(… Testi Latini – felicemassaro.it)

45.1.46

Paulus libro 12 ad Sabinum

pr. “Centensimis kalendis dari” utiliter stipulamur, quia praesens obligatio est, in diem autem dilata solutio.

1. Id autem, quod in facto est, in mortis tempus conferri non potest, veluti: “cum morieris, alexandriam venire spondes?”

2. Si ita stipulatus fuero “cum volueris”, quidam inutilem esse stipulationem aiunt, alii ita inutilem, si antequam constituas, morieris, quod verum est.

3. Illam autem stipulationem “si volueris, dari?” inutilem esse constat.

45.1.47

Ulpianus libro 50 ad Sabinum

Qui sic stipulatur: “quod te mihi illis kalendis dare oportet, id dare spondes?” videtur non hodie stipulari, sed sua die, hoc est kalendis.

45.1.48

Ulpianus libro 26 ad edictum

Si decem “cum petiero” dari fuero stipulatus, admonitionem magis quandam, quo celerius reddantur et quasi sine mora, quam condicionem habet stipulatio: et ideo licet decessero priusquam petiero, non videtur defecisse condicio.

45.1.49

Paulus libro 37 ad edictum

pr. Cum filius familias Stichum dari spoponderit et, cum per eum staret, quo minus daret, decessit Stichus, datur in patrem de peculio actio, quatenus maneret filius ex stipulatu obligatus. at si pater in mora fuit, non tenebitur filius, sed utilis actio in patrem danda est. Quae omnia et in fideiussoris persona dicuntur.

1. Si stipulatus sim “per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat” et fideiussorem accepero: si per fideiussorem steterit, neuter tenetur, si per promissorem, uterque.

2. In hac stipulatione: “neque per te neque per heredem tuum fieri?” per heredem videtur fieri, quamvis absit et ignoret et ideo non facit, quod fieri ex stipulatu oportet. Non videtur autem per pupillum stetisse ex huiusmodi stipulatione, si pupillus heres erit.

3. Si promissor hominis ante diem, in quem promiserat, interpellatus sit et servus decesserit, non videtur per eum stetisse.

45.1.50

Ulpianus libro 50 ad edictum

pr. In illa stipulatione: “per te non fieri?” non hoc significatur nihil te facturum, quo minus facere possis, sed curaturum, ut facere possis.

1. Item stipulatione emptae hereditatis: “quanta pecunia ad te pervenerit dolove malo tuo factum est eritve, quo minus perveniat” nemo dubitabit quin teneatur, qui id egit, ne quid ad se perveniret.

45.1.51

Ulpianus libro 51 ad edictum

Is, qui alienum servum promisit, perducto eo ad libertatem ex stipulatu actione non tenetur: sufficit enim, si dolo culpave careat.

45.1.52

Ulpianus libro septimo disputationum

pr. In conventionalibus stipulationibus contractui formam contrahentes dant. Enimvero praetoriae stipulationes legem accipiunt de mente praetoris qui eas proposuit: denique praetoriis stipulationibus nihil immutare licet neque addere neque detrahere.

1. Si quis vacuam possessionem tradi promiserit, non nudum factum haec stipulatio continebit, sed causam bonorum.

45.1.53

Iulianus libro 16 digestorum

Stipulationes commodissimum est ita componere, ut, quaecumque specialiter comprehendi possint, contineantur, doli autem clausula ad ea pertineat, quae in praesentia occurrere non possint et ad incertos casus pertinent.

45.1.54

Iulianus libro 22 digestorum

pr. In stipulationibus alias species, alias genera deducuntur. Cum species stipulamur, necesse est inter dominos et inter heredes ita dividi stipulationem, ut partes corporum cuique debebuntur. Quotiens autem genera stipulamur, numero fit inter eos divisio: veluti cum Stichum et Pamphilum quis stipulatus duos heredes aequis partibus reliquit, necesse est utrique partem dimidiam Stichi et Pamphili deberi: si idem duos homines stipulatus fuisset, singuli homines heredibus eius deberentur.

1. Operarum stipulatio similis est his stipulationibus, in quibus genera comprehenduntur: et ideo divisio eius stipulationis non in partes operarum, sed in numerum cedit. Quod si unam operam servus communis stipulatus fuerit, necesse est utrique dominorum partem operae tantam, quantam in servo habuerit, petere. Solutio autem eius obligationis expeditissima est, si aestimationem operae malit libertus offerre aut si consentiant patroni, ut is communiter operae edantur.

45.1.55

Iulianus libro 36 digestorum

Cum quis sibi aut Titio dari stipulatus est, soli Titio, non etiam successoribus eius recte solvitur.

45.1.56

Iulianus libro 52 digestorum

pr. Eum, qui ita stipulatur: “mihi et Titio decem dare spondes?” vero similius est semper una decem communiter sibi et Titio stipulari, sicuti qui legat Titio et Sempronio, non aliud intellegitur quam una decem communiter duobus legare.

1. “Te et Titium heredem tuum decem daturum spondes?” Titii persona supervacua comprehensa est: sive enim solus heres exstiterit, in solidum tenebitur, sive pro parte, eodem modo, quo ceteri coheredes eius, obligabitur. Et quamvis convenisse videatur, ne ab alio herede quam a Titio peteretur, tamen inutile pactum conventum coheredibus eius erit.

2. Qui sibi aut filio suo dari stipulatur, manifeste personam filii in hoc complectitur, ut ei recte solvatur: neque interest, sibi aut extraneo cuilibet, an sibi aut filio suo quis stipuletur: quare vel manenti in potestate vel emancipato filio recte solvitur. Neque ad rem pertinet, quod qui filio suo dari stipulatur, sibi adquirit, quia coniuncta sua persona stipulator efficit, ut non adquirendae obligationis gratia, sed solutionis causa personam filii adprehendisse intellegatur.

3. Quod si soli filio suo, qui in potestate sua sit, dari quis stipulatus sit, non recte filio solvetur, quia filii persona obligationi magis quam solutioni applicatur.

4. Qui ita stipulatur: “decem, quoad vivam, dari spondes?”, confestim decem recte dari petit: sed heres eius exceptione pacti conventi summovendus est: nam stipulatorem id egisse, ne heres eius peteret, palam est, quemadmodum is, qui usque in kalendas dari stipulatur, potest quidem etiam post kalendas petere, sed exceptione pacti summovetur. Nam et heres eius, cui servitus praedii ita concessa est, ut, quoad viveret, ius eundi haberet, pacti conventi exceptione submovebitur.

5. Qui ita stipulatur: “ante kalendas proximas dari spondes?” nihil differt ab eo, qui “kalendis dari” stipulatur.

6. Qui proprietatem sine usu fructu habet, recte usum fructum dari sibi stipulatur: id enim in obligationem deducit, quod non habet, sed habere potest.

