Digesta vel Pandectae – Liber XXXXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

8. Quidam filium familias, a quo fideiussorem acceperat, heredem instituerat: quaesitum est, si iussu patris adisset hereditatem, an pater cum fideiussore agere posset. Dixi, quotiens reus satisdandi reo satis accipiendi heres existeret, fideiussores ideo liberari, quia pro eodem apud eundem debere non possententiarum

9. Si praedo id, quod a debitoribus hereditariis exegerat, petenti hereditatem restituerit, debitores liberabuntur.

10. Si decem aut hominem dari stipulatus fuero et duos fideiussores accepero Titium et Maevium et Titius quinque solverit, non liberabitur, priusquam Maevius quoque quinque solvat: quod si Maevius partem hominis solverit, uterque obligatus remanebit.

11. Qui perpetua exceptione se tueri potest, solutum repetit et ideo non liberatur. Quare si ex duobus reis promittendi alter pepigerit, ne ab eo peteretur, quamvis solverit, nihilo minus alter obligatus manebit.

46.3.35

Alfenus libro secundo a Paulo epitomarum

Quod servus ex peculio suo credidisset aut deposuisset, id ei, sive venisset sive manumissus esset, recte solvi potest, nisi aliqua causa interciderit, ex qua intellegi possit invito eo, cuius tum is servus fuisset, ei solvi. Sed et si quis dominicam pecuniam ab eo faeneratus esset, si permissu domini servus negotium dominicum gessisset, idem iuris est: videtur enim voluntate domini qui cum servo negotium contraheret et ab eo accipere et ei solvere.

46.3.36

Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem

Si pater meus praegnate uxore relicta decesserit et ex causa hereditaria totum hoc, quod patri meo debitum fuisset, petissem, nihil me consumpsisse quidam existimant: si nemo natus sit, recte me egisse, quia in rerum natura verum fuisset me solum heredem fuisse. Iulianus notat: verius est me eam partem perdidisse, pro qua heres fuissem, antequam certum fuisset neminem nasci, aut quartam partem, quia tres nasci potuerunt, aut sextam, quia quinque: nam et Aristoteles scripsit quinque nasci posse, quia vulvae mulierum totidem receptacula habere possunt: et esse mulierem Romae Alexandrinam ab Aegypto, quae quinque simul peperit et tum habebat incolumes, et hoc et in Aegypto adfirmatum est mihi.

46.3.37

Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

Quotiens unus ex fideiussoribus suam partem solvisset, tamquam negotium reo gessisset, perinde habendum est, ac si reus ipse unius fideiussoris partem solvisset: sed tamen ut non ex sorte decedat, sed is fideiussor solus liberatur, cuius nomine solutio facta fuerit.

46.3.38

Africanus libro septimo quaestionum

pr. Cum quis sibi aut Titio dari stipulatus sit, magis esse ait, ut ita demum recte Titio solvi dicendum sit, si in eodem statu maneat, quo fuit, cum stipulatio interponeretur: ceterum sive in adoptionem sive in exilium ierit vel aqua et igni ei interdictum vel servus factus sit, non recte ei solvi dicendum: tacite enim inesse haec conventio stipulationi videtur “si in eadem causa maneat”.

1. Si debitorem meum iusserim Titio solvere, deinde Titium vetuerim accipere et debitor ignorans solverit, ita eum liberari existimavit, si non ea mente Titius nummos acceperit, ut eos lucretur. Alioquin, quoniam furtum eorum sit facturus, mansuros eos debitoris et ideo liberationem quidem ipso iure non posse contingere debitori, exceptione tamen ei succurri aequum esse, si paratus sit condictionem furtivam, quam adversus Titium habet, mihi praestare: sicuti servatur, cum maritus uxori donaturus debitorem suum iubeat solvere: nam ibi quoque, quia nummi mulieris non fiunt, debitorem non liberari, sed exceptione eum adversus maritum tuendum esse, si condictionem, quam adversus mulierem habet, praestet. Furti tamen actionem in proposito mihi post divortium competituram, quando mea intersit interceptos nummos non esse.

