Digesta vel Pandectae – Liber XXXXVI

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

2. Placet mandatorem teneri etiam si faeneraturo creditori mandet pecuniam credere.

46.1.72

Gaius libro tertio de verborum obligationibus

Si fideiussori sub condicione obligato “si navis ex asia venerit”, quem sub hoc modo accepi, ut usque ad tempus vitae suae dumtaxat obligaretur, pendente condicione acceptum latum fuerit et is fideiussor adhuc pendente condicione mortuus fuerit: confestim a reo petere possum, quia existens condicio neque obligationem in personam iam mortui efficere neque acceptilationem confirmare possit.

46.1.73

Paulus libro 76 ad edictum

Cum procurator in rem agebat, cautionem dederat ratam rem dominum habiturum: postea victo eo dominus reversus iterum de eadem re agitabat, et cum reus haberet possessionem, et noluit eam restituere et ideo magno condemnatus est: in amplius fideiussores non tenentur: hoc enim non debet imputari fideiussoribus, quod ille propter suam poenam praestitit.

 

46.2.0. De novationibus et delegationibus.

 

46.2.1

Ulpianus libro 46 ad Sabinum

pr. Novatio est prioris debiti in aliam obligationem vel civilem vel naturalem transfusio atque translatio, hoc est cum ex praecedenti causa ita nova constituatur, ut prior perematur. Novatio enim a novo nomen accepit et a nova obligatione.

1. Illud non interest, qualis processit obligatio, utrum naturalis an civilis an honoraria, et utrum verbis an re an consensu: qualiscumque igitur obligatio sit, quae praecessit, novari verbis potest, dummodo sequens obligatio aut civiliter teneat aut naturaliter: ut puta si pupillus sine tutoris auctoritate promiserit.

46.2.2

Ulpianus libro 48 ad Sabinum

Omnes res transire in novationem possunt: quodcumque enim sive verbis contractum est sive non verbis, novari potest et transire in verborum obligationem ex quacumque obligatione, dummodo sciamus novationem ita demum fieri, si hoc agatur, ut novetur obligatio: ceterum si non hoc agatur, duae erunt obligationes.

46.2.3

Pomponius libro primo ad Sabinum

Cui bonis interdictum est, novare obligationem suam non potest, nisi meliorem suam condicionem fecerit.

46.2.4

Ulpianus libro quinto ad Sabinum

Si usus fructus debitorem meum delegavero tibi, non novatur obligatio mea: quamvis exceptione doli vel in factum tutus debeat esse adversus me is qui delegatus fuerit, et non solum donec manet ei usus fructus cui delegavi, sed etiam post interitum eius: videbimus quia etiam hoc incommodum sentit, si post mortem meam maneat ei usus fructus. Et haec eadem dicenda sunt in qualibet obligatione personae cohaerenti.

46.2.5

Ulpianus libro 34 ad Sabinum

In diem obligatio novari potest et prius quam dies advenerit. Et generaliter constat et stipulatione in diem facta novationem contingere, sed non statim ex ea stipulatione agi posse, antequam dies venerit.

46.2.6

Ulpianus libro 46 ad Sabinum

pr. Si ita fuero stipulatus: “Quanto minus a Titio debitore exegissem, tantum fideiubes?”, non fit novatio, quia non hoc agitur, ut novetur.

1. Cum pecuniam mutuam dedit quis sine stipulatione et ex continenti fecit stipulationem, unus contractus est. Idem erit dicendum et si ante stipulatio facta est, mox pecunia numerata sit.

46.2.7

Pomponius libro 24 ad Sabinum

Cum enim pecunia mutua data stipulamur, non puto obligationem numeratione nasci et deinde eam stipulatione novari, quia id agitur, ut sola stipulatio teneat, et magis implendae stipulationis gratia numeratio intellegenda est fieri.

46.2.8

Ulpianus libro 46 ad Sabinum

pr. Si Stichum dari stipulatus fuerim et, cum in mora promissor esset, quo minus daret, rursus eundem stipulatus fuero, desinit periculum ad promissorem pertinere quasi mora purgata.

1. Legata vel fideicommissa si in stipulationem fuerint deducta et hoc actum, ut novetur, fiet novatio, si quidem pure vel in diem fuerint relicta, statim, si vero sub condicione, non statim, sed ubi condicio extiterit. Nam et alias qui in diem stipulatur, statim novat, si hoc actum est, cum certum sit diem quandoque venturum: at qui sub condicione stipulatur, non statim novat, nisi condicio extiterit.