7. Si a te stipulatus fuero fundum Sempronianum, deinde eundem fundum detracto usu fructu ab alio stipulor, prior stipulatio non novabitur, quia nec solvendo fundum detracto usu fructu liberaberis, sed adhuc a te recte fundi usum fructum peterem. Quid ergo est? Cum mihi fundum dederis, is quoque liberabitur, a quo detracto usu fructu fundum stipulatus fueram.

8. Si hominem, quem a Titio pure stipulatus fueram, Seius mihi sub condicione promiserit et is pendente condicione post moram Titii decesserit, confestim cum Titio agere potero, nec Seius existente condicione obligetur: at si Titio acceptum fecissem, Seius existente condicione obligari potest. Idcirco haec tam varie, quod homine mortuo desinit esse res, in quam Seius obligaretur: acceptilatione interposita superest homo, quem Seius promiserat.

45.1.57

Iulianus libro 53 digestorum

Si quis “si Titius consul factus erit, decem dari” spoponderit, quamvis pendente condicione promissor moriatur, relinquet heredem obligatum.

45.1.58

Iulianus libro 54 digestorum

Qui usum fructum fundi stipulatur, deinde fundum, similis est ei, qui partem fundi stipulatur, deinde totum, quia fundus dari non intellegitur, si usus fructus detrahatur. Et e contrario qui fundum stipulatus est, deinde usum fructum, similis est ei, qui totum stipulatur, deinde partem. Sed qui actum stipulatur, deinde iter, posteriore stipulatione nihil agit, sicuti qui decem, deinde quinque stipulatur, nihil agit. Item si quis fructum, deinde usum stipulatus fuerit, nihil agit. nisi in omnibus novandi animo hoc facere specialiter expresserit: tunc enim priore obligatione exspirante ex secunda introducitur petitio et tam iter quam usus nec non quinque exigi possunt.

45.1.59

Iulianus libro 88 digestorum

Quotiens in diem vel sub condicione oleum quis stipulatur, eius aestimationem eo tempore spectari oportet, quo dies obligationis venit: tunc enim ab eo peti potest: alioquin alias rei captio erit.

45.1.60

Ulpianus libro 20 ad edictum

Idem erit et si Capuae certum olei pondo dari quis stipulatus sit: nam eius temporis fit aestimatio, cum peti potest: peti autem potest, quo primum in locum perveniri potuit.

45.1.61

Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

Stipulatio hoc modo concepta: “si heredem me non feceris, tantum dare spondes?” inutilis est, quia contra bonos mores est haec stipulatio.

45.1.62

Iulianus libro secundo ex Minicio

Servus vetante domino si pecuniam ab alio stipulatus sit, nihilo minus obligat domino promissorem.

45.1.63

Africanus libro sexto quaestionum

Si ita quis stipuletur: “sive navis ex Asia venerit sive Titius consul factus fuerit”, utra prius condicio exstitisset, stipulatio committetur et amplius committi non potest. Sed enim cum ex duabus disiunctivis condicionibus altera defecerit, necesse est, ut ea, quae exstiterit, stipulationem committat.

45.1.64

Africanus libro septimo quaestionum

Huiusmodi stipulatio interposita est: “si Titius consul factus fuerit, tum ex hac die in annos singulos dena dari spondes?” post triennium condicio exstitit: an huius temporis nomine agi possit, non immerito dubitabitur. Respondit eam stipulationem utilem esse ita, ut in ea eorum quoque annorum, qui ante impletam condicionem intercesserint, praestatio in id tempus collata intellegatur, ut sententia eius sit talis: tunc cum Titius consul factus fuerit, in annos singulos, etiam praeteriti temporis habita ratione, dena praestentur.

45.1.65

Florentinus libro octavo institutionum

pr. Quae extrinsecus et nihil ad praesentem actum pertinentia adieceris stipulationi, pro supervacuis habebuntur nec vitiabunt obligationem, veluti si dicas: “arma virumque cano: spondeo”, nihilominus valet.

1. Sed et si in rei quae promittitur aut personae appellatione varietur, non obesse placet: nam stipulanti denarios eiusdem quantitatis aureos spondendo obligaberis: et servo stipulanti Lucio domino suo, si Titio, qui idem sit, daturum te spondeas, obligaberis.

45.1.66

Paulus libro tertio ad legem Aeliam Sentiam

Si minor viginti annis a debitore suo stipuletur “servum manumissurum”, non est exsecutio stipulationis danda. Sed si ipsorum viginti annorum erit, non impedietur manumissio, quia de minore lex loquitur.

45.1.67

Ulpianus libro secundo ad edictum

pr. Illa stipulatio: “decem milia salva fore promittis?” valet.

1. Eum, qui “decem dari sibi curari” stipulatus sit, non posse decem petere, quoniam possit promissor reum locupletem dando liberari, Labeo ait: idque et celsus libro sexto digestorum refert.

45.1.68

Paulus libro secundo ad edictum

Si poenam stipulatus fuero, si mihi pecuniam non credidisses, certa est et utilis stipulatio. Quod si ita stipulatus fuero: “pecuniam te mihi crediturum spondes?”, incerta est stipulatio, quia id venit in stipulationem, quod mea interest.

45.1.69

Ulpianus libro septimo ad edictum

Si homo mortuus sit, sisti non potest nec poena rei impossibilis committetur, quemadmodum si quis Stichum mortuum dare stipulatus, si datus non esset, poenam stipuletur.

45.1.70

Ulpianus libro 11 ad edictum

Mulier, quae dotem dederat populari meo Glabrioni Isidoro, fecerat eum promittere dotem, si in matrimonio decessisset, infanti et decesserat constante matrimonio. Placebat ex stipulatu actionem non esse, quoniam qui fari non poterat, stipulari non poterat.

45.1.71

Ulpianus libro 13 ad edictum

Cum, quid ut fiat, stipulemur poenam, sic recte concipiemus: “si ita factum non erit”: cum quid ne fiat, sic: “si adversus id factum sit”.

45.1.72

Ulpianus libro 20 ad edictum

pr. Stipulationes non dividuntur earum rerum, quae divisionem non recipiunt, veluti viae itineris actus aquae ductus ceterarumque servitutium. Idem puto et si quis faciendum aliquid stipulatus sit, ut puta fundum tradi vel fossam fodiri vel insulam fabricari, vel operas vel quid his simile: horum enim divisio corrumpit stipulationem. Celsus tamen libro trigensimo octavo digestorum refert Tuberonem existimasse, ubi quid fieri stipulemur, si non fuerit factum, pecuniam dari oportere ideoque etiam in hoc genere dividi stipulationem: secundum quem Celsus ait posse dici iusta aestimatione facti dandam esse petitionem.

