, utique hac actione non tenebitur, cum iure domini id fecerit.

37. Nec si fructuarius id fecerit, dominus cum eo agit, vel si proprietarius fecerit, fructuarius eum conveniet.

38. Adicitur “adversus bonos mores”, ut non omnis omnino qui verberavit, sed qui adversus bonos mores verberavit, teneatur: ceterum si quis corrigendi animo aut si quis emendandi, non tenetur.

39. Unde quaerit Labeo, si magistratus municipalis servum meum loris ruperit, an possim cum eo experiri, quasi adversus bonos mores verberaverit. Et ait iudicem debere inquirere, quid facientem servum meum verberaverit: nam si honorem ornamentaque petulanter adtemptantem ceciderit, absolvendum eum.

40. “Verberasse” dicitur abusive et qui pugnis ceciderit.

41. “Quaestionem” intellegere debemus tormenta et corporis dolorem ad eruendam veritatem. Nuda ergo interrogatio vel levis territio non pertinet ad hoc edictum. Quaestionis verbo etiam ea, quam malam mansionem dicunt, continebitur. Cum igitur per vim et tormenta habita quaestio est, tunc quaestio intellegitur.

42. Sed et si iussu domini quis quaestionem habeat, modum tamen excesserit, teneri eum debere Labeo ait.

43. Praetor ait: “Si quid aliud factum esse dicetur, causa cognita iudicium dabo”. Proinde si quidem verberatus sit servus vel tormentis de eo quaestio habita est, sine causae cognitione iudicium in eum competit, si vero aliam iniuriam passus sit, non aliter competit quam causa cognita.

44. Itaque praetor non ex omni causa iniuriarum iudicium servi nomine promittit: nam si leviter percussus sit vel maledictum ei leviter, non dabit actionem: at si infamatus sit vel facto aliquo vel carmine scripto puto causae cognitionem praetoris porrigendam et ad servi qualitatem: etenim multum interest, qualis servus sit, bonae frugi, ordinarius, dispensator, an vero vulgaris vel mediastinus an qualisqualis. Et quid si compeditus vel male notus vel notae extremae? Habebit igitur praetor rationem tam iniuriae, quae admissa dicitur, quam personae servi, in quem admissa dicitur, et sic aut permittet aut denegabit actionem.

45. Interdum iniuria servo facta ad dominum redundat, interdum non: nam si pro libero se gerentem aut cum eum alterius potius quam meum existimat quis, non caesurus eum, si meum scisset, non posse eum, quasi mihi iniuriam fecerit, sic conveniri mela scribit.

46. Si quis servo verberato iniuriarum egerit, deinde postea damni iniuriae agat, Labeo scribit eandem rem non esse, quia altera actio ad damnum pertineret culpa datum, altera ad contumeliam.

47. Si usum fructum in servo habeam, tu proprietatem isque verberatus sit vel quaestio de eo habita, iniuriarum actio magis proprietario quam mihi competit. Idemque probatur et si servum meum, quem bona fide possidebam, cecideris: domino enim magis competit iniuriarum actio.

48. Item, si liberum hominem, qui mihi bona fide serviebat, quis ceciderit, distinguendum est, ut, si in contumeliam pulsatus sit, competat mihi iniuriarum actio. Idem ergo et si in servo alieno bona fide mihi serviente, ut totiens admittamus iniuriarum actionem, quotiens in meam contumeliam iniuria ei facta sit. Nam ipsius quidem servi nomine domino dabimus iniuriarum actionem. Si autem me tangat et pulset, iniuriarum mihi quoque est. Ergo et in fructuario idem distingui potest.

49. Si servum complurium cecidero, competere iniuriarum actionem omnibus plus quam manifestum est:

47.10.16

Paulus libro 45 ad edictum

Sed non esse aequum pro maiore parte, quam pro qua dominus est, damnationem fieri pedius ait: et ideo officio iudicis portiones aestimandae erunt.

47.10.17

Ulpianus libro 57 ad edictum

pr. Sed si unius permissu id fecero, si quidem solius eius esse putavi, nulli competit iniuriarum actio. Plane si scii plurium, ei quidem, qui permisit, non competit iniuriarum actio, ceteris competit.

