Digesta vel Pandectae – Liber XXXXVII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Ulpianus libro 42 ad Sabinum

Sed si proponas tigni furtivi nomine aedibus iuncti actum, deliberari poterit, an extrinsecus sit rei vindicatio. Et esse non dubito.

 

47.4.0. Si is, qui testamento liber esse iussus erit, post mortem domini ante aditam hereditatem subripuisse aut corrupisse quid dicetur.

 

47.4.1

Ulpianus libro 38 ad edictum

pr. Si dolo malo eius, qui liber esse iussus erit, post mortem domini ante aditam hereditatem in bonis, quae eius fuerunt, qui eum liberum esse iusserit, factum esse dicetur, quo minus ex his bonis ad heredem aliquid perveniret: in eum intra annum utilem dupli iudicium datur.

1. Haec autem actio, ut Labeo scripsit, naturalem potius in se quam civilem habet aequitatem, si quidem civilis deficit actio: sed natura aequum est non esse impunitum eum, qui hac spe audacior factus est, quia neque ut servum se coerceri posse intellegit spe imminentis libertatis, neque ut liberum damnari, quia hereditati furtum fecit, hoc est dominae, dominus autem dominave non possunt habere furti actionem cum servo suo, quamvis postea ad libertatem pervenerit vel alienatus sit, nisi si postea quoque contrectaverit. E re itaque esse praetor putavit calliditatem et protervitatem horum, qui hereditates depopulantur, dupli actione coercere.

2. Non alias tenebitur iste libertus, quam si dolo quid dissipasse proponatur. culpa autem neglegentiaque servi post libertatem excusata est, sed culpa dolo proxima dolum repraesentat. Proinde si quid damni dedit sine dolo, cessabit ista actio, quamvis alias Aquilia tenetur ob hoc, quod damnum qualiterqualiter dederit. Habet itaque certum finem ista actio, ut et dolo fecerit iste et post mortem domini et ante aditam hereditatem. Ceterum si sine dolo, aut dolo quidem, verum vivo domino, non tenebitur hac actione: quin immo et si post mortem post aditam hereditatem, cessabit actio: nam ubi adita hereditas est, iam quasi liber conveniri potest.

3. Quid tamen, si sub condicione accepit libertatem? Ecce nondum liber est: sed ut servus potest coerceri: idcirco dicendum est cessare hanc actionem.

4. Sed ubi libertas competit continuo, dicendum est posse et debere hanc actionem dari adversus eum, qui pervenit ad libertatem.

5. Si servus pure legatus ante aditam hereditatem quid admiserit in hereditate, dicendum est, quia dominium in eo mutatur, huic actioni locum esse.

6. Et generaliter dicimus, quo casu in servo dominium vel mutatur vel amittitur vel libertas competit post intervallum modicum aditae hereditatis, eo casu hanc actionem indulgendam.

7. Sed si fideicommissaria libertas servo data sit, quidquid in hereditate maleficii admisit, numquid non prius cogatur heres manumittere, quam si satisfecerit? Est autem saepissime et a divo Marco et ab imperatore nostro cum patre rescriptum non impediri fideicommissariam libertatem, quae pure data est. Divus sane Marcus rescripsit arbitrum ex continenti dandum, apud quem ratio ponatur: sed hoc rescriptum ad rationem ponendam pertinet actus, quem servus administravit. Arbitror igitur et hic posse hanc actionem competere.

8. “Ante aditam hereditatem” sic accipere debemus “antequam vel ab uno adeatur hereditas”: nam ubi vel unus adit, competit libertas.

9. Si pupillus heres institutus sit et a substituto eius libertas data medioque tempore quaedam admittantur: si quidem vivo pupillo quid fuerit factum, locum non esse huic actioni: sin vero post mortem, antequam quis pupillo succederet, actionem istam locum habere.

10. Haec actio locum habet non tantum in rebus, quae in bonis fuerunt testatoris, sed et si heredis interfuit dolum malum admissum non esse, quo minus ad se perveniret. Et ideo Scaevola plenius tractat et si eam rem subripuisset servus, quam defunctus pignori acceperat, hanc actionem honorariam locum habere: plenius enim causam bonorum hic accipimus pro utilitate. Nam si in locum deficientis furti actionis propter servitutem hanc actionem substituit praetor, verisimile est in omnibus causis eum, in quibus furti agi potuit, substituisse. Et in summa probatur hanc actionem et in rebus pigneratis et in rebus alienis bona fide possessis locum habere: idem et de re commodata testatori.

11. Item si fructus post mortem testatoris perceptos hic servus, qui libertatem prospicit, contrectaverit, locus erit huic actioni: sed et si partus vel fetus post mortem adgnatos, tantundem erit dicendum.

12. Praeterea si impubes post mortem patris quaesierit rei dominium eaque, antequam impuberis hereditas adeatur, subripiatur, locum habere istam actionem dicendum est.