1. Si quis ita stipulatus sit: “si ante kalendas martias primas opus perfectum non erit, tum quanti id opus erit, tantam pecuniam dari?”, diem promissionis cedere non ex quo locatum est opus, sed post kalendas martias, quia nec conveniri ante kalendas martias reus promittendi poterat.

2. Plane si “insulam fulciri” quis stipulatus sit, non est exspectandum, ut insula ruat, sic deinde agi possit: nec “insulam fieri”, ut tantum temporis praetereat, quanto insula fabricari possit: sed ubi iam coepit mora faciendae insulae fieri, tunc agetur diesque obligationi cedit.

45.1.73

Paulus libro 24 ad edictum

pr. Interdum pura stipulatio ex re ipsa dilationem capit, veluti si id quod in utero sit aut fructus futuros aut domum aedificari stipulatus sit: tunc enim incipit actio, cum ea per rerum naturam praestari potest. Sic qui Carthagini dari stipulatur, cum Romae sit, tacite tempus complecti videtur, quo perveniri Carthaginem potest. Item si operas a liberto quis stipulatus sit, non ante dies earum cedit, quam indictae fuerint nec sint praestitae.

1. Si servus hereditarius stipulatus sit, nullam vim habitura est stipulatio, nisi adita hereditas sit, quasi condicionem habeat. Idem est et in servo eius qui apud hostes est.

2. Stichi promissor post moram offerendo purgat moram: certe enim doli mali exceptio nocebit ei, qui pecuniam oblatam accipere noluit.

45.1.74

Gaius libro octavo ad edictum provinciale

Stipulationum quaedam certae sunt, quaedam incertae. certum est, quod ex ipsa pronuntiatione apparet quid quale quantumque sit, ut ecce aurei decem, fundus Tusculanus, homo Stichus, tritici Africi optimi modii centum, vini Campani optimi amphorae centum.

45.1.75

Ulpianus libro 22 ad edictum

pr. Ubi autem non apparet, quid quale quantumque est in stipulatione, incertam esse stipulationem dicendum est.

1. Ergo si qui fundum sine propria appellatione vel hominem generaliter sine proprio nomine aut vinum frumentumve sine qualitate dari sibi stipulatur, incertum deducit in obligationem.

2. Usque adeo, ut, si quis ita stipulatus sit “tritici Africi boni modios centum” “vini Campani boni amphoras centum”, incertum videatur stipulari, quia bono Melius inveniri potest: quo fit, ut boni appellatio non sit certae rei significativa, cum id, quod bono Melius sit, ipsum quoque bonum sit. At cum optimum quisque stipulatur, id stipulari intellegitur, cuius bonitas principalem gradum bonitatis habet: quae res efficit, ut ea appellatio certi significativa sit.

3. Fundi certi si quis usum fructum stipulatus fuerit, incertum intellegitur in obligationem deduxisse: hoc enim magis iure utimur.

4. Illud dubitationem recipit, si quis id, quod ex Arethusa ancilla natum erit, aut fructus, qui in fundo Tusculano nati erunt, dari sibi stipulatus sit, an certum stipulatus videatur. Sed ipsa natura manifestissimum est incerti esse hanc stipulationem.

5. Sed qui vinum aut oleum vel triticum, quod in horreo est, stipulatur, certum stipulari intellegitur.

6. Qui vero a Titio ita stipulatur: “quod mihi Seius debet, dare spondes?” et qui ita stipulatur: “quod ex testamento mihi debes, dare spondes?”, incertum in obligationem deducit, licet Seius certum debeat vel ex testamento certum debeatur. Quamvis istae species vix separari possint ab ea, quam proposuimus de vino vel oleo vel tritico, quod in horreo repositum est: et adhuc occurrit, quod fideiussores certum videntur promittere, si modo et is, pro quo obligentur, certum debeat, cum alioquin ita interrogentur: “id fide tua esse iubes?”

7. Qui id, quod in faciendo aut non faciendo consistit, stipulatur, incertum stipulari videtur: in faciendo, veluti “fossam fodiri” “domum aedificari” “vacuam possessionem tradi”: in non faciendo, veluti “per te non fieri, quo minus mihi per fundum tuum ire agere liceat” “per te non fieri, quo minus mihi hominem erotem habere liceat”.

8. Qui illud aut illud stipulatur, veluti “decem vel hominem Stichum”, utrum certum an incertum deducat in obligationem, non immerito quaeritur: nam et res certae designantur et utra earum potius praestanda sit, in incerto est. Sed utcumque is, qui sibi electionem constituit adiectis his verbis “utrum ego velim”, potest videri certum stipulatus, cum ei liceat vel hominem tantum vel decem tantum intendere sibi dari oportere: qui vero sibi electionem non constituit, incertum stipulatur.

9. Qui sortem stipulatur et usuras quascumque, certum et incertum stipulatus videtur et tot stipulationes sunt, quot res sunt.

10. Haec stipulatio: “fundum Tusculanum dari?” ostendit se certi esse, continetque, ut dominium omnimodo efficiatur stipulatoris quoquo modo.

45.1.76

Paulus libro 18 ad edictum

pr. Si stipulatus fuerim “illud aut illud, quod ego voluero”, haec electio personalis est, et ideo servo vel filio talis electio cohaeret: in heredes tamen transit obligatio et ante electionem mortuo stipulatore.

1. Cum stipulamur “quidquid te dare facere oportet”, id quod praesenti die dumtaxat debetur in stipulationem deducitur, non (ut in iudiciis) etiam futurum: et ideo in stipulatione adicitur verbum “oportebit” vel ita “praesens in diemve”. Hoc ideo fit, quia qui stipulatur “quidquid te dare oportet” demonstrat eam pecuniam quae iam debetur: quod si totam demonstrare vult, dicit <dici> “oportebitve” vel ita “praesens in diemve”.

45.1.77

Paulus libro 58 ad edictum

Ad diem sub poena pecunia promissa et ante diem mortuo promissore committetur poena, licet non sit hereditas eius adita.

45.1.78

Paulus libro 62 ad edictum

pr. Si filius familias sub condicione stipulatus emancipatus fuerit, deinde exstiterit condicio, patri actio competit, quia in stipulationibus id tempus spectatur quo contrahimus.

1. Cum fundum stipulatus sum, non veniunt fructus, qui stipulationis tempore fuerint.

45.1.79

Ulpianus libro 70 ad edictum

Si procuratori praesentis fuerit cautum, ex stipulatu actionem utilem domino competere nemo ambigit.