1. Si iussu tutoris aut procuratoris vel curatoris quaestio habita sit, consequens erit dicere cessare iniuriarum actionem.

2. Servus meus opera vel querella tua flagellis caesus est a magistratu nostro. Mela putat dandam mihi iniuriarum adversus te, in quantum ob eam rem aequum iudici videbitur, et si servus decesserit, dominum eius agere posse Labeo ait, quia de damno, quod per iniuriam factum est, agatur. Et ita Trebatio placuit.

3. Quaedam iniuriae a liberis hominibus factae leves (non nullius momenti) videntur, enimvero a servis graves sunt: crescit enim contumelia ex persona eius qui contumeliam fecit.

4. Cum servus iniuriam facit, maleficium eum admittere palam est: merito igitur sicuti ex ceteris delictis, ita et ex hoc iniuriarum noxalis actio datur. Sed in arbitrio domini est, an velit eum verberandum exhibere, ut ita satisfiat ei qui iniuriam passus est: neque erit necesse domino utique eum verberandum praestare, sed dabitur ei facultas praestare ei servum verberandum aut, si de eo verberibus satis non fiat, noxae dedendum vel litis aestimationem sufferendam.

5. Ait praetor “arbitratu iudicis”: utique quasi viri boni, ut ille modum verberum imponat.

6. Si ante iudicem dominus verberandum servum exhibuerit, ut satis verberibus ei fieret, et erit factum arbitratu alicuius, postea actor agere iniuriarum perseverat, non est audiendus: qui enim accepit satisfactionem, iniuriam suam remisit. Nam et si nuda voluntate iniuriam remisit, indubitate dicendum est extingui iniuriarum actionem non minus, quam si tempore abolita fuerit iniuria.

7. Si iussu domini servus iniuriam fecerit, utique dominus conveniri poterit etiam suo nomine. Sed si proponatur servus manumissus, placet Labeoni dandam in eum actionem, quia et noxa caput sequitur nec in omnia servus domino parere debet: ceterum et si occiderit iussu domini, Cornelia eum eximemus.

8. Plane si defendendi domini gratia aliquid fecerit, rationem ei constare apparet, inque eam rem adversus agentem exceptio obicienda erit.

9. Si servus, in quo usus fructus meus est, iniuriam mihi fecerit, adversus dominum noxali iudicio experiri potero: neque debeo deterioris condicionis ob hoc esse, quod usum fructum in eo habeo, quam si non haberem. Aliter atque si servus communis esset: tunc enim non daremus socio actionem, eapropter, quia et ipse iniuriarum actione tenetur.

10. Ait praetor: “Si ei, qui in alterius potestate erit, iniuria facta esse dicetur et neque is, cuius in potestate est, praesens erit neque procurator quisquam existat, qui eo nomine agat: causa cognita ipsi, qui iniuriam accepisse dicetur, iudicium dabo”.

11. Filio familias iniuriam passo, si praesens sit pater, agere tamen non possit propter furorem vel quem alium casum dementiae, puto competere iniuriarum actionem: nam et hic pater eius absentis loco est.

12. Plane si praesens agere nolit, vel quia differt vel quia remittit atque donat iniuriam, magis est, ut filio actio non detur: nam et cum abest, idcirco datur filio actio, quia verisimile est patrem, si praesens fuisset, acturum fuisse.

13. Interdum tamen putamus et si pater remittat, iniuriarum actionem filio dandam, ut puta si patris persona vilis abiectaque sit, filii honesta: neque enim debet pater vilissimus filii sui contumeliam ad suam vilitatem metiri. Ponamus esse eum patrem, cui iure meritoque curator a praetore constitueretur.

14. Sed si pater lite contestata coeperit abesse vel etiam neclegere executionem pater vilis, dicendum est causa cognita translationem filio competere. Idem et si emancipatus filius esse proponatur.

15. Procuratorem patris praetulit praetor ipsis personis, quae iniuriam passae sunt. Si tamen procurator aut neglegat aut colludat aut non sufficiat adversus personas, quae iniuriam fecerunt, ipsi potius, qui passus est iniuriam, actio iniuriarum competit.