13. Sed et in omnibus, quae interfuit heredis non esse aversa, locum habet haec actio.

14. Non tantum autem ad sola furta ista actio pertinet, sed etiam ad omnia damna, quaecumque hereditati servus dedit.

15. Scaevola ait possessionis furtum fieri: denique si nullus sit possessor, furtum negat fieri: idcirco autem hereditati furtum non fieri, quia possessionem hereditas non habet, quae facti est et animi. Sed nec heredis est possessio, antequam possideat, quia hereditas in eum id tantum transfundit, quod est hereditatis, non autem fuit possessio hereditatis.

16. Illud verum est, si potest alias heres ad suum pervenire, non esse honorariam hanc actionem tribuendam, cum in id quod intersit condemnatio fiat.

17. Praeter hanc actionem esse et vindicationem rei constat, cum haec actio ad similitudinem furti competat.

18. Item heredi ceterisque successoribus competere istam actionem dicendum est.

19. Si plures servi libertatem acceperunt et dolo malo quid admiserint, singuli convenientur in solidum, hoc est in duplum. Et cum ex delicto conveniantur, exemplo furti nullus eorum liberatur, etsi unus conventus praestiterit.

47.4.2

Gaius libro 13 ad edictum provinciale

Si paulo ante, quam statuta libertas optigerit, amoverit aliquid servus aut corruperit, ignorantia domini non introducit hanc actionem: ideoque licet maxime ignoraverit heres a statulibero aut quilibet alius dominus a servo suo amotum aliquid corruptumve esse, non impetrat post libertatem eius ullam actionem, quamvis in pluribus aliis causis iusta ignorantia excusationem mereatur.

47.4.3

Ulpianus libro 13 ad edictum

Labeo putavit sub condicione manumissum res [rem] amoventem, si cito condicio extitit, hac actione conveniendum.

 

47.5.0. Furti adversus nautas caupones stabularios.

 

47.5.1

Ulpianus libro 38 ad edictum

pr. In eos, qui naves cauponas stabula exercebunt, si quid a quoquo eorum quosve ibi habebunt furtum factum esse dicetur, iudicium datur, sive furtum ope consilio exercitoris factum sit, sive eorum cuius, qui in ea navi navigandi causa esset.

1. Navigandi autem causa accipere debemus eos, qui adhibentur, ut navis naviget, hoc est nautas.

2. Et est in duplum actio.

3. Cum enim in caupona vel in navi res perit, ex edicto praetoris obligatur exercitor navis vel caupo ita, ut in potestate sit eius, cui res subrepta sit, utrum mallet cum exercitore honorario iure an cum fure iure civili experiri.

4. Quod si receperit salvum fore caupo vel nauta, furti actionem non dominus rei subreptae, sed ipse habet, quia recipiendo periculum custodiae subit.

5. Servi vero sui nomine exercitor noxae dedendo se liberat. Cur ergo non exercitor condemnetur, qui servum tam malum in nave admisit? Et cur liberi quidem hominis nomine tenetur in solidum, servi vero non tenetur? Nisi forte idcirco, quod liberum quidem hominem adhibens statuere debuit de eo, qualis esset, in servo vero suo ignoscendum sit ei quasi in domestico malo, si noxae dedere paratus sit. Si autem alienum adhibuit servum, quasi in libero tenebitur.

6. Caupo praestat factum eorum, qui in ea caupona eius cauponae exercendae causa ibi sunt, item eorum, qui habitandi causa ibi sunt: viatorum autem factum non praestat. Namque viatorem sibi eligere caupo vel stabularius non videtur nec repellere potest iter agentes: inhabitatores vero perpetuos ipse quodammodo elegit, qui non reiecit, quorum factum oportet eum praestare. In navi quoque vectorum factum non praestatur.

 

47.6.0. Si familia furtum fecisse dicetur.

 

47.6.1

Ulpianus libro 38 ad edictum

pr. Utilissimum id edictum praetor proposuit, quo dominis prospiceret adversus maleficia servorum, videlicet ne, cum plures furtum admittunt, evertant domini patrimonium, si omnes dedere aut pro singulis aestimationem litis offerre cogatur. Datur igitur arbitrium hoc edicto, ut, si quidem velit dicere noxios servos, possit omnes dedere, qui participaverunt furtum: enimvero si maluerit aestimationem offerre, tantum offerat, quantum, si unus liber furtum fecisset, et retineat familiam suam.

1. Haec autem facultas domino tribuitur totiens, quotiens ignorante eo furtum factum est: ceterum si sciente, facultas ei non erit data: nam et suo nomine et singulorum nomine conveniri potest noxali iudicio, nec una aestimatione, quam homo liber sufferret, defungi poterit: is autem accipitur scire, qui scit et potuit prohibere: scientiam enim spectare debemus, quae habet et voluntatem: ceterum si scit, prohibuit tamen, dicendum est usurum edicti beneficio.

2. Si plures servi damnum culpa dederint, aequissimum est eandem facultatem domino dari.

3. Cum plures servi eiusdem rei furtum faciunt et unius nomine cum domino lis contestata sit, tamdiu aliorum nomine actio sustineri debebit, quamdiu priore iudicio potest actor consequi, quantum consequeretur, si liber id furtum fecisset,

47.6.2

Iulianus libro 23 digestorum

Id est et poenae nomine duplum et condictionis simplum.