45.1.80

Ulpianus libro 74 ad edictum

Quotiens in stipulationibus ambigua oratio est, commodissimum est id accipi, quo res, qua de agitur, in tuto sit.

45.1.81

Ulpianus libro 77 ad edictum

pr. Quotiens quis alium sisti promittit nec adicit poenam, puta vel servum suum vel hominem liberum, quaeritur, an committatur stipulatio. Et Celsus ait, etsi non est huic stipulationi additum “nisi steterit, poenam dari”, in id, quanti interest sisti, contineri. Et verum est, quod Celsus ait: nam qui alium sisti promittit, hoc promittit id se acturum, ut stet.

1. Si procurator sisti aliquem sine poena stipulatus sit, potest defendi non suam, sed eius, cuius negotium gessit, utilitatem in ea re deduxisse: idque fortius dicendum, si “quanti ea res sit” stipulatio proponatur procuratoris.

45.1.82

Ulpianus libro 78 ad edictum

pr. Nemo rem suam utiliter stipulatur, sed pretium rei suae non inutiliter: sane rem meam mihi restitui recte stipulari videor.

1. Si post moram promissoris homo decesserit, tenetur nihilo minus, proinde ac si homo viveret.

2. Et hic moram videtur fecisse, qui litigare maluit quam restituere.

45.1.83

Paulus libro 72 ad edictum

pr. Inter stipulantem et promittentem negotium contrahitur. Itaque alius pro alio promittens daturum facturumve eum non obligatur: nam de se quemque promittere oportet. Et qui spondet “dolum malum abesse afuturumque esse”, non simplex abnutivum spondet, sed curaturum se, ut dolus malus absit: idemque in illis stipulationibus “habere licere” item “neque per te neque per heredem tuum fieri, quo minus fiat”.

1. Si Stichum stipulatus de alio sentiam, tu de alio, nihil actum erit. Quod et in iudiciis Aristo existimavit: sed hic magis est, ut is petitus videatur, de quo actor sensit. Nam stipulatio ex utriusque consensu valet, iudicium autem etiam in invitum redditur et ideo actori potius credendum est: alioquin semper negabit reus se consensisse.

2. Si stipulante me Stichum aut Pamphilum tu unum daturum te spoponderis, constat non teneri te nec ad interrogatum esse responsum.

3. Diversa causa est summarum, veluti “decem aut viginti dari spondes ?” hic enim etsi decem spoponderis, recte responsum est, quia semper in summis id, quod minus est, sponderi videtur.

4. Item si ego plures res stipuler, Stichum puta et Pamphilum, licet unum spoponderis, teneris: videris enim ad unam ex duabus stipulationibus respondisse.

5. Sacram vel religiosam rem vel usibus publicis in perpetuum relictam (ut forum aut basilicam) aut hominem liberum inutiliter stipulor, quamvis sacra profana fieri et usibus publicis relicta in privatos usus reverti et ex libero servus fieri potest. Nam et cum quis rem profanam aut Stichum dari promisit, liberatur, si sine facto eius res sacra esse coeperit aut Stichus ad libertatem pervenerit, nec revocantur in obligationem, si rursus lege aliqua et res sacra profana esse coeperit et Stichus ex libero servus effectus sit. Quoniam una atque eadem causa et liberandi et obligandi esset, quod aut dari non possit aut dari possit: nam et si navem, quam spopondit, dominus dissolvit et isdem tabulis compegerit, quia eadem navis esset, inciperet obligari. Pro quo et illud dici posse Pedius scribit: si stipulatus fuero ex fundo centum amphoras vini, exspectare debeo, donec nascatur: et si natum sine culpa promissoris consumptum sit, rursum exspectare debeam, donec iterum nascatur et dari possit: et per has vices aut cessaturam aut valituram stipulationem. Sed haec dissimilia sunt: adeo enim, cum liber homo promissus est, servitutis tempus spectandum non esse, ut ne haec quidem stipulatio de homine libero probanda sit: “illum, cum servus esse coeperit, dare spondes?” item “eum locum, cum ex sacro religiosove profanus esse coeperit, dari?” quia nec praesentis temporis obligationem recipere potest et ea dumtaxat, quae natura sui possibilia sunt, deducuntur in obligationem. vini autem non speciem, sed genus stipulari videmur et tacite in ea tempus continetur: homo liber certa specie continetur. Et casum adversamque fortunam spectari hominis liberi neque civile neque naturale est: nam de his rebus negotium recte geremus, quae subici usibus dominioque nostro statim possunt. Et navis si hac mente resoluta est, ut in alium usum tabulae destinarentur, licet mutato consilio perficiatur, tamen et perempta prior navis et haec alia dicenda est: sed si reficiendae navis causa omnes tabulae refixae sint, nondum intercidisse navis videtur et compositis rursus eadem esse incipit: sicuti de aedibus deposita tigna ea mente, ut reponantur, aedium sunt, sed si usque ad aream deposita sit, licet eadem materia restituatur, alia erit. Hic tractatus etiam ad praetorias stipulationes pertinet, quibus de re restituenda cavetur et an eadem res sit, quaeritur.

6. Si rem, quam ex causa lucrativa stipulatus sum, nactus fuero ex causa lucrativa, evanescit stipulatio. Sed si heres exstitero domino, extinguitur stipulatio. Si vero a me herede defunctus eam legavit, potest agi ex stipulatu: idemque esse et si sub condicione legata sit, quia et, si ipse debitor rem sub condicione legatam dedisset, non liberaretur: sed si condicione deficiente remanserit, petitio infirmabitur.

7. Stichum, qui decessit, si stipuler, si quidem condici etiam mortuus potuit, ut furi, utiliter me stipulatum Sabinus ait: si vero ex aliis causis, inutiliter, quia et si deberetur, morte promissor liberetur. Idem ergo diceret et si mora facta defunctum stipularer.

8. Si quis ancillam sistere se in aliquo loco promiserit, quae praegnas erat, etsi sine partu eam sistat, in eadem causa eam sistere intellegitur.

45.1.84

Paulus libro 74 ad edictum

Si insulam fieri stipulatus sim et transierit tempus, quo potueris facere, quamdiu litem contestatus non sim, posse te facientem liberari placet: quod si iam litem contestatus sim, nihil tibi prodesse, si aedifices.

45.1.85

Paulus libro 75 ad edictum

pr. In exsecutione obligationis sciendum est quattuor causas esse: nam interdum est aliquid, quod a singulis heredibus divisum consequi possumus: aliud, quod totum peti necesse est nec divisum praestari potest: aliud quod pro parte petitur, sed solvi nisi totum non potest: aliud, quod solidum petendum est, licet in solutionem admittat secutionem.