16. Procuratorem autem accipere debemus non utique eum, cui specialiter mandata est procuratio actionis iniuriarum, verum sufficit eum esse, cui omnium rerum administratio mandata est.

17. Quod autem ait praetor causa cognita ipsi, qui iniuriam accepisse dicetur, iudicium permitti, ita accipiendum est, ut in cognitione causae hoc versetur, quam longe pater absit et quando superventurus, et numquid is, qui iniuriarum vult actionem movere, segnitior vel inutilis admodum, qui non sufficiat ad rei cuius administrationem ac per hoc nec ad actionem.

18. Quod deinde ait “qui iniuriam accepit”, interdum ita accipiendum est, ut patri eius competat actio. Ut puta nepoti facta iniuria est, pater praesens est, avus abest: scribit Iulianus patri potius dandam iniuriarum actionem quam ipsi nepoti: ad cuius, inquit, officium pertinet etiam vivente avo filium suum in omnibus tueri.

19. Idem Iulianus scribit filium non tantum ipsum agere debere, verum procuratorem dare posse: alioquin, inquit, nisi ei permiserimus procuratorem dare, futurum est, ut, si valetudine impediatur neque sit qui iniuriarum actionem exequatur, impediatur actio.

20. Idem ait, et si nepoti facta sit iniuria et nemo sit, qui avi nomine agat, permittendum esse patri experiri, et is procuratorem dabit. Omnibus enim, qui suo nomine actionem habent, procuratoris dandi esse potestatem: intellegi autem filium, inquit, familias suo nomine agere, cum patre cessante praetor ei agere permittat.

21. Si filius familias iniuriarum egerit, patri actio non competit.

22. Idem ait filio familias iniuriarum nomine actionem dari, quotiens nemo est, qui patris nomine experiatur, et hoc casu quasi patrem familiae constitui. Quare sive emancipatus sit sive ex parte heres scriptus fuerit vel etiam exheredatus sive paterna hereditate abstinuerit, executionem litis ei dandam: esse enim perabsurdum, quem praetor manente patria potestate ad actionem admittendum probaverit, ei patri familias ultionem iniuriarum suarum eripi et transferri ad patrem, qui eum, quantum in ipso est, omiserit, aut, quod est indignius, ad heredes patris, ad quos non pertinere iniuriam filio familias factam procul dubio est.

47.10.18

Paulus libro 55 ad edictum

pr. Eum, qui nocentem infamavit, non esse bonum aequum ob eam rem condemnari: peccata enim nocentium nota esse et oportere et expedire.

1. Si servus servo fecerit iniuriam, perinde agendum, quasi si domino fecisset.

2. Si nupta filia familiae iniuriam acceperit et vir et pater iniuriarum agant, Pomponius recte putat tanti patri condemnandum esse reum, quanti condemnetur, si ea vidua esset, viro tanti, quanti condemnaretur, si ea in nullius potestate esset, quod sua cuiusque iniuria propriam aestimationem haberet. Et ideo si nupta in nullius potestate sit, non ideo minus eam iniuriarum agere posse, quod et vir suo nomine agat.

3. Si iniuria mihi fiat ab eo, cui sim ignotus, aut si quis putet me Lucium Titium esse, cum sim Gaius Seius: praevalet, quod principale est, iniuriam eum mihi facere velle: nam certus ego sum, licet ille putet me alium esse quam sum, et ideo iniuriarum habeo.

4. At cum aliquis filium familias patrem familias putat, non potest videri iniuriam patri facere, non magis quam viro, si mulierem viduam esse credat, quia neque in personam eorum confertur iniuria nec transferri personae putationem ex persona filiorum ad eos potest, cum affectus iniuriam facientis in hunc tamquam in patrem familias consistat.

5. Quod si scisset filium familias esse, tamen, si nescisset, cuius filius esset, dicerem, inquit, patrem suo nomine iniuriarum agere posse: nec minus virum, si ille nuptam esse sciret: nam qui haec non ignorat, cuicumque patri, cuicumque marito per filium, per uxorem vult facere iniuriam.