2. De peculio cum domino actum est: is damnatus solvit. Et fideiussores pro servo acceptos liberari respondit: eandem enim pecuniam in plures causas solvi posse argumentum esse, quod, cum iudicatum solvi satisdatum est et damnatus reus solvat, non solum actione iudicati, sed etiam ex stipulatu et ipse et fideiussores liberentur. Et magis simile esse, quod, cum possessor hereditatis existimans se heredem esse solverit, heres non liberetur: tunc enim propterea id evenire, quod ille suo nomine indebitam pecuniam dando repetitionem eius haberet.

3. Qui hominem promisit si statuliberum solvat, magis puto non esse exspectandam condicionem: sed et creditorem agere posse et illi condictionem competere. Quod si interim condicio defecerit, liberatur, perinde atque si quis pendente condicione solvit per errorem et antequam condiceret, condicio exstiterit. Illud nullo modo dici conveniet, si mortuo Sticho condicio deficiat, liberari debitorem, quamvis, si vivente eo defecerit, liberaretur, quando isto casu nullo tempore perfecte hominem meum feceris: alioquin prope erit, ut etiam, si eum servum, in quo usus fructus alienus est, mihi solveris isque usu fructu manente decesserit, ea solutione liberatus videaris: quod nullo modo probandum est, sicuti si communem solvisses isque decessisset.

4. Si quis pro eo reverso fideiusserit, qui, cum rei publicae causa abesset, actione qua liberatus sit, deinde annus praeterierit, an fideiussor liberetur? Quod Iuliano non placebat, et quidem si cum fideiussore experiundi potestas non fuit: sed hoc casu in ipsum fideiussorem ex edicto actionem restitui debere, quemadmodum in eum fideiussorem, qui hominem promissum occidit.

5. Qui pro te apud Titium fideiusserat, pignus in suam obligationem dedit: post idem heredem te instituit. Quamvis ex fideiussoria causa non tenearis, nihilo minus tamen pignus obligatum manebit. At si idem alium fideiussorem dederit atque ita heredem te instituerit, rectius existimari ait sublata obligatione eius, pro quo fideiussum sit, eum quoque qui fideiusserit liberari.

46.3.39

Africanus libro octavo quaestionum

Si, soluturus pecuniam tibi, iussu tuo signatam eam apud nummularium, quoad probaretur, deposuerim, tui periculi eam fore Mela libro decimo scribit. Quod verum est, cum eo tamen, ut illud maxime spectetur, an per te steterit, quo minus in continenti probaretur: nam tunc perinde habendum erit, ac si parato me solvere tu ex aliqua causa accipere nolles. In qua specie non utique semper tuum periculum erit: quid enim, si inopportuno tempore vel loco optulerim? His consequens esse puto, ut etiam, si et emptor nummos et venditor mercem, quod invicem parum fidei haberent, deposuerint, et nummi emptoris periculo sint (utique si ipse eum, apud quem deponerentur, elegerit) et nihilo minus merx quoque, quia emptio perfecta sit.

46.3.40

Marcianus libro tertio institutionum

Si pro me quis solverit creditori meo, licet ignorante me, adquiritur mihi actio pigneraticia. Item si quis solverit legata, debent discedere legatarii de possessione: alioquin nascitur heredi interdictum, ut eos deicere possit.

46.3.41

Papinianus libro primo de adulteriis

Reo criminis postulato interim nihil prohibet recte pecuniam a debitoribus solvi: alioquin plerique innocentium necessario sumptu egebunt.

46.3.42

Paulus libro tertio de adulteriis

Sed nec illud prohibitum videtur, ne a reo creditori solvatur.

46.3.43

Ulpianus libro secundo regularum

In omnibus speciebus liberationum etiam accessiones liberantur, puta adpromissores hypothecae pignora, praeterquam quod inter creditorem et adpromissores confusione facta reus non liberatur.

46.3.44

Marcianus libro secundo regularum

In numerationibus aliquando evenit, ut una numeratione duae obligationes tollantur uno momento: veluti si quis pignus pro debito vendiderit creditori: evenit enim, ut et ex vendito tollatur obligatio et debiti. Item si pupillo, qui sine tutoris auctoritate mutuam pecuniam accepit, legatum a creditore fuerit sub ea condicione, si eam pecuniam numeraverit, in duas causas videri eum numerasse, et in debitum suum, ut in Falcidiam heredi imputetur, et condicionis gratia, ut legatum consequatur. Item si usus fructus pecuniae numeratae legatus fuerit, evenit, ut una numeratione et liberetur heres ex testamento et obliget sibi legatarium. Tantundem est et si damnatus fuerit alicui vendere vel locare: nam vendendo vel locando et liberatur ex testamento heres et obligat sibi legatarium.