1. Prima species pertinet ad promissorem pecuniae certae: nam et petitio et solutio ad portiones hereditarias spectat.

2. Secunda ad opus, quod testator fieri iusserit: nam singuli heredes in solidum tenentur, quia operis effectus in partes scindi non potest.

3. Quod si stipulatus fuero: “per te heredemve tuum non fieri, quo minus eam agam: si adversus ea factum sit, tantum dari?” et unus ex pluribus heredibus promissoris me prohibeat, verior est sententia existimantium unius facto omnes teneri, quoniam, licet ab uno prohibeor, non tamen in partem prohibeor: sed ceteri familiae erciscundae iudicio sarcient damnum.

4. Pro parte autem peti, solvi autem nisi totum non potest, veluti cum stipulatus sum hominem incertum: nam petitio eius scinditur, solvi vero nisi solidus non potest. Alioquin in diversis hominibus recte partes solventur: quod non potuit defunctus facere, nec quod stipulatus sum consequar. Idem iuris est, et si quis decem milia aut hominem promiserit.

5. In solidum vero agi oportet et partis solutio adfert liberationem, cum ex causa evictionis intendimus: nam auctoris heredes in solidum denuntiandi sunt omnesque debent subsistere et quolibet defugiente omnes tenebuntur, sed unicuique pro parte hereditaria praestatio iniungitur.

6. Item si ita stipulatio facta sit: “si fundus Titianus datus non erit, centum dari?”, nisi totus detur, poena committitur centum nec prodest partes fundi tradere cessante uno, quemadmodum non prodest ad pignus liberandum partem creditori solvere.

7. Quicumque sub condicione obligatus curaverit, ne condicio exsisteret, nihilo minus obligatur.

45.1.86

Ulpianus libro 79 ad edictum

Quod dicitur tot stipulationes esse quot res, ibi locum habet, ubi res exprimuntur stipulatione: ceterum si non fuerint expressae, una est stipulatio.

45.1.87

Paulus libro 75 ad edictum

Nemo rem suam futuram in eum casum, quo sua fit, utiliter stipulatur.

45.1.88

Paulus libro sexto ad Plautium

Mora rei fideiussori quoque nocet. Sed si fideiussor servum obtulit et reus moram fecit, mortuo Sticho fideiussori succurrendum est. Sed si fideiussor hominem occiderit, reus liberatur, fideiussor autem ex stipulatione conveniri potest.

45.1.89

Paulus libro nono ad Plautium

Si a colono, cui fundum in quinquennium locaveram, post tres annos ita stipulatus fuero: “quidquid te dare facere oportet?”, non amplius in stipulationem deducitur, quam quod iam dari oportet: in stipulationem enim deducitur, quod iam dari oportet. Si autem adiciatur “oportebitve”, etiam futura obligatio deducitur.

45.1.90

Pomponius libro tertio ex Plautio

Cum stipulati sumus pro usuris legitimis poenam in singulos menses, si sors soluta non sit, etiamsi sortis obligatio in iudicium sit deducta, adhuc tamen poena crescit, quia verum est solutam pecuniam non esse.

45.1.91

Paulus libro 17 ad Plautium

pr. Si servum stipulatus fuero et nulla mora intercedente servus decesserit: si quidem occidat eum promissor, expeditum est. Sin autem neglegat infirmum, an teneri debeat promissor, considerantibus, utrum, quemadmodum in vindicatione hominis, si neglectus a possessore fuerit, culpae huius nomine tenetur possessor, ita et cum dari promisit, an culpa, quod ad stipulationem attinet, in faciendo accipienda sit, non in non faciendo? Quod magis probandum est, quia qui dari promisit, ad dandum, non faciendum tenetur.

1. Sed si sit quidem res in rebus humanis, sed dari non possit, ut fundus religiosus puta vel sacer factus vel servus manumissus, vel etiam ab hostibus si capiatur, culpa in hunc modum diiudicatur, ut, si quidem ipsius promissoris res vel tempore stipulationis vel postea fuerit et quid eorum acciderit, nihilo minus teneatur, idemque fiat et si per alium, posteaquam ab hoc alienatus sit, id contigerit. Sin autem alienus fuit et ab alio tale quid accidit, non tenetur, quia nihil fecit, nisi si posteaquam moratus est solutionem, aliquid huiusmodi acciderit: quam distinctionem et Iulianus sequitur. Item si homo, qui fuit promissoris, ex praecedenti causa ablatus ei fuerit, quod statuliber fuit, perinde habendus sit, ac si alienum promisisset, quia sine facto ipsius desiit eius esse.

2. De illo quaeritur, an et is, qui nesciens se debere occiderit, teneatur: quod Iulianus putat in eo, qui, cum nesciret a se petitum codicillis ut restitueret, manumisit.

3. Sequitur videre de eo, quod veteres constituerunt, quotiens culpa intervenit debitoris, perpetuari obligationem, quemadmodum intellegendum sit. Et quidem si effecerit promissor, quo minus solvere possit, expeditum intellectum habet constitutio: si vero moratus sit tantum, haesitatur, an, si postea in mora non fuerit, extinguatur superior mora. Et Celsus adulescens scribit eum, qui moram fecit in solvendo Sticho quem promiserat, posse emendare eam moram postea offerendo: esse enim hanc quaestionem de bono et aequo: in quo genere plerumque sub auctoritate iuris scientiae perniciose, inquit, erratur. Et sane probabilis haec sententia est, quam quidem et Iulianus sequitur: nam dum quaeritur de damno et par utriusque causa sit, quare non potentior sit qui teneat, quam qui persequitur?

4. Nunc videamus, in quibus personis haec constitutio locum habeat. Quae inspectio duplex est, ut primo quaeramus, quae personae efficiant perpetuam obligationem, deinde quibus eam producant. Utique autem principalis debitor perpetuat obligationem: accessiones an perpetuent, dubium est. Pomponio perpetuare placet: quare enim facto suo fideiussor suam obligationem tollat? Cuius sententia vera est: itaque perpetuatur obligatio tam ipsorum quam successorum eorum. Accessionibus quoque suis, id est fideiussoribus, perpetuant obligationem, quia in totam causam spoponderunt.

5. An filius familias, qui iussu patris promisit, occidendo servum producat patris obligationem, videndum est. Pomponius producere putat, scilicet quasi accessionem intellegens eum qui iubeat.

6. Effectus huius <huis> constitutionis ille est, ut adhuc homo peti possit: sed et acceptum ei posse ferri creditur et fideiussorem accipi eius obligationis nomine. Novari autem an possit haec obligatio, dubitationis est, quia neque hominem qui non est neque pecuniam quae non debetur stipulari possumus. Ego puto novationem fieri posse, si hoc actum inter partes sit, quod et Iuliano placet.