47.10.19

Gaius libro 22 ad edictum provinciale

Si creditor meus, cui paratus sum solvere, in iniuriam meam fideiussores meos interpellaverit, iniuriarum tenetur.

47.10.20

Modestinus libro 12 responsorum

Si iniuriae faciendae gratia seia domum absentis debitoris signasset sine auctoritate eius, qui concedendi ius potestatemve habuit, iniuriarum actionem intendi posse respondit.

47.10.21

Iavolenus libro nono epistularum

Iniuriarum aestimatio non ad id tempus, quo iudicatur, sed ad id, quo facta est, referri debet.

47.10.22

Ulpianus libro primo ad edictum praetoris

Si liber pro fugitivo adprehensus erit, iniuriarum cum eo agit.

47.10.23

Paulus libro quarto ad edictum

Qui in domum alienam invito domino introiret, quamvis in ius vocat, actionem iniuriarum in eum competere Ofilius ait.

47.10.24

Ulpianus libro 15 ad edictum praetoris

Si quis proprium servum distrahere prohibetur a quolibet, iniuriarum experiri potest.

47.10.25

Ulpianus libro 18 ad edictum

Si stuprum serva passa sit, iniuriarum actio dabitur: aut, si celavit mancipium vel quid aliud furandi animo fecit, etiam furti: vel, si virginem immaturam stupraverit, etiam legis Aquiliae actionem competere quidam putant.

47.10.26

Paulus libro 19 ad edictum

Si quis servum meum vel filium ludibrio habeat licet consentientem, tamen ego iniuriam videor accipere: veluti si in popinam duxerit illum, si alea luserit. Sed hoc utcumque tunc locum habere potest, quotiens ille qui suadet animum iniuriae faciendae habet. Atquin potest malum consilium dare et qui dominum ignoret: et ideo incipit servi corrupti actio necessaria esse.

47.10.27

Paulus libro 27 ad edictum

Si statua patris tui in monumento posita saxis caesa est, sepulchri violati agi non posse, iniuriarum posse Labeo scribit.

47.10.28

Ulpianus libro 34 ad Sabinum

Iniuriarum actio in bonis nostris non computatur, antequam litem contestemur.

47.10.29

Paulus libro decimo ad Sabinum

Si servum, cuius nomine iniuriarum actio tibi competit, manumiseris aut alienaveris, superest tibi iniuriarum actio.

47.10.30

Ulpianus libro 42 ad Sabinum

pr. Servo autem manumisso non competere actionem ob iniuriam, quam in servitute passus est, quis dubitet?

1. Si filio iniuria facta sit, cum utrique tam filio quam patri adquisita actio sit, non eadem utique facienda aestimatio est,

47.10.31

Paulus libro decimo ad Sabinum

Cum possit propter filii dignitatem maior ipsi quam patri iniuria facta esse.

47.10.32

Ulpianus libro 42 ad Sabinum

Nec magistratibus licet aliquid iniuriose facere. Si quid igitur per iniuriam fecerit magistratus vel quasi privatus vel fiducia magistratus, iniuriarum potest conveniri. Sed utrum posito magistratu an vero et quamdiu est in magistratu? Sed verius est, si is magistratus est, qui sine fraude in ius vocari non potest, exspectandum esse, quoad magistratu abeat. Quod et si ex minoribus magistratibus erit, id est qui sine imperio aut potestate sunt magistratus, et in ipso magistratu posse eos conveniri.

47.10.33

Paulus libro decimo ad Sabinum

Quod rei publicae venerandae causa secundum bonos mores fit, etiamsi ad contumeliam alicuius pertinet, quia tamen non ea mente magistratus facit, ut iniuriam faciat, sed ad vindictam maiestatis publicae respiciat, actione iniuriarum non tenetur.

47.10.34

Gaius libro 13 ad edictum provinciale

Si plures servi simul aliquem ceciderint aut convicium alicui fecerint, singulorum proprium est maleficium et tanto maior iniuria, quanto a pluribus admissa est. Immo etiam tot iniuriae sunt, quot et personae iniuriam facientium.