46.3.45

Ulpianus libro primo responsorum

pr. Callippo respondit, quamvis stipulanti uxori vir spoponderit dirempto matrimonio praedia, quae doti erant obligata, in solutum dare, tamen satis esse offerri dotis quantitatem.

1. Idem frontoni respondit perseveranti tutori in tutelae administratione, licet capitis reo, potuisse id, quod pupillo bona fide debetur, exsolvi.

46.3.46

Marcianus libro tertio regularum

pr. Si quis aliam rem pro alia volenti solverit et evicta fuerit res, manet pristina obligatio. Etsi pro parte fuerit evicta, tamen pro solido obligatio durat: nam non accepisset re integra creditor, nisi pro solido eius fieret.

1. Sed et si duos fundos verbi gratia pro debito dederit, evicto altero fundo remanet integra obligatio. Tunc ergo res pro re soluta liberationem praestat, cum pro solido facta est suscipientis.

2. Sed et si quis per dolum pluris aestimatum fundum in solutum dederit, non liberatur, nisi id quod deest repleatur.

46.3.47

Marcianus libro quarto regularum

pr. In pupillo, cui sine tutoris auctoritate solutum est, si quaeratur, quo tempore sit locupletior, tempus quo agitur inspicitur: et ut exceptio doli mali posita ei noceat, tempus quo agitur spectatur.

1. Plane, ut Scaevola aiebat, etiamsi perierit res ante litem contestatam, interdum quasi locupletior factus intellegitur, id est si necessariam sibi rem emit, quam necessario de suo erat empturus: nam hoc ipso, quo non est pauperior factus, locupletior est. Sic et in filio familias putabat Macedonianum cessare, si in necessarias causas filius mutuam pecuniam acceperit et eam perdiderit.

46.3.48

Marcellus libro singulari responsorum

Titia cum propter dotem bona mariti possideret, omnia pro domina egit, reditus exegit et moventia distraxit: quaero, an ea, quae ex re mariti percepit, in dotem ei reputari debeant. Marcellus respondit reputationem eius quod proponeretur non iniquam videri: pro soluto enim magis habendum est, quod ex ea causa mulier percepit. Sed si forte usurarum quoque rationem arbiter dotis reciperandae habere debuerit, ita est computandum, ut, prout quidque ad mulierem pervenit, non ex universa summa decedat, sed prius in eam quantitatem, quam usurarum nomine mulierem consequi oportebat: quod non est iniquum.

46.3.49

Marcianus libro singulari ad hypothecariam formulam

Solutam pecuniam intellegimus utique naturaliter, si numerata sit creditori. Sed et si iussu eius alii solvatur, vel creditori eius vel futuro debitori vel etiam ei cui donaturus erat, absolvi debet. Ratam quoque solutionem si creditor habuerit, idem erit. Tutori quoque si soluta sit pecunia vel curatori vel procuratori vel cuilibet successori vel servo actori, proficiet ei solutio. Quod si acceptum latum sit, quod stipulationis nomine hypotheca erat obligata vel sine stipulatione accepta sit, solutionis quidem verbum non proficiet, sed satisdationis sufficit.

46.3.50

Paulus libro decimo ad Sabinum

Si, cum aurum tibi promisissem, ignoranti quasi aurum aes solverim, non liberabor: sed nec repetam hoc quasi indebitum solutum, quod sciens feci. Petentem tamen te aurum exceptione summovebo, si non reddas aes quod accepisti.

46.3.51

Paulus libro nono ad edictum

Dispensatori, qui ignorante debitore remotus est ab actu, recte solvitur: ex voluntate enim domini ei solvitur, quam si nescit mutatam qui solvit liberatur.

46.3.52

Ulpianus libro 14 ad edictum

Satisfactio pro solutione est.

46.3.53

Gaius libro quinto ad edictum provinciale

Solvere pro ignorante et invito cuique licet, cum sit iure civili constitutum licere etiam ignorantis invitique meliorem condicionem facere.

46.3.54

Paulus libro 56 ad edictum

Solutionis verbum pertinet ad omnem liberationem quoquo modo factam magisque ad substantiam obligationis refertur, quam ad nummorum solutionem.