47.6.3

Ulpianus libro 38 ad edictum

pr. Quotiens tantum praestat dominus, quantum praestaretur, si unus liber fecisset, cessat ceterorum nomine actio, non adversus ipsum, verum etiam adversus emptorem dumtaxat, si forte quis eorum, qui simul fecerant, venierit. Idemque et si fuerit manumissus. Quod si prius fuerit ablatum a manumisso, tunc dabitur adversus dominum familiae nomine: nec enim potest dici, quod a manumisso praestitum est, quasi a familia esse praestitum. Plane si emptor praestiterit, puto denegandam in venditorem actionem: quodammodo enim hoc a venditore praestitum est, ad quem nonnumquam regressus est ex hac causa, maxime si furto [furtis] noxaque solutum esse promisit.

1. Sed an, si legati servi nomine vel eius, qui donatus est, actum sit cum legatario vel eo, cui donatus est, agi possit etiam cum domino ceterorum, quaeritur: quod admittendum puto.

2. Huius edicti levamentum non tantum ei, qui servos possidens condemnatus praestitit tantum, quantum, si unus liber fecisset, datur, verum ei quoque, qui idcirco condemnatus est, quia dolo fecerat quo minus possideret.

47.6.4

Iulianus libro 22 digestorum

Etiam heredibus eius, cui plures eiusdem familiae furtum fecerint, eadem actio competere debet, quae testatori competebat, id est ut omnes non amplius consequantur, quam consequerentur, si id furtum liber fecisset.

47.6.5

Marcellus libro octavo digestorum

Familia communis sciente altero furtum fecit: omnium nomine cum eo qui scit furti agi poterit, cum altero ad eum modum, qui edicto comprehensus est: quod ille praestiterit non totius familiae nomine, ab hoc socio partem consequeretur. Et si servus communis alterius iussu damnum dederit, etiam quod praestiterit alter, si modo cum eo quoque ex lege Aquilia vel ex duodecim tabulis agi potest, repetat a socio, sicuti cum communi rei nocitum est. Si ergo dumtaxat duos habuerim servos communes, cum eo, quo non ignorante factum est, agetur utriusque servi nomine, sed non amplius consequentur a socio, quam si unius nomine praestitisset: quod si cum eo, quo ignorante factum est, agere volet, duplum tantum consequetur. Et videamus, an iam in socium alterius servi nomine non sit dandum iudicium, quemadmodum si omnium nomine socius decidisset: nisi forte hoc casu severius a praetore constituendum est nec servorum conscio parcendum est.

47.6.6

Scaevola libro quarto quaestionum

pr. Labeo putat, si coheres meus, quod furtum familia cuius fecisset, duplum abstulisset, me non impediri, quo minus dupli agam, eoque modo fraudem edicto fieri esseque iniquum plus heredes nostros ferre, quam ferremus ipsi.

1. Idem, si defunctus minus duplo abstulit, adhuc singulos heredes recte experiri. Scaevola respondit: verius puto partes eius heredes persecuturos, sed ut cum eo, quod defunctus abstulit, uterque heres non plus duplo ferat.

 

47.7.0. Arborum furtim Caesarum.

 

47.7.1

Paulus libro nono ad Sabinum

Si furtim arbores caesae sint, et ex lege Aquilia et ex duodecim tabularum dandam actionem Labeo ait: sed Trebatius ita utramque dandam, ut iudex in posteriore deducat id quod ex prima consecutus sit et reliquo condemnet.

47.7.2

Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum

Sciendum est autem eos, qui arbores et maxime vites ceciderint, etiam tamquam latrones puniri.

47.7.3

Ulpianus libro 42 ad Sabinum

pr. Vitem arboris appellatione contineri plerique veterum existimaverunt.

1. Ederae quoque et harundines arbores non male dicentur.

2. Idem de salicteto dicendum est.

3. Sed si quis saligneas virgas instituendi salicti causa defixerit haeque, antequam radices coegerint, succidantur aut evellantur, recte Pomponius scripsit non posse agi de arboribus succisis, cum nulla arbor proprie dicatur, quae radicem non conceperit.

4. Quod si quis ex seminario, id est stirpitus arborem transtulerit, eam, quamvis nondum comprehenderit terram, arborem tamen videri Pomponius libro nono decimo ad sabinum probat.

5. Ideo ea quoque arbor esse videtur, cuius radices desinent vivere.

5a. Radix autem arboris non videtur arboris appellatione contineri, quamvis adhuc terra contineatur: quam sententiam Labeo quoque probat.

6. Labeo etiam eam arborem recte dici putat, quae subversa a radicibus etiamnunc reponi potest, aut quae ita translata est, ut poni possit.

7. Stirpes oleae arbores esse magis est, sive iam egerunt radices sive nondum.

8. Omnium igitur harum arborum, quas enumeravimus, nomine agi poterit.

47.7.4

Gaius libro ad legem duodecim tabularum

Certe non dubitatur, si adhuc adeo tenerum sit, ut herbae loco sit, non debere arboris numero haberi.