45.1.92

Paulus libro 18 ad Plautium

Si ita stipuler: “per te non fieri, quo minus mihi heredique meo vindemiam tollere liceat?”, etiam heredi datur actio.

45.1.93

Paulus libro tertio ad Vitellium

Si sic stipulatus fuero: “per te non fieri, quo minus hominem ex his, quos habes, sumam?” electio mea erit.

45.1.94

Marcellus libro tertio digestorum

Triticum dare oportere stipulatus est aliquis: facti quaestio est, non iuris. Igitur si de aliquo tritico cogitaverit, id est certi generis certae quantitatis, id habebitur pro expresso: alioquin si, cum destinare genus et modum vellet, non fecit, nihil stipulatus videtur, igitur ne unum quidem modium.

45.1.95

Marcellus libro quinto digestorum

Qui insulam fieri stipulatur, ita demum adquirit obligationem, si apparet, quo in loco fieri insulam voluerit: si et ibi insulam fieri interest eius.

45.1.96

Marcellus libro 12 digestorum

Qui servum mihi ex stipulatu debebat, si in facinore eum deprehenderit, impune eum occidit, nec utilis actio erit in eum constituenda.

45.1.97

Celsus libro 26 digestorum

pr. Si ita stipulatus fuero: “te sisti? nisi steteris, hippocentaurum dari?” proinde erit, atque “te sisti” solummodo stipulatus essem.

1. Possum utiliter a te ita stipulari: “Titii nomine te soluturum?”, neque enim hoc simile est illi “Titium daturum?”: sed ex ea stipulatione, dum interest mea, agere possum, et ideo, si locuples sit Titius, nihil ex hac stipulatione consequi possim: quid enim mea interest id a te fieri, quod si non feceris, aeque salvam pecuniam habiturus sum?

2. “Si tibi nupsero, decem dari spondes?” causa cognita denegandam actionem puto, nec raro probabilis causa eiusmodi stipulationis est. Item si vir a muliere eo modo non in dotem stipulatus est.

45.1.98

Marcellus libro 20 digestorum

pr. Existimo posse id quod meum est sub condicione stipulari, item viam stipulari ad fundum posse, quamquam interim fundus non sit meus: aut, si hoc verum non est et alienum fundum sub condicione stipulatus fuero isque ex lucrativa causa meus esse coeperit, confestim peremeretur stipulatio, et si fundi dominus sub condicione viam stipulatus fuerit, statim fundo alienato evanescit stipulatio, et maxime secundum illorum opinionem, qui etiam ea, quae recte constiterunt, resolvi putant, cum in eum casum recciderunt, a quo non potuissent consistere.

1. Ex hac stipulatione: “insulam fulciri spondes?” quando nascatur actio, quaeritur. Et utique non est exspectandum, ut ruat: nec enim nihil stipulatoris interest fultam potius esse, quam non esse: nec tamen recte agetur, si nondum praeterierit temporis tantum, quo fulcire potuerit redemptor.

45.1.99

Celsus libro 38 digestorum

pr. Quidquid adstringendae obligationis est, id nisi palam verbis exprimitur, omissum intellegendum est: ac fere secundum promissorem interpretamur, quia stipulatori liberum fuit verba late concipere. Nec rursum promissor ferendus est, si eius intererit de certis potius vasis forte aut hominibus actum.

1. Si stipulatus hoc modo fuero: “si intra biennium Capitolium non ascenderis, dari?”, non nisi praeterito biennio recte petam: nam etsi ambigua verba sunt, sic tamen exaudiuntur, si immutabiliter verum fuit te Capitolium non ascendisse.

45.1.100

Modestinus libro octavo regularum

Condicio in praeteritum, non tantum praesens tempus relata statim aut peremit obligationem aut omnino non differt.

45.1.101

Modestinus libro quarto de praescriptionibus

Puberes sine curatoribus suis possunt ex stipulatu obligari.

45.1.102

Modestinus libro quinto responsorum

Venditores emptori caverant pro evictione, quanti eius interesset: sed et specialiter adgnituros, si in lite mota sumptus fecisset, emptori stipulanti promiserant. Post mortem emptoris unus ex venditoribus ad iudicium vocavit, pretium sibi deberi dicens, heredes eius: qui sumptus in defensione causae factos, cum probarent pretium solutum fuisse, ex stipulatione petebant. Modestinus respondit, si in eas impensas venditores promiserunt, quae ob litem de proprietate institutam factae essent, minime ex stipulatu peti posse, quod erogatum est, dum alter ex venditoribus pretium, quod iam fuerat exsolutum, petit.

45.1.103

Modestinus libro quinto pandectarum

Liber homo in stipulatum deduci non potest, quia nec dari oportere intendi nec aestimatio eius praestari potest, non magis quam si quis dari stipulatus fuerit mortuum hominem aut fundum hostium.

45.1.104

Iavolenus libro 11 ex Cassio

Cum servus pecuniam pro libertate pactus est et ob eam rem reum dedit: quamvis servus ab alio manumissus est, reus tamen recte obligabitur, quia non quaeritur, a quo manumittatur, sed ut manumittatur.

45.1.105

Iavolenus libro secundo epistularum

Stipulatus sum damam aut erotem servum dari: cum damam dares, ego quo minus acciperem, in mora fui: mortuus est dama: an putes me ex stipulatu actionem habere? Respondit: secundum Massurii Sabini opinionem puto te ex stipulatu agere non posse: nam is recte existimabat, si per debitorem mora non esset, quo minus id quod debebat solveret, continuo eum debito liberari.

45.1.106

Iavolenus libro sexto epistularum

Qui ex pluribus fundis, quibus idem nomen impositum fuerat, unum fundum sine ulla nota demonstrationis stipuletur, incertum stipulatur, id est eum fundum stipulatur, quem promissor dare voluerit. Tamdiu autem voluntas promissoris in pendenti est, quamdiu id quod promissum est solvatur.

45.1.107

Iavolenus libro octavo epistularum

Utrum turpem talem stipulationem putes an non, quaero. Pater naturalis filium, quem Titius habebat in adoptionem, heredem instituit, si patria potestate liberatus esset: pater eum adoptivus non alias emancipare voluit, quam si ei dedisset, a quo stipularetur certam summam, si eum manumisisset: post emancipationem adiit heres filius: petit nunc pecuniam pater ex stipulatione supra relata. Respondit: non puto turpem esse causam stipulationis, utpote cum aliter filium emancipaturus non fuerit: nec potest videri iniusta causa stipulationis, si aliquid adoptivus pater habere voluerit, propter quod a filio post emancipationem magis curaretur.