46.3.55

Ulpianus libro 61 ad edictum

Qui sic solvit, ut reciperet, non liberatur, quemadmodum non alienantur nummi, qui sic dantur, ut recipiantur.

46.3.56

Paulus libro 62 ad edictum

Qui mandat solvi, ipse videtur solvere.

46.3.57

Ulpianus libro 77 ad edictum

pr. Si quis stipulatus fuerit “decem in melle”, solvi quidem mel potest, antequam ex stipulatu agatur: sed si semel actum sit et petita decem fuerint, amplius mel solvi non potest.

1. Item si mihi aut Titio stipulatus fuero dari, deinde petam, amplius Titio solvi non potest, quamvis ante litem contestatam posset.

46.3.58

Ulpianus libro 80 ad edictum

pr. Si quis offerenti se negotiis alienis bona fide solverit, quando liberetur? Et ait Iulianus, cum dominus ratum habuerit, tunc liberari. Idem ait, antequam dominus haberet ratum, an condici ex ea causa possit? Et ait interesse, qua mente solutio facta esset, utrum ut statim debitor liberetur an vero cum dominus ratum habuisset: priore casu confestim posse condici procuratori et tunc demum extingui condictionem, cum dominus ratum habuisset, posteriore tunc demum nasci condictionem, cum dominus ratum non habuisset.

1. Si creditor, cuius ignorantis procuratori solutum est, adrogandum se dederit, sive ratum habuit pater, rata solutio est, sive non habuit, repetere debitor potest.

2. Et si duo rei stipulandi sunt, quorum alterius absentis procuratori datum, antequam is ratum haberet, interim alteri solutum est, in pendenti est posterior solutio ac prior: quippe incertum est, debitum an indebitum exegerit.

46.3.59

Paulus libro secundo ad Plautium

Si ita stipulatus sim: “Mihi aut Titio dare spondes?” Et debitor constituerit se mihi soluturum, quamvis mihi competat de constituta actio, potest adhuc adiecto solvere. Et si a filio familias mihi aut Titio stipulatus sim, patrem posse Titio solvere quod in peculio est, scilicet si suo, non filii nomine solvere velit: dum enim adiecto solvitur, mihi solvi videtur: et ideo si indebitum adiecto solutum sit, stipulatori posse condici Iulianus putat: ut nihil intersit, iubeam te Titio solvere an ab initio stipulatio ita concepta sit.

46.3.60

Paulus libro quarto ad Plautium

Is, qui alienum hominem in solutum dedit, usucapto homine liberatur.

46.3.61

Paulus libro quinto ad Plautium

In perpetuum quotiens id, quod tibi debeam, ad te pervenit et tibi nihil absit nec quod solutum est repeti possit, competit liberatio.

46.3.62

Paulus libro octavo ad Plautium

Dispensatorem meum testamento liberum esse iussi et peculium ei legavi: is post mortem meam a debitoribus pecunias exegit: an heres meus retinere ex peculio eius quod exegit possit, quaeritur. Et si quidem post aditam hereditatem exegerit pecuniam, dubitari non debet, quin de peculio eo nomine retineri nihil debeat, quia liber factus incipit debere, si liberantur solutione debitores. Cum vero ante aditam hereditatem pecuniam accepit dispensator, si quidem liberantur debitores ipsa solutione, non est dubium, quin de peculio id retinendum sit, quia incipit debere hic heredi quasi negotiorum gestorum vel mandati actione. Si vero non liberantur, illa quaestio est: cum negotium meum gerens a debitoribus meis acceperis, deinde ego ratum non habuero et mox agere velim negotiorum gestorum actione, an utiliter agam, si caveam te indemnem futurum. Quod quidem ego non puto: nam sublata est negotiorum gestorum actio eo, quod ratum non habui: et per hoc debitor mihi constituitur.

46.3.63

Paulus libro nono ad Plautium

Si debitor sit servi fructuarius, potest is servus per acceptilationem liberare eum: videbitur enim ex re eius adquirere. Idem in pacto dicemus.

46.3.64

Paulus libro 14 ad Plautium

Cum iussu meo id, quod mihi debes, solvis creditori meo, et tu a me et ego a creditore meo liberor.