47.7.5

Paulus libro nono ad Sabinum

pr. Caedere est non solum succidere, sed etiam ferire caedendi causa. cingere est deglabrare. Subsecare est subsecuisse: non enim poterat cecidisse intellegi, qui serra secuisset.

1. Eius actionis eadem causa est, quae est legis Aquiliae.

2. Is, cuius usus fructus est in fundo, hanc actionem non habet: qui autem fundum vectigalem habet, hanc actionem habet, sicut aquae pluviae arcendae actionem et finium regundorum.

47.7.6

Pomponius libro 20 ad Sabinum

pr. Si plures eandem arborem furtim ceciderint, cum singulis in solidum agetur.

1. At si eadem arbor plurium fuerit, universis dumtaxat una et semel poena praestabitur.

2. Si arbor in vicini fundum radices porrexit, recidere eas vicino non licebit, agere autem licebit non esse ei ius (sicuti tignum aut protectum) immissum habere. Si radicibus vicini arbor aletur, tamen eius est, in cuius fundo origo eius fuerit.

47.7.7

Ulpianus libro 38 ad edictum

pr. Furtim caesae arbores videntur, quae ignorante domino celandique eius causa caeduntur.

1. Nec esse hanc furti actionem scribit Pedius, cum et sine furto fieri possit, ut quis arbores furtim caedat.

2. Si quis radicitus arborem evellerit vel exstirpaverit, hac actione non tenetur: neque enim vel caedit vel succidit vel subsecuit: Aquilia tamen tenetur, quasi ruperit.

3. Etiamsi non tota arbor caesa sit, recte tamen agetur quasi caesa.

4. Sive autem quis suis manibus, sive dum imperat servo arbores cingi subsecari caedi, hac actione tenetur. Idem et si libero imperet.

5. Quod si servo suo non praeceperit dominus, sed ipse sua voluntate id amiserit, Sabinus ait competere noxale, ut in ceteris maleficiis: quae sententia vera est.

6. Haec actio etiamsi poenalis sit, perpetua est. Sed adversus heredem non datur: heredi ceterisque successoribus dabitur.

7. Condemnatio autem eius duplum continet.

47.7.8

Paulus libro 39 ad edictum

pr. Facienda aestimatione, quanti domini intersit non laedi: ipsarumque arborum pretium deduci oportet et eius quod superest fieri aestimationem.

1. Furtim arborem caedit, qui clam caedit.

2. Igitur si ceciderit et lucri faciendi causa contrectaverit, etiam furti tenebitur lignorum causa et condictione et ad exhibendum.

3. Qui per vim sciente domino caedit, non incidit in hanc actionem.

47.7.9

Gaius libro 13 ad edictum provinciale

Si colonus sit, qui ceciderit arbores, etiam ex locato cum eo agi potest. Plane una actione contentus esse debet actor.

47.7.10

Iulianus libro tertio ex Minicio

Si gemina arbor esset et supra terram iunctura eius emineret, una arbor videtur esse. Sed si id qua iungeretur non exstaret, totidem arbores sunt, quot species earum supra terram essententiarum

47.7.11

Paulus libro 22 ad edictum

Sed si de arboribus caesis ex lege Aquilia actum sit, interdicto quod vi aut clam reddito absolvetur, si satis prima condemnatione gravaverit reum, manente nihilo minus actione ex lege duodecim tabularum.

47.7.12

Iavolenus libro 15 ex Cassio

Qui agrum vendidit, nihilo minus furtim arborum caesarum agere potest.

 

47.8.0. Vi bonorum raptorum et de turba.

 

47.8.1

Paulus libro 22 ad edictum

Qui rem rapuit, et furti nec manifesti tenetur in duplum et vi bonorum raptorum in quadruplum. Sed si ante actum sit vi bonorum raptorum, deneganda est furti: si ante furti actum est, non est illa deneganda, ut tamen id quod amplius in ea est consequatur.

47.8.2

Ulpianus libro 56 ad edictum

pr. Praetor ait: “Si cui dolo malo hominibus coactis damni quid factum esse dicetur sive cuius bona rapta esse dicentur, in eum, qui id fecisse dicetur, iudicium dabo. Item si servus fecisse dicetur, in dominum iudicium noxale dabo”.

1. Hoc edicto contra ea, quae vi committuntur, consuluit praetor. Nam si quis se vim passum docere possit, publico iudicio de vi potest experiri, neque debet publico iudicio privata actione praeiudicari quidam putant: sed utilius visum est, quamvis praeiudicium legi Iuliae de vi privata fiat, nihilo minus tamen non esse denegandam actionem eligentibus privatam persecutionem.

2. “Dolo” autem “malo facere” potest (quod edictum ait) non tantum is qui rapit, sed et qui praecedente consilio ad hoc ipsum homines colligit armatos, ut damnum det bonave rapiat.