45.1.108

Iavolenus libro decimo epistularum

pr. A Titio ita stipulatus sum: “si qua mihi nupserit, decem dotis eius nomine dare spondes?” quaerebatur, an consistat talis stipulatio. Respondit: si stipulanti mihi dos ita promissa est: “quamcumque uxorem duxero, dotis eius nomine decem dare spondes?”, nihil in causa est, quare ea pecunia condicione expleta non debeatur: nam cum condicio etiam ex incertae personae facto parere obligationem possit, veluti “si quis in Capitolium ascenderit, decem dare spondes?” “si quis a me decem petierit, tot dare spondes?”, cur non idem et in dote promissa respondeatur, ratio reddi non potest.

1. Nulla promissio potest consistere, quae ex voluntate promittentis statum capit.

45.1.109

Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium

Si ita stipulatus fuero: “decem aut quindecim dabis?”, decem debentur. Item si ita: “post annum aut biennium dabis?”, post biennium debentur, quia in stipulationibus id servatur, ut quod minus esset quodque longius, esse videretur in obligationem deductum.

45.1.110

Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium

pr. Si mihi et Titio, in cuius potestate non sim, stipuler decem, non tota decem, sed sola quinque mihi debentur: pars enim aliena deducitur, ut quod extraneo inutiliter stipulatus sum, non augeat meam partem.

1. Si stipulatus fuero de te: “vestem tuam, quaecumque muliebris est, dare spondes?”, magis ad mentem stipulantis quam ad mentem promittentis id referri debet, ut quid in re sit, aestimari debeat, non quid senserit promissor. Itaque si solitus fuerat promissor muliebri quadam veste uti, nihilo minus debetur.

45.1.111

Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium

Si stipulatus fuero “per te non fieri, quo minus mihi illa domo uti liceat”, an etiam, si me non prohibeas, uxorem autem meam prohiberes, vel contra uxore mea stipulata me prohibeas, an committatur stipulatio? Et latius est haec verba sic accipi. Nam et si stipulatus fuero “per te non fieri, quo minus mihi via itinere actu uti liceat”, etsi non me, sed alium nomine meo ingredientem prohibeas, sciendum erit committi stipulationem.

45.1.112

Pomponius libro 15 ad Quintum Mucium

pr. Si quis stipulatus sit Stichum aut Pamphilum, utrum ipse vellet: quem elegerit, petet et is erit solus in obligatione. An autem mutare voluntatem possit et ad alterius petitionem transire, quaerentibus respiciendus erit sermo stipulationis, utrumne talis sit, “quem voluero” an “quem volam”: nam si talis fuerit “quem voluero”, cum semel elegerit, mutare voluntatem non poterit: si vero tractum habeat sermo illius et sit talis “quem volam”, donec iudicium dictet, mutandi potestatem habebit.

1. Si quis ita stipulatus fuerit: “pro centum aureis satis dabis?” et reum dederit in istam summam: Proculus ait semper in satisdationis stipulatione venire, quod interesset stipulantis, ut alias tota sors inesset, veluti si idoneus promissor non sit, alias minus, si in aliquid idoneus esset debitor, alias nihil si tam locuples esset, ut nostra non intersit satis ab eo accipere: nisi quod plerumque idonei non tam patrimonio quam fide quoque aestimarentur.

45.1.113

Proculus libro secundo epistularum

pr. Cum stipulatus sim mihi, procule, si opus arbitratu meo ante kalendas iunias effectum non sit, poenam, et protuli diem: putasne vere me posse dicere arbitratu meo opus effectum non esse ante kalendas iunias, cum ipse arbitrio meo aliam diem operi laxiorem dederim? Proculus respondit: non sine causa distinguendum est interesse, utrum per promissorem mora non fuisset, quo minus opus ante kalendas iunias ita, uti stipulatione comprehensum erat, perficeretur, an, cum iam opus effici non posset ante kalendas iunias, stipulator diem in kalendis augustis protulisset. Nam si tum diem stipulator protulit, cum iam opus ante kalendas iunias effici non poterat, puto poenam esse commissam nec ad rem pertinere, quod aliquod tempus ante kalendas iunias fuit, quo stipulator non desideravit id ante kalendas iunias effici, id est quo non est arbitratus ut fieret quod fieri non poterat. Aut si hoc falsum est, etiam si stipulator pridie kalendas iunias mortuus esset, poena commissa non esset, quoniam mortuus arbitrari non potuisset et aliquod tempus post mortem eius operi perficiendo superfuisset. Et propemodum etiam si ante kalendas iunias futurum esse coepit opus ante eam diem effici non posse, poena commissa est.

1. Cum venderet aliquis, promisit emptori fideiussores praestari et rem venditam liberari: quae ut liberetur, nunc desiderat emptor: in mora est is, qui ea stipulatione id futurum promisit: quaero quid iuris sit. Proculus respondit: tanti litem aestimari oportet, quanti actoris interest.

45.1.114

Ulpianus libro 17 ad Sabinum

Si fundum certo die praestari stipuler et per promissorem steterit, quo minus ea die praestetur, consecuturum me, quanti mea intersit moram facti non esse.

45.1.115

Papinianus libro secundo quaestionum

pr. Ita stipulatus sum: “Te sisti in certo loco: si non steteris, quinquaginta aureos dari spondes?” si dies in stipulatione per errorem omissus fuerit, cum id ageretur, ut certo die sisteres, imperfecta erit stipulatio. non secus ac si quod pondere numero mensura continetur sine adiectione ponderis numeri mensurae stipulatus essem, vel insulam aedificari non demonstrato loco, vel fundum dari non adiecto nomine. Quod si ab initio id agebatur, ut quocumque die sisteres et, si non stetisses, pecuniam dares, quasi quaelibet stipulatio sub condicione concepta vires habebit, nec ante committetur, quam fuerit declaratum reum promittendi sisti non posse.

1. Sed et si ita stipulatus fuero: “si in Capitolium non ascenderis” vel “Alexandriam non ieris, centum dari spondes?” non statim committetur stipulatio, quamvis Capitolium ascendere vel Alexandriam pervenire potueris, sed cum certum esse coeperit te Capitolium ascendere vel Alexandriam ire non posse.