46.3.65

Pomponius libro primo ex Plautio

Si filia furiosi a viro divorterit, dictum est vel adgnato curatori voluntate filiae vel filiae consentiente adgnato solvi dotem.

46.3.66

Pomponius libro sexto ex Plautio

Si pupilli debitor iubente eo sine tutoris auctoritate pecuniam creditori eius numeravit, pupillum quidem a creditore liberat, sed ipse manet obligatus: sed exceptione se tueri potest. Si autem debitor pupilli non fuerat, nec pupillo condicere potest, qui sine tutoris auctoritate non obligatur, nec creditori, cum quo alterius iussu contraxit: sed pupillus in quantum locupletior factus est, utpote debito liberatus, utili actione tenebitur.

46.3.67

Marcellus libro 13 digestorum

Si quis duos homines promiserit et Stichum solverit, poterit eiusdem Stichi dominium postea consecutus dando liberari. In nummis minor vel prope nulla dubitatio est: nam et apud Alfenum servius eum, qui minus a debitore suo accipere et liberare eum vellet, respondit posse saepius aliquos nummos accipiendo ab eo eique retro dando ac rursus accipiendo id efficere: veluti, si centum debitorem decem acceptis liberare creditor velit, ut, cum decem acceperit, eadem ei retro reddat, mox ab eo accipiat ac novissime retineat: etsi in dubitationem a quibusdam hoc male deducatur, quod non possit videri is qui ita accepit, ut ei a quo accepit retro reddat, solvisse potius quam decessisse.

46.3.68

Marcellus libro 16 digestorum

Servus decem dare iussus pupillo et liber esse, si heres sit pupillus sive tantum condicio in eum collata sit, an absente quoque tutore pupillo dando libertatem consequatur? Moveris comparatione condicionis, quae constitit in facto, veluti “si pupillo servierit”, quae potest impleri citra interventum quoque tutoris. Et quid, inquis, si curatorem habeat et si furioso dare iussus sit, an curatori dando liberetur? Et finge alicui fundum legatum, si dedisset pupillo furiosove. Et sciendum est in omnibus istis casibus tutori quidem vel curatori utiliter dependi, ipsis autem, id est furioso vel pupillo, non recte persolvi, ne datio ex illorum inbecillitate pereat: nec enim hoc egit testator, ut, quoquo modo esset datum, expleta videretur condicio.

46.3.69

Celsus libro 24 digestorum

Si hominem, in quo usus fructus alienus est vel qui erat pignori Titio obligatus, noxae dedisti, poterit is, cui condemnatus es, tecum agere iudicati, nec exspectabimus, ut creditor evincat. Sed si usus fructus interierit vel dissoluta fuerit pignoris obligatio, existimo processuram liberationem.

46.3.70

Celsus libro 26 digestorum

Quod certa die promissum est, vel statim dari potest: totum enim medium tempus ad solvendum promissori liberum relinqui intellegitur.

46.3.71

Celsus libro 27 digestorum

pr. Cum decem mihi aut Titio dari stipulatus quinque accipiam, reliquum promissor recte Titio dabit.

1. Si fideiussor procuratori creditoris solvit et creditor post tempus, quo liberari fideiussor poterit, ratum habuit, tamen quia fideiussor, cum adhuc ex causa fideiussionis teneretur, solvit, nec repetere potest nec minus agere adversus reum mandati potest, quam si tum praesenti dedisset.

2. Item si ignorans creditor procuratori suo solutum servo debitoris filiove acceptum fecerit, postea autem rescierit et ratum habuerit, confirmatur solutio et quod acceptum latum sit, nullius momenti est: et contra, si ratum non habuerit, quod acceptum fecerit, confirmatur.

3. Sed si ignorans solutum litem contestatus est, si pendente iudicio ratum habuit, absolvi oportet illum, cum quo actum est, si ratum non habuit, condemnari.

46.3.72

Marcellus libro 20 digestorum

pr. Qui decem debet, si ea optulerit creditori et ille sine iusta causa ea accipere recusavit, deinde debitor ea sine sua culpa perdiderit, doli mali exceptione potest se tueri, quamquam aliquando interpellatus non solverit: etenim non est aequum teneri pecunia amissa, quia non teneretur, si creditor accipere voluisset. Quare pro soluto id, in quo creditor accipiendo moram fecit, oportet esse. Et sane si servus erat in dote eumque optulit maritus et is servus decessit, aut nummos optulit eosque non accipiente muliere perdiderit, ipso iure desinet teneri.