3. Sive igitur ipse quis cogat homines sive ab alio coactis utitur ad rapiendum, dolo malo facere videtur.

4. Homines coactos accipere debemus ad hoc coactos, ut damnum daretur.

5. Neque additur, quales homines: qualescumque sive liberos sive servos.

6. Sed et si unus homo coactus sit, adhuc dicemus homines coactos.

7. Item si proponas solum damnum dedisse, non puto deficere verba: hoc enim, quod ait “hominibus coactis”, ut sive solus vim fecerit sive etiam hominibus coactis, sic accipere debemus etiam hominibus coactis vel armatis vel inermibus hoc edicto teneatur.

8. Doli mali mentio hic et vim in se habet. Nam qui vim facit, dolo malo fecit, non tamen qui dolo malo facit, utique et vi facit. Ita dolus habet in se et vim: et sine vi si quid callide admissum est, aeque continebitur.

9. “Damni” praetor inquit: omnia ergo damna continet et clandestina. Sed non puto clandestina, sed ea, quae violentia permixta sunt. Etiam quis recte definiet, si quid solus admiserit quis non vi, non contineri hoc edicto, et si quid hominibus coactis, etiamsi sine vi, dummodo dolo sit admissum, ad hoc edictum spectare.

10. Ceterum neque furti actio neque legis Aquiliae contributae sunt in hoc edicto, licet interdum communes sint cum hoc edicto: nam Iulianus scribit eum qui vi rapit furem esse improbiorem, et si quid damni coactis hominibus dederit, utique etiam Aquilia poterit teneri.

11. “Vel cuius bona rapta esse dicuntur”. Quod ait praetor “bona rapta”, sic accipiemus: etiam si una res ex bonis rapta sit.

12. Si quis non homines ipse coegerit, sed inter coactos ipse fuerit et quid aut rapuerit aut damni dederit, hac actione tenetur. Sed utrum hoc solum contineat edictum, quod dolo malo hominibus a reo coactis damnum datum sit vel raptum, an vero quod dolo malo rei raptum vel damnum datum sit, licet ab alio homines sint coacti, quaeritur. Et melius esse dicitur etiam hoc contineri, ut omnia haec contineantur et quod ex coactis ab alio damnum datum sit, ut et is qui coegit et is qui coactus est contineri videatur.

13. In hac actione intra annum utilem verum pretium rei quadruplatur, non etiam quod interest.

14. Haec actio etiam familiae nomine competit, non imposita necessitate ostendendi, qui sunt ex familia homines qui rapuerunt vel etiam damnum dederunt. Familiae autem appellatio servos continet, hoc est eos, qui in ministerio sunt, etiamsi liberi esse proponantur vel alieni bona fide nobis servientes.

15. Hac actione non puto posse actorem singulorum servorum nomine agere adversus dominum eorum, quia sufficit dominum semel quadruplum offerre.

16. Ex hac actione noxae deditio non totius familiae, sed eorum tantum vel eius, qui dolo fecisse comperietur, fieri debet.

17. Haec actio volgo vi bonorum raptorum dicitur.

18. Hac actione is demum tenetur, qui dolum malum adhibuit. Si quis igitur suam rem rapuit, vi quidem bonorum raptorum non tenebitur, sed aliter multabitur. Sed et si quis fugitivum suum, quem bona fide aliquis possidebat, rapuit, aeque hac actione non tenebitur, quia rem suam aufert. Quid ergo, si sibi obligatam? Debebit teneri.

19. Vi bonorum raptorum actio in impuberem, qui doli mali capax non est, non dabitur: nisi servus ipsius vel familia eius admisisse proponantur, et servi et familiae nomine noxali vi bonorum raptorum actione tenetur.

20. Si publicanus pecus meum abduxerit, dum putat contra legem vectigalis aliquid a me factum: quamvis erraverit, agi tamen cum eo vi bonorum raptorum non posse Labeo ait: sane dolo caret: si tamen ideo inclusit, ne pascatur et ut fame periret, etiam utili lege Aquilia.

21. Si per vim abductum pecus incluserit quis, utique vi bonorum raptorum conveniri poterit.

22. In hac actione non utique spectamus rem in bonis actoris esse: sive in bonis sit sive non sit, si tamen ex bonis sit, locum haec actio habebit. Quare sive commodata res sit sive locata sive etiam pignerata proponatur sive deposita apud me sic, ut intersit mea eam non auferri, sive bona fide a me possideatur, sive usum fructum in ea habeam vel quod aliud ius, ut intersit mea non rapi: dicendum est competere mihi hanc actionem, ut non dominium accipiamus, sed illud solum, quod ex bonis meis, hoc est ex substantia mea res ablata esse proponatur.

23. Et generaliter dicendum est, ex quibus causis furti mihi actio competit in re clam facta, ex hisdem causis habere me hanc actionem. Dicet aliquis: adquin ob rem depositam furti actionem non habemus. Sed ideo addidi “si intersit nostra non esse raptam”: nam et furti actionem habeo, si in re deposita culpam quoque repromissi vel pretium depositionis non quasi mercedem accepi.

24. Utilius dicendum est et si cesset actio furti ob rem depositam, esse tamen vi bonorum raptorum actionem, quia non minima differentia est inter eum qui clam facit et eum qui rapit, cum ille celet suum delictum, hic publicet et crimen etiam publicum admittat. Si quis igitur interesse sua vel modice docebit, debet habere vi bonorum raptorum actionem.