2. Si quis ita stipulatus a Seio sit: “Quod a Titio stipulatus fuero, dare spondes?”, an, si postea a Titio stipulatus sim, fiat novatio solusque teneatur Seius? Et ait Celsus novationem fieri, si modo id actum sit, ut novetur, id est ut Seius debeat quod Titius promisit: nam eodem tempore et impleri prioris stipulationis condicionem et novari ait, eoque iure utimur.

3. Idem Celsus ait iudicatum solvi stipulatione actionem iudicati non novari, merito, quia hoc solum agitur ea stipulatione, ut fideiussoribus cautum sit, non ut ab obligatione iudicati discedatur.

4. Si decem, quae mihi Titius debet, aut decem, quae Seius debet, a tertio stipulatus fuero, putat Marcellus neutrum liberari, sed tertium eligere posse, pro quo decem solvere velit.

5. Si ab alio promissam sibi dotem maritus ab uxore dotis nomine stipulatus sit, non duplari dotem, sed fieri novationem placet, si hoc actum est: quid enim interest, ipsa an alius quilibet promittat? Quod enim ego debeo si alius promittat, liberare me potest, si novationis causa hoc fiat: si autem non novandi animo hoc intervenit, uterque quidem tenetur, sed altero solvente alter liberatur. Non tamen si quis stipuletur quod mihi debetur, aufert mihi actionem, nisi ex voluntate mea stipuletur: liberat autem me is qui quod debeo promittit, etiamsi nolim.

46.2.9

Ulpianus libro 47 ad Sabinum

pr. Si pupillus sine tutoris auctoritate rem salvam fore stipulatus pubes factus ratam stipulationem habuerit novandi causa, tollitur tutelae actio. Si non habuerit ratum, licet tutelae egisset, habet tamen adhuc ex stipulatu actionem: sed iudex tutelae non aliter condemnare debet, quam si ex stipulatione liberatio fieret.

1. Qui sub condicione stipulatur, quae omnimodo exstatura est, pure videtur stipulari.

2. Qui actum stipulatur, deinde iter, nihil agit: item usum fructum stipulatus si usum stipuletur, nihil agit. Sed qui iter stipulatus actum postea stipuletur, aliud magis stipulatur: aliud est enim iter, aliud actus.

46.2.10

Paulus libro 11 ad Sabinum

Cui recte solvitur, is etiam novare potest, excepto eo, si mihi aut Titio stipulatus sim: nam Titius novare non potest, licet recte ei solvitur.

46.2.11

Ulpianus libro 27 ad edictum

pr. Delegare est vice sua alium reum dare creditori vel cui iusserit.

1. Fit autem delegatio vel per stipulationem vel per litis contestationem.

46.2.12

Paulus libro 31 ad edictum

Si quis delegaverit debitorem, qui doli mali exceptione tueri se posse sciebat, similis videbitur ei qui donat, quoniam remittere exceptionem videtur. Sed si per ignorantiam promiserit creditori, nulla quidem exceptione adversus creditorem uti poterit, quia ille suum recepit: sed is qui delegavit tenetur condictione vel incerti, si non pecunia soluta esset, vel certi, si soluta esset, et ideo, cum ipse praestiterit pecuniam, aget mandati iudicio.

46.2.13

Ulpianus libro 38 ad edictum

Si non debitorem quasi debitorem delegavero creditori meo, exceptio locum non habebit, sed condictio adversus eum qui delegavit competit.

46.2.14

Ulpianus libro septimo disputationum

pr. Quotiens quod pure debetur, novandi causa sub condicione promittitur, non statim fit novatio, sed tunc demum, cum condicio extiterit. Et ideo si forte Stichus fuerit in obligatione et pendente condicione decesserit, nec novatio continget, quia non subest res eo tempore, quo condicio impletur. Unde Marcellus et si post moram Stichus in condicionalem obligationem deductus sit, purgari moram nec in sequentem deduci obligationem putat.

1. Sed si quod sub condicione debetur, pure quis novandi causa stipuletur, nec nunc quidem statim novat, licet pura stipulatio aliquid egisse videatur, sed tunc novabit, cum exstiterit condicio: etenim existens condicio primam stipulationem committit commissamque in secundam transfert. Et ideo si forte persona promissoris pendente condicione fuerit deportata, Marcellus scribit ne quidem existente condicione ullam contingere novationem, quoniam nunc, cum extitit condicio, non est persona quae obligetur.

46.2.15

Iulianus libro 13 digestorum

Si creditor poenam stipulatus fuerat, si ad diem pecunia soluta non esset, novatione facta non committitur stipulatio.

46.2.16

Florentinus libro octavo institutionum

Servus nec peculiarem quidem obligationem citra voluntatem domini novare potest, sed adicit potius obligationem quam pristinam novat.