1. Cum Stichum mihi deberes et in solvendo moram fecisses, sub condicione eum promisisti: pendente ea Stichus decessit: videamus, an, quia novari prior obligatio non potest, petitio servi competat ea, quae competeret, si non intercessisset stipulatio. Sed in promptu contradictio est debitorem, cum stipulanti creditori sub condicione promisit, non videri in solutione hominis cessasse: nam verum est eum, qui interpellatus dare noluit, offerentem postea periculo liberari.

2. Sed quid si ignorante debitore ab alio creditor eum stipulatus est? Hic quoque existimandus est periculo debitor liberatus, quemadmodum si quolibet nomine eius servum offerente stipulator accipere noluisset.

3. Idem responsum est, si quis, cum subreptus sibi servus esset, sub condicione stipulatus fuerit quidquid furem dare facere oportet: nam et fur condictione liberatur, si dominus oblatum sibi accipere noluit. Si tamen, cum in provincia forte servus esset, intercesserit stipulatio (et finge prius quam facultatem eius nancisceretur fur vel promissor, decessisse servum), non poterit rationi, quam supra reddidimus, locus esse: non enim optulisse eum propter absentiam intellegi potest.

4. Stichum aut Pamphilum stipulatus sum, cum esset meus Pamphilus: nec si meus esse desierit, liberabitur promissor Pamphilum dando: neutrum enim videtur in Pamphilo homine constitisse nec obligatio nec solutio. Sed ei, qui hominem dari stipulatus est, unum etiam ex his, qui tunc stipulatoris servi erant, dando promissor liberatur: vi quidem ipsa et hic ex his dari stipulatus est, qui eius non erant. Fingamus ita stipulatum: “Hominem ex his, quos Sempronius reliquit, dare spondes?”, cum tres sempronius reliquisset, eorumque aliquem stipulatoris fuisse: num mortuis duobus, qui alterius erant, supererit ulla obligatio, videamus. Et magis est deficere stipulationem, nisi ante mortem duorum desierit esse reliquus servus stipulatoris.

5. Qui hominem debebat, Stichum, cui libertas ex causa fideicommissi praestanda est, solvit: non videtur liberatus: nam vel minus hic servum dedit quam ille, qui servum dedit nondum noxa solutum. Num ergo et si vispellionem aut alias turpem dederit hominem, idem sit? Et sane datum negare non possumus et differt haec species a prioribus: habet enim servum, qui ei auferri non possit.

6. Promissor servi eum debet hominem solvere, quem, si velit stipulator, possit ad libertatem perducere.

46.3.73

Marcellus libro 31 digestorum

Ob triginta nummos pecuniae creditae fideiussorem in viginti dedi et pignus: ex venditione autem pignoris creditor decem consecutus est: utrum ex universitate id decedit, ut quidam putant, si in solvendis decem nihil debitor dixisset, an sicut ego puto, in totis decem fideiussori contingit liberatio? Quia hoc dicendo potuit hoc efficere debitor, ut, ubi non dixit, id potius soluturum existimetur, quod satisdato debeatur? Magis tamen existimo licuisse creditori in id, quod solus debebat reus, accepto referre.

46.3.74

Modestinus libro tertio regularum

Id, quod poenae nomine a debitore exactum est, lucro debet cedere creditoris.

46.3.75

Modestinus libro octavo regularum

Sicut acceptilatio in eum diem praecedentes peremit actiones, ita et confusio: nam si debitor heres creditori exstiterit, confusio hereditatis peremit petitionis actionem.

46.3.76

Modestinus libro sexto responsorum

Modestinus respondit, si post solutum sine ullo pacto omne, quod ex causa tutelae debeatur, actiones post aliquod intervallum cessae sint, nihil ea cessione actum, cum nulla actio superfuerit: quod si ante solutionem hoc factum est vel, cum convenisset, ut mandarentur actiones, tunc solutio facta esset mandatum subsecutum est, salvas esse mandatas actiones, cum novissimo quoque casu pretium magis mandatarum actionum solutum quam actio quae fuit perempta videatur.

46.3.77

Modestinus libro septimo pandectarum

In liberto antiquior contractus operarum esse non potest, sine quo libertas ei data non esset.