25. Si fugitivus meus quasdam res instruendi sui causa emerit eaeque raptae sint, quia in bonis meis hae sunt res, possum de his vi bonorum raptorum actione agere.

26. Rerum raptarum nomine etiam furti vel damni iniuriae vel condictione agi potest vel certe singulae res vindicari possunt.

27. Haec actio heredi ceterisque successoribus dabitur. Adversus heredes autem vel ceteros successores non dabitur, quia poenalis actio in eos non datur. An tamen in id, quod locupletiores facti sunt, dari debeat, videamus. Et ego puto ideo praetorem non esse pollicitum in heredes in id quod ad eos pervenit, quia putavit sufficere condictionem.

47.8.3

Paulus libro 54 ad edictum

Si servus rapuerit et cum libero agatur, etiam, si cum domino experiundi potestas fuit, non recte cum manumisso post annum agetur, quia cum quocumque experiundi potestas fuerit, excluditur actor. Si cum domino intra annum actum sit, deinde cum manumisso agatur, rei iudicatae exceptionem nocere Labeo ait.

47.8.4

Ulpianus libro 56 ad edictum

pr. Praetor ait: “Cuius dolo malo in turba damnum quid factum esse dicetur, in eum in anno, quo primum de ea re experiundi potestas fuerit, in duplum, post annum in simplum iudicium dabo”.

1. Hoc edictum de eo damno proponitur, quod quis in turba dedit.

2. Turbam autem appellatam Labeo ait ex genere tumultus idque verbum ex Graeco tractum apo tou vorubein [id est: a tumultuando].

3. Turbam autem ex quo numero admittimus? Si duo rixam commiserint, utique non accipiemus in turba id factum, quia duo turba non proprie dicentur: enimvero si plures fuerunt, decem aut quindecim homines, turba dicetur. Quid ergo, si tres aut quattuor? Turba utique non erit. Et rectissime Labeo inter turbam et rixam multum interesse ait: namque turbam multitudinis hominum esse turbationem et coetum, rixam etiam duorum.

4. Hoc autem edicto tenetur non solus, qui damnum in turba dedit, sed et is, qui dolo malo fecerit, ut in turba damni quid daretur, sive illo venerit sive non fuerit praesens: dolus enim malus etiam absentis esse potest.

5. Hoc edicto dicendum est etiam eum teneri, qui venit et in turba fuit auctor damni dandi, si tamen et ipse inter turbam fuit, cum damnum daretur, et dolo malo fuit: nam et huius dolo malo in turba damni quid factum esse negari non potest.

6. Si quis adventu suo turbam concitavit vel contraxit, vel clamore vel facto aliquo vel dum criminatur aliquem vel dum misericordiam provocat: si dolo malo eius damnum datum sit, etiamsi non habuit consilium turbae cogendae, tenetur. Verum est enim dolo malo eius in turba damni quid datum: neque enim exigit praetor, ut ab ipso sit turba convocata, sed hoc, ut dolo alicuius in turba damnum datum sit. Eritque haec differentia inter hoc edictum et superius, quod ibi de eo damno praetor loquitur, quod dolo malo hominibus coactis datum est vel raptum etiam non coactis hominibus: at hic de eo damno, quod dolo malo in turba datum est, etiamsi non ipse turbam coegit, sed ad clamorem eius vel dicta vel misericordiam turba contracta est, vel si alius contraxit vel ipse ex turba fuit.

7. Idcirco illud quidem edictum propter atrocitatem facti quadrupli poenam comminatur, at hoc dupli.

8. Sed et hoc et illud intra annum tribuit experiundi facultatem: post annum in simplum competit.

9. Loquitur autem hoc edictum de damno dato et de amisso, de rapto non: sed superiori edicto vi bonorum raptorum agi poterit.

10. Amissa autem dicuntur ea, quae corrupta alicui relinquuntur, scissa forte vel fracta.

11. Haec autem actio in factum est et datur in duplum, quanti ea res erit: quod ad pretium verum rei refertur. Et praesentis temporis fit aestimatio: et semper in duplum intra annum est.

12. Docereque actor in turba damnum esse datum debet: ceterum si alibi datum sit quam in turba, cessabit haec actio.

13. Si, cum servum meum Titius pulsaret, turba fuerit collecta isque servus in ea turba aliquid perdiderit, cum eo qui pulsabat agere possum, quippe cum in turba dolo malo damnum datum sit: sic tamen, si, ut damnum daret, ideo coeperat caedere. Ceterum si alia causa verberandi fuit, cessat actio.

14. Sed et si quis ipse turbam convocasset, ut turba coram servum verberaret iniuriae faciendae causa, non damni dandi consilio, locum habet edictum. Verum est enim eum, qui per iniuriam verberat, dolo facere et eum, qui causam praebuit damni dandi, damnum dedisse.

15. In servum autem et in familiam praetor dat actionem.

16. Quae de heredibus ceterisque successoribus in vi bonorum raptorum actione diximus, et hic erunt repetita.

47.8.5

Gaius libro 21 ad edictum provinciale

Non prodest ei qui vi rapuit ad evitandam poenam, si ante iudicium restituat rem quam rapuit.