46.2.17

Ulpianus libro octavo ad edictum

Delegare scriptura vel nutu, ubi fari non potest, debitorem suum quis potest.

46.2.18

Paulus libro 57 ad edictum

Novatione legitime facta liberantur hypothecae et pignus, usurae non currunt.

46.2.19

Paulus libro 69 ad edictum

Doli exceptio, quae poterat deleganti opponi, cessat in persona creditoris, cui quis delegatus est. Idemque est et in ceteris similibus exceptionibus, immo et in ea, quae ex senatus consulto filio familias datur: nam adversus creditorem, cui delegatus est ab eo, qui mutuam pecuniam contra senatus consultum dederat, non utetur exceptione, quia nihil in ea promissione contra senatus consultum fit: tanto magis, quod hic nec solutum repetere potest. Diversum est in muliere, quae contra senatus consultum promisit: nam et in secunda promissione intercessio est. Idemque est in minore, qui circumscriptus delegatur, quia, si etiamnunc minor est, rursum circumvenitur: diversum, si iam excessit aetatem viginti quinque annorum, quamvis adhuc possit restitui adversus priorem creditorem. Ideo autem denegantur exceptiones adversus secundum creditorem, quia in privatis contractibus et pactionibus non facile scire petitor potest, quid inter eum qui delegatus est et debitorem actum est aut, etiamsi sciat, dissimulare debet, ne curiosus videatur: et ideo merito denegandum est adversus eum exceptionem ex persona debitoris.

46.2.20

Paulus libro 72 ad edictum

pr. Novare possumus aut ipsi, si sui iuris sumus, aut per alios, qui voluntate nostra stipulantur.

1. Pupillus sine tutoris auctoritate non potest novare: tutor potest, si hoc pupillo expediat: item procurator omnium bonorum.

46.2.21

Pomponius libro primo ex Plautio

Si debitorem meum iussero tibi solvere, non statim tu etiam stipulando id novare possis, quamvis debitor solvendo tibi liberaretur.

46.2.22

Paulus libro 14 ad Plautium

Si quis absente me a debitore meo stipulatus est novandi animo, ego postea ratum habuero, novo obligationem.

46.2.23

Pomponius libro tertio ex Plautio

Filius patris actionem ignorante eo novare non potest.

46.2.24

Pomponius libro quinto ex Plautio

Novatio non potest contingere ea stipulatione, quae non committitur. Nec huic contrarium est, quod, si stipulatus a Titio fuero novandi animo sub condicione, quod mihi Sempronius debet, et pendente condicione Titius decesserit, quamvis ante aditam hereditatem condicio exstiterit, novatio fieret: hic enim morte promissoris non extinguitur stipulatio, sed transit ad heredem cuius personam interim hereditas sustinet.

46.2.25

Celsus libro primo digestorum

Non ideo novare veterem obligationem quisquam recte potest, quod interdum recte ei solvitur: nam et his, qui in nostra potestate sunt, quod ab his creditum est recte interdum solvitur, cum nemo eorum per se novare priorem obligationem iure possit.

46.2.26

Celsus libro tertio digestorum

Si is, cui decem Titius, quindecim Seius debebat, ab Attio stipulatus est quod ille aut quod ille debeat, dari sibi, novatum utrumque non est, sed in potestate Attii est, pro quo velit solvere et eum liberare. Fingamus autem ita actum, ut alterutrum daret: nam alioquin utrumque stipulatus videtur et utrumque novatum, si novandi animo hoc fiat.

46.2.27

Papinianus libro tertio responsorum

Emptor cum delegante venditore pecuniam ita promittit: “Quidquid ex vendito dare facere oportet”, novatione secuta usuras neutri post insecuti temporis debet.

46.2.28

Papinianus libro secundo definitionum

Fundum Cornelianum stipulatus quanti fundus est postea stipulor: si non novandi animo secunda stipulatio facta est, cessat novatio: secunda vero stipulatio tenet, ex qua non fundus, sed pecunia debetur. Itaque si reus promittendi fundum solvat, secunda stipulatio iure non tollitur, nec si litem actor ex prima contestetur. Denique meliore vel deteriore facto sine culpa debitoris postea fundo praesens aestimatio fundo petito recte consideretur, in altera vero ea aestimatio venit, quae secundae stipulationis tempore fuit.

46.2.29

Paulus libro 24 quaestionum

Aliam causam esse novationis voluntariae, aliam iudicii accepti multa exempla ostendunt. Perit privilegium dotis et tutelae, si post divortium dos in stipulationem deducatur vel post pubertatem tutelae actio novetur, si id specialiter actum est: quod nemo dixit lite contestata: neque enim deteriorem causam nostram facimus actionem exercentes, sed meliorem, ut solet dici in his actionibus, quae tempore vel morte finiri possunt.