46.3.78

Iavolenus libro 11 ex Cassio

Si alieni nummi inscio vel invito domino soluti sunt, manent eius cuius fuerunt: si mixti essent, ita ut discerni non possent, eius fieri qui accepit in libris Gaii scriptum est, ita ut actio domino cum eo, qui dedisset, furti competeret.

46.3.79

Iavolenus libro decimo epistularum

Pecuniam, quam mihi debes, aut aliam rem si in conspectu meo ponere te iubeam, efficitur, ut et tu statim libereris et mea esse incipiat: nam tum, quod a nullo corporaliter eius rei possessio detinetur, adquisita mihi et quodammodo manu longa tradita existimanda est.

46.3.80

Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium

Prout quidque contractum est, ita et solvi debet: ut, cum re contraxerimus, re solvi debet: veluti cum mutuum dedimus, ut retro pecuniae tantundem solvi debeat. Et cum verbis aliquid contraximus, vel re vel verbis obligatio solvi debet, verbis, veluti cum acceptum promissori fit, re, veluti cum solvit quod promisit. Aeque cum emptio vel venditio vel locatio contracta est, quoniam consensu nudo contrahi potest, etiam dissensu contrario dissolvi potest.

46.3.81

Pomponius libro sexto ad Quintum Mucium

pr. Si stipulatus sim mihi aut Titio dari, si Titius decesserit, heredi eius solvere non poteris.

1. Si lancem deposuerit apud me Titius et pluribus heredibus relictis decesserit: si pars heredum me interpellet, optimum quidem esse, si praetor aditus iussisset me parti heredum eam lancem tradere, quo casu depositi me reliquis coheredibus non teneri. Sed et si sine praetore sine dolo malo hoc fecero, liberabor aut (quod verius est) non incidam in obligationem. Optimum autem est id per magistratum facere.

46.3.82

Proculus libro quinto epistularum

Si, cum Cornelius fundum suum nomine Seiae viro eius doti dedisset nec de eo reddendo quicquam cavisset, fecit, ut inter se vir et Seia paciscerentur, ut divortio facto is fundus Cornelio redderetur: non puto divortio facto virum vetante Seia eum fundum Cornelio tuto redditurum esse, sicuti si, cum pactum conventum nullum intercessisset, divortio facto mulier iussit eum fundum Cornelio reddi, deinde antequam redderetur, vetuisset, non tuto redderetur. Sed si antequam Seia vetaret, Cornelio eum fundum reddidisset nec causam habuisset existimandi id invita Seia facturum esse, nec melius nec aequius esse existimarem eum fundum Seiae reddi.

46.3.83

Pomponius libro 14 ex variis lectionibus

Si tuo servo credidero eumque redemero et is manumissus mihi solverit, non repetet.

46.3.84

Proculus libro septimo epistularum

Egisti de peculio servi nomine cum domino: non esse liberatos fideiussores eius respondit. At si idem servus ex peculio suo permissa administratione peculii nummos solvisset, liberatos esse fideiussores eius recte legisti.

46.3.85

Callistratus libro primo edicti monitorii

Solidum non solvitur non minus quantitate quam die.

46.3.86

Paulus libro octavo ad edictum

Hoc iure utimur, ut litis procuratori non recte solvatur: nam et absurdum est, cui iudicati actio non datur, ei ante rem iudicatam solvi posse. Si tamen ad hoc datus sit, ut et solvi possit, solvendo eo liberabitur.

46.3.87

Celsus libro 20 digestorum

Quodlibet debitum solutum a procuratore meo non repeto, quoniam, cum quis procuratorem omnium rerum suarum constituit, id quoque mandare videtur, ut creditoribus suis pecuniam solvat neque post ea exspectandum est, ut ratum habeat.

46.3.88

Scaevola libro quinto digestorum

Filiae intestato patri heredis negotia mater gessit et res vendendas per argentarios dedit idque ipsum codice conscriptum est: argentarii universum redactum venditionis solverunt et post solutionem novem fere annis, quidquid agendum erat, nomine pupillae mater egit eamque marito nuptum collocavit et res ei tradidit. Quaesitum est, an puella cum argentariis aliquam actionem habet, quando non ipsa stipulata sit pretium rerum, quae in venditionem datae sunt, sed mater. Respondit, si de eo quaereretur, an iure ea solutione argentarii liberati essent, responderi iure liberatos. Claudius: subest enim illa ex iurisdictione pendens quaestio, an pretia rerum, quae sciebant esse pupillae, bona fide solvisse videantur matri, quae ius administrationis non habebat: ideoque si hoc sciebant, non liberantur, scilicet si mater solvendo non sit.