47.8.6

Venuleius libro 17 stipulationum

Quod vi possessum raptumve sit, antequam in potestatem domini heredisve eius perveniat, usucapi lex vetat.

 

47.9.0. De incendio ruina naufragio rate nave expugnata.

 

47.9.1

Ulpianus libro 56 ad edictum

pr. Praetor ait: “In eum, qui ex incendio ruina naufragio rate nave expugnata quid rapuisse recepisse dolo malo damnive quid in his rebus dedisse dicetur: in quadruplum in anno, quo primum de ea re experiundi potestas fuerit, post annum in simplum iudicium dabo. Item in servum et in familiam iudicium dabo”.

1. Huius edicti utilitas evidens et iustissima severitas est, si quidem publice interest nihil rapi ex huiusmodi casibus. Et quamquam sint de his facinoribus etiam criminum executiones, attamen recte praetor fecit, qui forenses quoque actiones criminibus istis praeposuit.

2. “Ex incendio” quemadmodum accipimus, utrum ex ipso igne an vero ex eo loco, ubi incendium fit? Et melius sic accipietur propter incendium, hoc est propter tumultum incendii vel trepidationem incendii, rapit: quemadmodum solemus dicere in bello amissum, quod propter causam belli amittitur. Proinde si ex adiacentibus praediis, ubi incendium fiebat, raptum quid sit, dicendum sit edicto locum esse, quia verum est ex incendio rapi.

3. Item ruinae appellatio refertus ad id tempus, quo ruina fit, non tantum si ex his quae ruerunt tulerit quis, sed etiam si ex adiacentibus.

4. Si suspicio fuit incendii vel ruinae, incendium vel ruina non fuit, videamus, an hoc edictum locum habeat. Et magis est, ne habeat, quia neque ex incendio neque ex ruina quid raptum est.

5. Item ait praetor: “Si quid ex naufragio”. Hic illud quaeritur, utrum, si quis eo tempore tulerit, quo naufragium fit, an vero et si alio tempore, hoc est post naufragiumque: nam res ex naufragio etiam hae dicuntur, quae in litore post naufragium iacent. Et magis est, ut de eo tempore.

47.9.2

Gaius libro 21 ad edictum provinciale

Et loco,

47.9.3

Ulpianus libro 56 ad edictum

pr. Quo naufragium fit vel factum est, si quis rapuerit, incidisse in hoc edictum videatur. Qui autem rem in litore iacentem, postea quam naufragium factum est, abstulit, in ea condicione est, ut magis fur sit quam hoc edicto teneatur, quemadmodum is, qui quod de vehiculo excidit tulit. Nec rapere videtur, qui in litore iacentem tollit.

1. Deinde ait praetor “rate navi expugnata”. Expugnare videtur, qui in ipso quasi proelio et pugna adversus navem et ratem aliquid rapit, sive expugnet sive praedonibus expugnantibus rapiat.

2. Labeo scribit aequum fuisse, ut, sive de domo sive in villa expugnatis aliquid rapiatur, huic edicto locus sit: nec enim minus in mari quam in villa per latrunculos inquietamur vel infestari possumus.

3. Non tantum autem qui rapuit, verum is quoque, qui recepit ex causis supra scriptis, tenetur, quia receptores non minus delinquunt quam adgressores. Sed enim additum est “dolo malo”, quia non omnis qui recipit statim etiam delinquit, sed qui dolo malo recipit. Quid enim, si ignarus recipit? Aut quid, si ad hoc recepit, ut custodiret salvaque faceret ei qui amiserat? Utique non debet teneri.

4. Non solum autem qui rapuit, sed et qui abstulit vel amovit vel damnum dedit vel recepit, hac actione tenetur.

5. Aliud esse autem rapi, aliud amoveri palam est, si quidem amoveri aliquid etiam sine vi possit: rapi autem sine vi non potest.

6. Qui eiecta nave quid rapuit, hoc edicto tenetur. “Eiecta” hoc est quod Graeci aiunt ecebrasvy.

7. Quod ait praetor de damno dato, ita demum locum habet, si dolo damnum datum sit: nam si dolus malus absit, cessat edictum. Quemadmodum ergo procedit, quod Labeo scribit, si defendendi mei causa vicini aedificium orto incendio dissipaverim, et meo nomine et familiae iudicium in me dandum? Cum enim defendendarum mearum aedium causa fecerim, utique dolo careo. Puto igitur non esse verum, quod Labeo scribit. An tamen lege Aquilia agi cum hoc possit? Et non puto agendum: nec enim iniuria hoc fecit, qui se tueri voluit, cum alias non posset. Et ita Celsus scribit.

8. Senatus consultum Claudianis temporibus factum est, ut, si quis ex naufragio clavos vel unum ex his abstulerit, omnium rerum nomine teneatur. Item alio senatus consulto cavetur eos, quorum fraude aut consilio naufragi suppressi per vim fuissent, ne navi vel ibi periclitantibus opitulentur, legis Corneliae, quae de sicariis lata est, poenis adficiendos: eos autem, qui quid ex miserrima naufragorum fortuna rapuissent lucrative fuissent dolo malo, in quantum edicto praetoris actio daretur, tantum et fisco dare debere.