46.2.30

Paulus libro quinto responsorum

Paulus respondit, si creditor a Sempronio novandi animo stipulatus esset ita, ut a prima obligatione in universum discederetur, rursum easdem res a posteriore debitore sine consensu prioris obligari non posse.

46.2.31

Venonius libro tertio stipulationum

pr. Si rem aliquam dari stipulatus sum, deinde eandem sub condicione novandi animo ab eodem stipuler, manere oportet rem in rebus humanis, ut novationi locus sit, nisi si per promissorem steterit, quo minus daret. Ideoque si hominem mihi dare te oporteat et in mora fueris, quo minus dares, etiam defuncto eo teneris: et si, priusquam decederet, cum iam mora facta sit, eundem a te sub condicione stipulatus fuero et servus postea decesserit, deinde condicio exstiterit, cum iam ex stipulatu obligatus es mihi, novatio quoque fiet.

1. Si duo rei stipulandi sint, an alter ius novandi habeat, quaeritur et quid iuris unusquisque sibi adquisierit. Fere autem convenit et uni recte solvi et unum iudicium petentem totam rem in litem deducere, item unius acceptilatione peremi utrisque obligationem: ex quibus colligitur unumquemque perinde sibi adquisisse, ac si solus stipulatus esset, excepto eo quod etiam facto eius, cum quo commune ius stipulantis est, amittere debitorem potest. Secundum quae si unus ab aliquo stipuletur, novatione quoque liberare eum ab altero poterit, cum id specialiter agit, eo magis cum eam stipulationem similem esse solutioni existimemus. Alioquin quid dicemus, si unus delegaverit creditori suo communem debitorem isque ab eo stipulatus fuerit? Aut mulier fundum iusserit doti promittere viro, vel nuptura ipsi doti eum promiserit? Nam debitor ab utroque liberabitur.

46.2.32

Paulus libro primo ad Neratium

Te hominem et Seium decem mihi dare oportet: stipulor ab altero novandi causa ita: “Quod te aut Seium dare oportet “: utrumque novatur. Paulus: merito, quia utrumque in posteriorem deducitur stipulationem.

46.2.33

Tryphoninus libro septimo disputationum

Si Titius donare mihi volens delegatus a me creditori meo stipulanti spopondit, non habebit adversus eum illam exceptionem, ut quatenus facere potest condemnetur: nam adversus me tali defensione merito utebatur, quia donatum ab eo petebam, creditor autem debitum persequitur.

46.2.34

Gaius libro tertio de verborum obligationibus

pr. Dubitari non debet, quin filius servusve, cui administratio peculii permissa est, novandi quoque peculiaria debita ius habeat, utique si ipsi stipulentur, maxime si etiam meliorem suam condicionem eo modo faciunt. Nam si alium iubeant stipulari, interest, utrum donandi animo alium iubeant stipulari an ut ipsi filio servove negotium gerat: quo nomine etiam mandati actio peculio adquiritur.

1. Adgnatum furiosi aut prodigi curatorem novandi ius habere minime dubitandum est, si hoc furioso vel prodigo expediat.

2. In summa admonendi sumus nihil vetare una stipulatione plures obligationes novari, veluti si ita stipulemur: “Quod Titium et Seium mihi dare oportet, id dari spondes?” Licet enim ex diversis causis singuli fuerant obligati, utrique tamen novationis iure liberantur, cum utriusque obligatio in huius personam, a quo nunc stipulemur, confluat.

 

46.3.0. De solutionibus et liberationibus.

 

46.3.1

Ulpianus libro 43 ad Sabinum

Quotiens quis debitor ex pluribus causis unum debitum solvit, est in arbitrio solventis dicere, quod potius debitum voluerit solutum, et quod dixerit, id erit solutum: possumus enim certam legem dicere ei quod solvimus. Quotiens vero non dicimus, in quod solutum sit, in arbitrio est accipientis, cui potius debito acceptum ferat, dummodo in id constituat solutum, in quod ipse, si deberet, esset soluturus quoque debito se exoneraturus esset, si deberet, id est in id debitum, quod non est in controversia, aut in illud, quod pro alio quis fideiusserat, aut cuius dies nondum venerat: aequissimum enim visum est creditorem ita agere rem debitoris, ut suam ageret. Permittitur ergo creditor constituere, in quod velit solutum, dummodo sic constituamus, ut in re sua constitueret, sed constituere in re praesenti, hoc est statim atque solutum est:

46.3.2

Florentinus libro octavo institutionum

Dum in re agenda hoc fiat, ut vel creditori liberum sit non accipere vel debitori non dare, si alio nomine exsolutum quis eorum velit:

46.3.3

Ulpianus libro 43 ad Sabinum

pr. Ceterum postea non permittitur. Haec res efficiet, ut in duriorem causam semper videatur sibi debere accepto ferre: ita enim et in suo constitueret nomine.