47.10.35

Ulpianus libro tertio de omnibus tribunalibus

Si quis iniuriam atrocem fecerit, qui contemnere iniuriarum iudicium possit ob infamiam suam et egestatem, praetor acriter exequi hanc rem debet et eos, qui iniuriam fecerunt, coercere.

47.10.36

Iulianus libro 45 digestorum

Si filii nomine cum patre iniuriarum agere velim et is procuratorem det, non intellegitur filius defendi, nisi iudicatum solvi satisdetur: et ideo actio adversus filium, tamquam a patre non defendatur, danda erit.

47.10.37

Marcianus libro 14 institutionum

pr. Constitutionibus principalibus cavetur ea, quae infamandi alterius causa in monumenta publica posita sunt, tolli de medio.

1. Etiam ex lege Cornelia iniuriarum actio civiliter moveri potest condemnatione aestimatione iudicis facienda.

47.10.38

Scaevola libro quarto regularum

Senatus consulto cavetur, ne quis imaginem imperatoris in invidiam alterius portaret: et qui contra fecerit, in vincula publica mittetur.

47.10.39

Venuleius libro secundo publicorum iudiciorum

Vestem sordidam rei nomine in publico habere capillumve summittere nulli licet, nisi ita coniunctus est adfinitati, ut invitus in reum testimonium dicere cogi non possit.

47.10.40

Macer libro secundo publicorum iudiciorum

Divus Severus Dionysio Diogeni ita scripsit: “Atrocis iniuriae damnatus in ordine decurionum esse non potest. Nec prodesse tibi debet error praesidum aut eius, qui de te aliquid pronuntiavit, aut eorum, qui contra formam iuris mansisse te in ordine decurionum putaverunt”.

47.10.41

Neratius libro quinto membranarum

Pater, cuius filio facta est iniuria, non est impediendus, quo minus duobus iudiciis et suam iniuriam persequatur et filii.

47.10.42

Paulus libro quinto sententiarum

Iudici ab appellatoribus convicium fieri non oportet: alioquin infamia notantur.

47.10.43

Gaius libro tertio regularum

Qui iniuriarum actionem per calumniam instituit, extra ordinem damnatur: id est exilium aut relegationem aut ordinis amotionem patiatur.

47.10.44

Iavolenus libro nono ex posterioribus Labeonis

Si inferiorum dominus aedium superioris vicini fumigandi causa fumum faceret, aut si superior vicinus in inferiores aedes quid aut proiecerit aut infuderit, negat Labeo iniuriarum agi posse: quod falsum puto, si tamen iniuriae faciendae causa immittitur.

47.10.45

Hermogenianus libro quinto epitomarum

De iniuria nunc extra ordinem ex causa et persona statui solet. Et servi quidem flagellis caesi dominis restituuntur, liberi vero humilioris quidem loci fustibus subiciuntur, ceteri autem vel exilio temporali vel interdictione certae rei coercentur.

 

47.11.0. De extraordinariis criminibus.

 

47.11.1

Paulus libro quinto sententiarum

pr. Sollicitatores alienarum nuptiarum itemque matrimoniorum interpellatores et si effectu sceleris potiri non possunt, propter voluntatem perniciosae libidinis extra ordinem puniuntur.

1. Fit iniuria contra bonos mores, veluti si quis fimo corrupto aliquem perfuderit, caeno luto oblinierit, aquas spurcaverit, fistulas lacus quidve aliud ad iniuriam publicam contaminaverit: in quos graviter animadverti solet.

2. Qui puero stuprum abducto ab eo vel corrupto comite persuaserit aut mulierem puellamve interpellaverit quidve impudicitiae gratia fecerit, domum praebuerit pretiumve, quo is persuadeat, dederit: perfecto flagitio punitur capite, imperfecto in insulam deportatur: corrupti comites summo supplicio adficiuntur.

47.11.2

Ulpianus libro quarto opinionum

Sub praetextu religionis vel sub specie solvendi voti coetus illicitos nec a veteranis temptari oportet.

47.11.3

Ulpianus libro tertio de adulteriis

Stellionatus vel expilatae hereditatis iudicia accusationem quidem habent, sed non sunt publica.

47.11.4