47.9.4

Paulus libro 54 ad edictum

pr. Pedius posse etiam dici ex naufragio rapere, qui, dum naufragium fiat, in illa trepidatione rapiat.

1. Divus Antoninus de his, qui praedam ex naufragio diripuissent, ita rescripsit: “Quod de naufragiis navis et ratis scripsisti mihi, eo pertinet, ut explores, qua poena adficiendos eos putem, qui diripuisse aliqua ex illo probantur. Et facile, ut opinor, constitui potest: nam plurimum interest, peritura collegerint an quae servari possint flagitiose invaserint. Ideoque si gravior praeda vi adpetita videbitur, liberos quidem fustibus caesos in triennium relegabis aut, si sordidiores erunt, in opus publicum eiusdem temporis dabis: servos flagellis caesos in metallum damnabis. Si non magnae pecuniae res fuerint, liberos fustibus, servos flagellis caesos dimittere poteris”. Et omnino ut in ceteris, ita huiusmodi causis ex personarum condicione et rerum qualitate diligenter sunt aestimandae, ne quid aut durius aut remissius constituatur, quam causa postulabit.

2. Hae actiones heredibus dantur. In heredes eatenus dandae sunt, quatenus ad eos pervenit.

47.9.5

Gaius libro 21 ad edictum provinciale

Si quis ex naufragio vel ex incendio ruinave servatam rem et alio loco positam subtraxerit aut rapuerit, furti scilicet aut alias vi bonorum raptorum iudicio tenetur, maxime si non intellegebat ex naufragio vel incendio ruinave eam esse. Iacentem quoque rem ex naufragio, quae fluctibus expulsa sit, si quis abstulerit, plerique idem putant. Quod ita verum est, si aliquod tempus post naufragium intercesserit: alioquin si in ipso naufragii tempore id acciderit, nihil interest, utrum ex ipso mari quisque rapiat an ex naufragiis an ex litore. de eo quoque, quod ex rate nave expugnata raptum sit, eandem interpretationem adhibere debemus.

47.9.6

Callistratus libro primo edicti monitorii

Expugnatur navis, cum spoliatur aut mergitur aut dissolvitur aut pertunditur aut funes eius praeciduntur aut vela conscinduntur aut ancorae involantur de mare.

47.9.7

Callistratus libro secundo quaestionum

Ne quid ex naufragiis diripiatur vel quis extraneus interveniat colligendis eis, multifariam prospectum est. Nam et divus Hadrianus edicto praecepit, ut hi, qui iuxta litora maris possident, scirent, si quando navis vel inficta vel fracta intra fines agri cuiusque fuerit, ne naufragia diripiant, in ipsos iudicia praesides his, qui res suas direptas queruntur, reddituros, ut quidquid probaverint ademptum sibi naufragio, id a possessoribus recipiant. De his autem, quos diripuisse probatum sit, praesidem ut de latronibus gravem sententiam dicere. Ut facilior sit probatio huiusmodi admissi, permisit his et quidquid passos se huiusmodi queruntur, adire praefectos et ad eum testari reosque petere, ut pro modo culpae vel vincti vel sub fideiussoribus ad praesidem remittantur. A domino quoque possessionis, in qua id admissum dicatur, satis accipi, ne cognitioni desit, praecipitur. Sed nec intervenire naufragiis colligendis aut militem aut privatum aut libertum servumve principis placere sibi ait senatus.

47.9.8

Neratius libro secundo responsorum

Ratis vi fluminis in agrum meum delatae non aliter potestatem tibi faciendam, quam si de praeterito quoque damno mihi cavisses.

47.9.9

Gaius libro quarto ad legem duodecim tabularum

Qui aedes acervumve frumenti iuxta domum positum conbusserit, vinctus verberatus igni necari iubetur, si modo sciens prudensque id commiserit. Si vero casu, id est neglegentia, aut noxiam sarcire iubetur aut, si minus idoneus sit, levius castigatur. Appellatione autem aedium omnes species aedificii continentur.

47.9.10

Ulpianus libro primo opinionum

Ne piscatores nocte lumine ostenso fallant navigantes, quasi in portum aliquem delaturi, eoque modo in periculum naves et qui in eis sunt deducant sibique execrandam praedam parent, praesidis provinciae religiosa constantia efficiat.

47.9.11

Marcianus libro 14 institutionum

Si fortuito incendium factum sit, venia indiget, nisi tam lata culpa fuit, ut luxuria aut dolo sit proxima.

47.9.12

Ulpianus libro octavo de officio proconsulis

pr. Licere unicuique naufragium suum impune colligere constat: idque imperator Antoninus cum divo patre suo rescripsit.

1. Qui data opera in civitate incendium fecerint, si humiliore loco sint, bestiis obici solent: si in aliquo gradu id fecerint, capite puniuntur aut certe in insulam deportantur.

 

47.10.0. De iniuriis et famosis libellis.

 

47.10.1