1. Quod si forte a neutro dictum sit, in his quidem nominibus, quae diem habuerunt, id videtur solutum, cuius dies venit:

46.3.4

Pomponius libro 13 ad Quintum Mucium

Et magis quod meo nomine, quam quod pro alio fideiussorio nomine debeo: et potius quod cum poena, quam quod sine poena debetur: et potius quod satisdato, quam quod sine satisdatione debeo.

46.3.5

Ulpianus libro 43 ad Sabinum

pr. In his vero, quae praesenti die debentur, constat, quotiens indistincte quid solvitur, in graviorem causam videri solutum, si autem nulla praegravet, id est si omnia nomina similia fuerint, in antiquiorem. Gravior videtur, quae et sub satisdatione videtur, quam ea quae pura est.

1. Si duos quis dederit fideiussores, potest ita solvere, ut unum liberet.

2. Imperator Antoninus cum divo patre suo rescripsit, cum distractis pignoribus creditor pecuniam redigit: si sint usurae debitae et aliae indebitae, quod solvitur in usuras, ad utramque causam usurarum tam debitarum quam indebitarum pertinere: puta quaedam earum ex stipulatione, quaedam ex pacto naturaliter debebantur. Si vero summa usurarum debitarum et non debitarum non eadem sit, aequaliter ad utramque causam proficit quod solutum est, non pro rata, ut verba rescripti ostendunt. Sed si forte usurae non sint debitae et quis simpliciter solverit, quas omnino non erat stipulatus, imperator antoninus cum divo patre suo rescripsit, ut in sortem cedant. eidem autem rescripto ita subicitur: “Quod generaliter constitutum est prius in usuras nummum solutum accepto ferendum, ad eas usuras videtur pertinere, quas debitor exsolvere cogitur: et sicut ex pacti conventione datae repeti non possunt, ita proprio titulo non numeratae pro solutis ex arbitrio percipientis non habebuntur”.

3. Apud Marcellum libro vicensimo digestorum quaeritur, si quis ita caverit debitori “in sortem et usuras se accipere”, utrum pro rata et sorti et usuris decedat an vero prius in usuras et, si quid superest, in sortem. Sed ego non dubito, quin haec cautio “in sortem et in usuras” prius usuras admittat, tunc deinde, si quid superfuerit, in sortem cedat.

46.3.6

Paulus libro quarto ad Plautium

Nec enim ordo scripturae spectatur, sed potius ex iure sumitur id quod agi videtur.

46.3.7

Ulpianus libro 43 ad Sabinum

Si quid ex famosa causa et non famosa debeatur, id solutum videtur, quod ex famosa causa debetur. Proinde si quid ex causa iudicati et non iudicati debeatur, id putem solutum, quod ex causa iudicati debetur, et ita pomponius probat. Ergo si ex causa quae infitiatione crescit vel poenali debetur, dicendum est id solutum videri, quod poenae habet liberationem.

46.3.8

Paulus libro decimo ad Sabinum

Illud non ineleganter scriptum esse Pomponius ait, si par et dierum et contractuum causa sit, ex omnibus summis pro portione videri solutum.

46.3.9

Ulpianus libro 24 ad Sabinum

pr. Stipulatus sum mihi aut Sticho servo Sempronii solvi: Sempronio solvi non potest, quamvis dominus servi sit.

1. Qui decem debet, partem solvendo in parte obligationis liberatur et reliqua quinque sola in obligatione remanent: item qui Stichum debet, parte Stichi data in reliquam partem tenetur. Qui autem hominem debet, partem Stichi dando nihilo minus hominem debere non desinit: denique homo adhuc ab eo peti potest. Sed si debitor reliquam partem Stichi solverit vel per actorem steterit, quo minus accipiat, liberatur.

46.3.10

Paulus libro quarto ad Sabinum

Quod stipulatus ita sum “mihi aut Titio”, Titius nec petere nec novare nec acceptum facere potest, tantumque ei solvi potest.

46.3.11

Pomponius libro octavo ad Sabinum

Si stipulatus fuero “mihi aut pupillo dare?”, promissor, sine tutoris auctoritate solvendo pupillo, liberabitur a me.