46.3.89

Scaevola libro 29 digestorum

pr. Ex pluribus causis et chirographis creditor ita cavit: “Titius Maevius dico me accepisse et habere et accepto tulisse a Gaio Titio reliquum omne ratione posita eius pecuniae, quam mihi Stichus Gaii Titii servus caverat”. Quaesitum est, an ex ceteris chirographis, quae non Stichus cavit, sed ipse debitor, integra manet actio ex reliquis chirographis per ipsum debitorem cautis. Respondit eam solam obligationem dissolutam, ex qua solutum proponeretur.

1. Lucius Titius ex duobus chirographis, quibus quadringenta ei a Seio debebantur, altero centum, altero trecentum, scripsit Seio, ut unius chirographi centum per Maevium et Septicium sibi mitterentur: quaero, an Seius, si Maevio et Septicio ex trecentum quoque solvisse se dicat, liberatus sit. Respondit, si nec mandavit, ut ex trecentum solveretur, nec solutum ratum habuit, non esse liberatum.

2. Lucius Titius duabus stipulationibus, una quindecim sub usuris maioribus, altera viginti sub usuris levioribus Seium eadem die obligavit, ita ut viginti prius solverentur, id est idibus septembribus: debitor post diem utriusque stipulationis cedentem solvit viginti sex neque dictum est ab altero, pro qua stipulatione solveretur. Quaero, an quod solutum est eam stipulationem exoneraverit, cuius dies ante cessit, id est ut viginti sortis videantur et in usuras eorum sex data. Respondit magis id accipi ex usu esse.

46.3.90

Scaevola libro 26 digestorum

Filius, qui administrabat ut heres paterna bona, pecuniam ex his Sempronio mutuam dedit et eandem particulatim recepit, deinde se abstinuit, quia minor annis erat, ab ea hereditate: quaesitum est, curator bonorum patris constitutus an adversus sempronium utilem actionem habet. Respondit nihil proponi, cur non is, qui solvisset id quod mutuum ita acceperat, liberatus esset.

46.3.91

Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomarum

Si debitor tuus non vult a te liberari et praesens est, non potest invitus a te solvi. Paulus: immo debitorem tuum etiam praesentem etiam invitum liberare ita poteris supponendo, a quo debitum novandi causa stipuleris: quod etiamsi acceptum non feceris, tamen statim, quod ad te attinet, res peribit: nam et petentem te doli mali praescriptio excludet.

46.3.92

Pomponius libro nono epistularum

pr. Si mihi alienum servum dari promiseris aut testamento dare iussus fueris isque servus, antequam per te staret quo minus dares, a domino manumissus sit, haec manumissio morti similis sit: si autem decessisset, non tenearis.

1. Sed et si quis servum, quem dari promisit, heres a domino scriptus statuliberum dederit, liberatur.

46.3.93

Scaevola libro singulari quaestionum publice tractatarum

pr. Si duo rei sint stipulandi et alter alterum heredem scripsit, videndum, an confundatur obligatio. Placet non confundi. Quo bonum est hoc dicere? Quod, si intendat dari sibi oportere, vel ideo dari oportet ipsi, quod heres exstitit, vel ideo, quod proprio nomine ei deberetur. Atquin magna est huius rei differentia: nam si alter ex reis pacti conventi temporali exceptione summoveri poterit, intererit, is qui heres exstitit utrumne suo nomine an hereditario experiatur, ut ita possis animadvertere, exceptioni locus sit nec ne.

1. Item si duo rei sint promittendi et alter alterum heredem scripsit, confunditur obligatio.

2. Sed et si reus heredem fideiussorem scripserit, confunditur obligatio. Et quasi generale quid retinendum est, ut, ubi ei obligationi, quae sequellae locum optinet, principalis accedit, confusa sit obligatio: quotiens duae sint principales, altera alteri potius adicitur ad actionem, quam confusionem parere.

3. Quid ergo, si fideiussor reum heredem scripserit? Confundetur obligatio secundum Sabini sententiam, licet Proculus dissentiat.