Digesta vel Pandectae – Liber XXXXV

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

45.3.34

Iavolenus libro secundo ad Plautium

Si servus testamento manumissus, cum se liberum esse ignoraret et in causa hereditaria maneret, pecuniam heredi stipulatus est, nihil debebitur heredibus, si modo scierint eum testamento manumissum, quia non potest videri iustam servitutem servisse iis, qui illum liberum esse non ignorabant. Distat ista causa eius, qui liber emptus bona fide servit, quia in eo et ipsius et emptoris existimatio consentit: ceterum is, qui scit hominem liberum esse, quamvis ille condicionem suam ignoret, ne possidere quidem eum potest videri.

45.3.35

Modestinus libro septimo regularum

Servus hereditarius et heredi futuro et hereditati recte stipulatur.

45.3.36

Iavolenus libro 14 epistularum

Quod servus stipulatus est, quem dominus pro derelicto habebat, nullius est momenti, quia qui pro derelicto rem habet, omnimodo a se reiecit nec potest eius operibus uti, quem eo iure ad se pertinere noluit. Quod si ab alio adprehensus est, stipulatione ei adquirere poterit: nam et haec genere quodam donatio est. Inter hereditarium enim servum et eum, qui pro derelicto habetur, plurimum interest, quoniam alter hereditatis iure retinetur, nec potest relictus videri qui universo hereditatis iure continetur, alter voluntate domini derelictus non potest videri ad usum eius pertinere, a quo relictus est.

45.3.37

Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium

Si communis servus ita stipularetur: “Lucio Titio et Gaio Seio dari spondes?”, qui sunt domini illius, pro virilibus partibus eis ex stipulatione debetur: si vero ita: “dominis meis dare spondes?”, pro parte, qua domini essent: si vero ita: “Lucio Titio et Gaio Seio dominis meis dare spondes?”, dubitaretur, utrumne viriles partes an pro dominica portione eis deberetur. Et interesset, quid cuius demonstrandi gratia esset adiectum et quae pars eius stipulationis principalem causam haberet: sed cum ad nomina prius decursum est, rationabilius esse videtur pro virili parte stipulationem eis adquiri, quod dominorum vocabula pro demonstratione habeantur.

45.3.38

Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium

Si servus meus a liberto meo “operas sibi dari” stipuletur, inutilem stipulationem esse Celsus scribit: aliter atque si non adiecto hoc verbo “sibi” stipulatus fuerit.

45.3.39

Pomponius libro 22 ad Quintum Mucium

Cum servus, in quo usum fructum habemus, proprietatis domino ex re fructuarii vel ex operis eius nominatim stipuletur, adquiritur domino proprietatis: sed qua actione fructuarius reciperare possit a domino proprietatis, requirendum est. Item si servus bona fide nobis serviat et id, quod nobis adquirere poterit, nominatim domino suo stipulatus fuerit, ei adquirit: sed qua actione id reciperare possumus, quaeremus. Et non sine ratione est, quod Gaius noster dixit, condici id in utroque casu posse domino.

45.3.40

Pomponius libro 33 ad Quintum Mucium

Quidquid contraxit servus, dum nobis servit, etiam si stipulationem contulit in alienationem vel manumissionem suam, tamen nobis id adquisitum erit, quia potestas eius tunc, cum id contraheret, nostra fuit. Idque est, si filius familias contrahat: namque etiam quod in emancipationis suae tempus contulerit, nobis debebitur, si tamen dolo malo id fecerit.