46.3.12

Ulpianus libro 30 ad Sabinum

pr. Vero procuratori recte solvitur. Verum autem accipere debemus eum, cui mandatum est vel specialiter vel cui omnium negotiorum administratio mandata est.

1. Interdum tamen et non procuratori recte solvitur: ut puta cuius stipulationi nomen insertum est, si quis stipuletur sibi aut Titio.

2. Sed et si quis mandaverit, ut Titio solvam, deinde vetuerit eum accipere: si ignorans prohibitum eum accipere solvam, liberabor, sed si sciero, non liberabor.

3. Alia causa est, si mihi proponas stipulatum aliquem sibi aut Titio: hic enim etsi prohibeat me Titio solvere, solvendo tamen liberabor, quia certam condicionem habuit stipulatio, quam immutare non potuit stipulator.

4. Sed et si non vero procuratori solvam, ratum autem habeat dominus quod solutum est, liberatio contingit: rati enim habitio mandato comparatur.

46.3.13

Iulianus libro 54 digestorum

Ratum autem habere dominus debet, cum primum certior factus est. Sed hoc en platei [id est: laxe] et cum quodam spatio temporis accipi debet, sicut in legato, cum de repellendo quaereretur, spatium quoddam temporis adsumitur nec minimum nec maximum et quod magis intellectu percipi quam ex locutione exprimi possit.

46.3.14

Ulpianus libro 30 ad Sabinum

pr. Quod si forte quis ita solvat, ut, nisi ratum habeatur, condicat: si dominus solutionem ratam non habuerit, condictio ei qui solvit competit.

1. Sunt quidam tutores, qui honorarii appellantur: sunt qui rei notitiae gratia dantur: sunt qui ad hoc dantur, ut gerant, et hoc vel pater adicit, ut unus puta gerat, vel voluntate tutorum uni committitur gestus, vel praetor ita decernit. Dico igitur, cuicumque ex tutoribus fuerat solutum etsi honorariis (nam et ad hos periculum pertinet), recte solvi, nisi interdicta eis fuerit a praetore administratio: nam si interdicta est, non recte solvitur. Idem dico et si quis sciens suspectis postulatis solvat: nam iis interim videtur interdicta administratio.

2. Quod si remoto solvit, ei solvit, qui tutor esse desierat, et ideo non liberabitur.

3. Quid ergo, si ei solvit, in cuius locum curator erat constituendus, ut puta relegato in perpetuum vel ad tempus? Dico, si ante solvit, quam substitueretur curator, oportere liberari.

4. Sed et si afuturo rei publicae causa solvit, recte solvit: quin immo et si absenti, si modo non est alius in locum eius substitutus.

5. Sive autem legitimi sunt sive testamentarii sive ex inquisitione dati, recte vel uni solvitur.

6. Ei, qui notitiae gratia datus est an recte solvatur, videndum est, quia ad instruendos contutores datur. Sed cum tutor sit, nisi prohibitum fuerit ei solvi, puto liberationem contingere.

7. Curatori quoque furiosi recte solvitur, item curatori sibi non sufficientis vel per aetatem vel per aliam iustam causam. Sed et pupilli curatori recte solvi constat.

8. Pupillum sine tutoris auctoritate nec solvere posse palam est: sed si dederit nummos, non fient accipientis vindicarique poterunt. Plane si fuerint consumpti, liberabitur.

46.3.15

Paulus libro sexto ad Sabinum

Pupillo solvi sine tutoris auctoritate non potest: sed nec delegare potest, quia nec alienare ullam rem potest. Si tamen solverit ei debitor et nummi salvi sint, petentem pupillum doli mali exceptione debitor summovebit.

46.3.16

Pomponius libro 15 ad Sabinum

Sub condicione debitori si acceptum feratur, postea condicione existente intellegitur iam olim liberatus. Et hoc etiam si solutio re fiat, accidere Aristo dicebat. Scripsit enim, si quis, qui sub condicione pecuniam promisit, dedit eam ea condicione, ut, si condicio exstitisset, in solutum cederet, existente condicione liberari eum nec obstare, quod ante eius pecunia facta est.

46.3.17

Pomponius libro 19 ad Sabinum

Cassius ait, si cui pecuniam dedi, ut eam creditori meo solveret, si suo nomine dederit, neutrum liberari, me, quia non meo nomine data sit, illum, quia alienam dederit: ceterum mandati eum teneri. Sed si creditor eos nummos sine dolo malo consumpsisset, is, qui suo nomine eos solvisset, liberatur, ne, si aliter observaretur, creditor in lucro versaretur.

46.3.18

Ulpianus libro 41 ad Sabinum

Si quis servo pecuniis exigendis praeposito solvisset post manumissionem, si quidem ex contractu domini, sufficiet, quod ignoraverit manumissum: quod si ex causa peculiari, quamvis scierit manumissum, si tamen ignoraverit ademptum ei peculium, liberatus erit. Utroque autem casu manumissus si intervertendi causa id fecerit, furtum domino facit: nam et si debitori meo mandavero, ut Titio pecuniam solveret, deinde Titium vetuero accipere idque ignorans debitor Titio simulanti se procuratorem solverit, et debitor liberabitur et Titius furti actione tenebitur.

46.3.19

Pomponius libro 21 ad Sabinum

Fugitivus meus, cum pro libero se gereret, nummos mihi subreptos credidit tibi: obligari te mihi Labeo ait et, si eum liberum existimans solveris ei, liberari te a me, sed si alii solvisses iussu eius vel is ratum habuisset, non liberari, quia priore casu mei nummi facti essent et quasi mihi solutum intellegeretur. Et ideo servus meus quod peculiari nomine crediderit, exigendo liberabit debitorem, delegando autem vel novando non idem consequeretur.

46.3.20

Pomponius libro 22 ad Sabinum

Si rem meam, quae pignoris nomine alii esset obligata, debitam tibi solvero, non liberabor, quia avocari tibi res possit ab eo, qui pignori accepisset.

46.3.21

Paulus libro decimo ad Sabinum

Si decem stipulatus a Titio deinde stipuleris a Seio, quanto minus ab illo consecutus sis: etsi decem petieris a Titio, non tamen absolvitur Seius: quid enim, si condemnatus Titius nihil facere potest? Sed et si cum Seio prius egeris, Titius in nullam partem liberatur: incertum quippe est, an omnino Seius debiturus sit: denique si totum Titius solverit, nec debitor fuisse videbitur Seius, quia condicio eius deficit.

46.3.22

Ulpianus libro 45 ad Sabinum

Filius familias patre invito debitorem eius liberare non potest: adquirere enim obligationem potest, deminuere non potest.

46.3.23

Pomponius libro 24 ad Sabinum

Solutione vel iudicium pro nobis accipiendo et inviti et ignorantes liberari possumus.

46.3.24

Ulpianus libro 47 ad Sabinum

Ubi fideiussor pro duobus dena fideiussit, obligatus est in viginti, et sive viginti sive dena solverit, utrumque reum liberabit. Sed si quinque solverit, videamus, quem ex reis relevet in quinque? Erit ille relevatus, de quo actum est aut, si non appareat, antiquius debitum erit inspiciendum. Idem et si quindecim sint soluta: si quidem appareat, quid actum sit, inde decem et aliunde quinque erunt relevata, si vero non apparet, ex antiquiore contractu decem, ex alio quinque erunt relevata.

46.3.25

Pomponius libro 31 ad Sabinum

Ex parte heres institutus si decem, quae defunctus promiserat, tota solvit, pro parte quidem qua heres est liberabitur, pro parte autem reliqua ea condicet. Sed si antequam condicat, ei adcreverit reliqua pars hereditatis, etiam pro ea parte erit obligatus et ideo condicenti indebitum doli mali exceptionem obstare existimo.

46.3.26

Pomponius libro 35 ad Sabinum

Si creditor fundum pigneraticium vendiderit et quantum ei debebatur, receperit, debitor liberabitur. Sed et si acceptum emptori pretium tulisset creditor vel ab eo stipulatus esset, debitor nihilo minus liberatur. Sed si servus pigneratus a creditore venierit, quamdiu redhiberi possit, non liberabitur debitor, sicut in quolibet pignore vendito, quamdiu res inempta fieri possit.

46.3.27

Ulpianus libro 28 ad edictum

Etiam circa stipulationem et ex testamento actionem, si res tradita fuerit quae debebatur, quamdiu aliquid iuri rei deest, adhuc tamen ipsa res petenda est: ut puta possum fundum petere, licet mihi traditus sit, si ius quoddam cautionis supererit.

46.3.28

Paulus libro 38 ad edictum

Debitores solvendo ei, qui pro tutore negotia gerit, liberantur, si pecunia in rem pupilli pervenit.

46.3.29

Ulpianus libro 38 ad edictum

Cum Stichus et Pamphilus communi servo promissi sunt, alteri Stichus, alteri Pamphilus solvi non potest, sed dimidiae singulorum partes debentur. Idemque est, si quis aut duos Stichos aut duos Pamphilos dari promisit aut communi duorum servo homines decem dare promisit: nam ambigua vox est decem homines, quemadmodum decem denarii: atque utriusque rei dimidium duobus modis intellegi potest. Sed in nummis et oleo ac frumento et similibus, quae communi specie continentur, apparet hoc actum, ut numero dividatur obligatio, quatenus et commodius promissori stipulatoribusque est.

46.3.30

Ulpianus libro 51 ad edictum

Si debitor offerret pecuniam, quae peteretur, creditor nollet accipere, praetor ei denegat actiones.

46.3.31

Ulpianus libro septimo disputationum

Inter artifices longa differentia est et ingenii et naturae et doctrinae et institutionis. Ideo si navem a se fabricandam quis promiserit vel insulam aedificandam fossamve faciendam et hoc specialiter actum est, ut suis operis id perficiat, fideiussor ipse aedificans vel fossam fodiens non consentiente stipulatore non liberabit reum. Quare etiam si illis stipulationibus fideiussor accesserit: “Per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat?”, prohibens ire fideiussor stipulationem non committit et, si patientiam praestet, non efficiet, quo minus committatur stipulatio.

46.3.32

Iulianus libro 13 digestorum

Si servus peculiari nomine crediderit eique debitor, cum ignoraret dominum mortuum esse, ante aditam hereditatem solverit, liberabitur. Idem iuris erit et si manumisso servo debitor pecuniam solverit, cum ignoraret ei peculium concessum non esse. Neque intererit, vivo an mortuo domino pecunia numerata sit: nam hoc quoque casu debitor liberatur, sicut is, qui iussus est a creditore pecuniam Titio solvere, quamvis creditor mortuus fuerit, nihilo minus recte Titio solvit, si modo ignoraverit creditorem mortuum esse.

46.3.33

Iulianus libro 52 digestorum

pr. Qui sibi aut Titio fundum dari stipulatus est, quamvis fundus Titio datus fuerit, tamen, si postea evictus est, habet actionem, quemadmodum si hominem stipulatus esset et promissor statuliberum Titio dedisset isque ad libertatem pervenisset.

1. Qui Stichum aut Pamphilum dari promisit, si Stichum vulneraverat, non magis eum dando liberatur, quam si solum Stichum promisisset et a se vulneratum daret. Item qui hominem dari promisit et vulneratum a se offert, non liberatur. Iudicio quoque accepto si hominem is cum quo agetur vulneratum a se offert, condemnari debebit. Sed et ab alio vulneratum si det, condemnandus erit, cum possit alium dare.

46.3.34

Iulianus libro 54 digestorum

pr. Qui hominem aut decem tibi aut Titio dari promisit, si Titio partem hominis tradiderit, mox tibi decem numeraverit, non Titio, sed tibi partem hominis condicet, quasi indebitum tua voluntate Titio solveret. Idemque iuris erit etiam, si mortuo Titio decem solverit, ut tibi potius quam heredi Titii partem hominis condicat.

1. Si duo rei stipulandi hominem dari stipulati fuerint et promissor utrique partes diversorum hominum dederit, dubium non est, quin non liberetur. Sed si eiusdem hominis partes utrique dederit, liberatio contingit, quia obligatio communis efficiet, ut quod duobus solutum est, uni solutum esse videatur. Nam ex contrario cum duo fideiussores hominem dari spoponderint, diversorum quidem hominum partes dantes non liberantur: at si eiusdem hominis partes dederint, liberantur.

2. Stipulatus sum decem mihi aut hominem Titio dari: si homo Titio datus fuisset, promissor a me liberatur et, antequam homo daretur, ego decem petere possum.

3. Si Titium omnibus negotiis meis praeposuero, deinde vetuero eum ignorantibus debitoribus administrare negotia mea, debitores ei solvendo liberabuntur: nam is, qui omnibus negotiis suis aliquem proponit, intellegitur etiam debitoribus mandare, ut procuratori solvant.

4. Si nullo mandato intercedente debitor falso existimaverit voluntate mea pecuniam se numerare, non liberabitur. Et ideo procuratori, qui se ultro alienis negotiis offert, solvendo nemo liberabitur:

5. Et cum fugitivus, qui pro libero se gerebat, rem vendidisset, responsum est emptores fugitivo solventes a domino liberatos non esse.

6. Si gener socero, ignorante filia, dotem solvisset, non est liberatus, sed condicere socero potest, nisi ratum filia habuisset. Et propemodum similis est gener ei, qui absentis procuratori solveret, quia in causam dotis particeps et quasi socia obligationis patri filia esset.

7. Si debitorem meum iussero pecuniam Titio dare donaturus ei, quamvis Titius ea mente acceperit, ut meos nummos faceret, nihilo minus debitor liberabitur: sed si postea Titius eandem pecuniam mihi dedisset, nummi mei fient.