2. Item si quis ita stipuletur: “si Pamphilum non dederis, centum dari spondes?” Pegasus respondit non ante committi stipulationem, quam desisset posse Pamphilus dari. Sabinus autem existimabat ex sententia contrahentium, postquam homo potuit dari, confestim agendum et tamdiu ex stipulatione non posse agi, quamdiu per promissorem non stetit, quo minus hominem daret, idque defendebat exemplo penus legatae. Mucius etenim heredem, si dare potuisset penum nec dedisset, confestim in pecuniam legatam teneri scripsit, idque utilitatis causa receptum est ob defuncti voluntatem et ipsius rei naturam. Itaque potest Sabini sententia recipi, si stipulatio non a condicione coepit, veluti “si Pamphilum non dederis, tantum dare spondes?”, sed ita concepta sit stipulatio: “Pamphilum dari spondes? si non dederis, tantum dari spondes?” quod sine dubio verum erit, cum id actum probatur, ut, si homo datus non fuerit, et homo et pecunia debeatur. Sed et si ita cautum sit, ut sola pecunia non soluto homine debeatur, idem defendendum erit, quoniam fuisse voluntas probatur, ut homo solvatur aut pecunia petatur.

45.1.116

Papinianus libro quarto quaestionum

Decem stipulatus a Titio postea, quanto minus ab eo consequi posses, si a Maevio stipularis, sine dubio Maevius universi periculum potest subire. Sed et si decem petieris a Titio, Maevius non erit solutus, nisi iudicatum Titius fecerit. Paulus notat: non enim sunt duo rei Maevius et Titius eiusdem obligationis, sed Maevius sub condicione debet, si a Titio exigi non poterit: igitur nec Titio convento Maevius liberatur (qui an debiturus sit, incertum est) et solvente Titio non liberatur Maevius (qui nec tenebatur), cum condicio stipulationis deficit, nec Maevius pendente stipulationis condicione recte potest conveniri: a Maevio enim ante Titium excussum non recte petetur.

45.1.117

Papinianus libro 12 quaestionum

Si centum homines, quos ego heresve meus eligerem, stipulatus, antequam eligerem, duos heredes reliquero, numero dividitur stipulatio: diversum erit, si iam electis hominibus successerint.

45.1.118

Papinianus libro 27 quaestionum

pr. Liber homo, qui bona fide servit mihi, quod stipulanti mihi promittit, prope est, ut omnimodo sit utile, quamvis ex re mea promittat: nam quid aliud dici potest, quo minus liber homo teneatur? Nec tamen ideo si stipulanti eidem ex eadem causa spondeam, tenebor: quemadmodum etenim habebit eius actionem adversus me, quod ab alio stipulatus quaereret mihi? Hoc itaque latere fructuario servo vel alieno, qui bona fide servit, comparabitur. Servus autem fructuario si promittat ex re ipsius vel alienus, qui bona fide servit, emptori, nulla de peculio dabitur in dominum actio: nam in his causis domini esse intelleguntur.

1. “Decem hodie dari spondes?” dixi posse vel eo die pecuniam peti nec videri praematurius agi non finito stipulationis die, quod in aliis temporibus iuris est (nam peti non debet, quod intra tempus comprehensum solvi potest): in proposito enim diem non differendae actionis insertum videri, sed quo praesens ostendatur, esse responsum.

2. “Decem mihi aut Titio, utrum ego velim, dare spondes?” ex eo, quod mihi dandum est, certi stipulatio est, ex eo, quod illi solvendum, incerti: finge mea interesse Titio potius quam mihi solvi, quoniam poenam promiseram, si Titio solutum non fuisset.

45.1.119

Papinianus libro 36 quaestionum

Doli clausula, quae stipulationibus subicitur, non pertinet ad eas partes stipulationis, de quibus nominatim cavetur.

45.1.120

Papinianus libro 37 quaestionum

Si ita stipulatus fuero: “hanc summam centum aureorum dari spondes?”, etsi maxime ita exaudiatur ille sermo: “si modo centum aureorum est”, non facit condicionem haec adiectio, quoniam si centum non sint, stipulatio nulla est: nec placuit instar habere condicionis sermonem, qui non ad futurum, sed ad praesens tempus refertur, etsi contrahentes rei veritatem ignorant.

45.1.121

Papinianus libro 11 responsorum

pr. Ex ea parte cautionis “dolumque malum huic rei promissionique abesse afuturumque esse stipulatus est ille, spopondit ille”, incerti agetur.

1. Stipulationis utiliter interponendae gratia mulier ab eo, in cuius matrimonium conveniebat, stipulata fuerat ducenta, si concubinae tempore matrimonii consuetudinem repetisset. Nihil causae esse respondi, cur ex stipulatu, quae ex bonis moribus concepta fuerat, mulier impleta condicione pecuniam adsequi non possit.

2. In insulam deportato reo promittendi stipulatio ita concepta: “cum morieris, dari?” non nisi moriente eo committitur.

3. Ex facto rei promittendi doli stipulatio heredem eius tenet, sicut ex ceteris aliis contractibus, veluti mandati depositi.

45.1.122

Scaevola libro 28 digestorum

pr. Qui Romae mutuam pecuniam acceperat solvendam in longinqua provincia per menses tres eamque ibi dari stipulanti spopondisset, post paucos dies Romae testato creditori dixit paratum se esse Romae eam numerare detracta ea summa, quam creditori suo usurarum nomine dederat. Quaesitum est, cum in integrum summam, qua stipulatione obligatus est, optulerit, an eo loco, in quo solvenda promissa est, sua die integra peti posset. Respondit posse stipulatorem sua die ibi, ubi solvendam stipulatus est, petere.

1. Callimachus mutuam pecuniam nauticam accepit a Sticho servo Seii in provincia Syria civitate Beryto usque Brentesium: idque creditum esse in omnes navigii dies ducentos, sub pignoribus et hypothecis mercibus a Beryto comparatis et Brentesium perferendis et quas Brentesio empturus esset et per navem Beryto invecturus: convenitque inter eos, uti, cum Callimachus Brentesium pervenisset, inde intra idus septembres, quae tunc proximae futurae essent, aliis mercibus emptis et in navem mercis ipse in Syriam per navigium proficiscatur, aut, si intra diem supra scriptam non reparasset merces nec enavigasset de ea civitate, redderet universam continuo pecuniam quasi perfecto navigio et praestaret sumptus omnes prosequentibus eam pecuniam, ut in urbem Romam eam deportarent: eaque sic recte dari fieri fide roganti Sticho servo Lucii Titii promisit Callimachus. Et cum ante idus supra scriptas secundum conventionem mercibus in navem impositis cum erote conservo Stichi quasi in provinciam Syriam perventurus enavigavit: quaesitum est nave submersa, cum secundum cautionem Callimachus merces debito perferendas in nave mansisset eo tempore, quo iam pecuniam Brentesio reddere Romae perferendam deberet, an nihil prosit erotis consensus, qui cum eo missus erat, cuique nihil amplius de pecunia supra scripta post diem conventionis permissum vel mandatum erat, quam ut eam receptam Romam perferret, et nihilo minus actione ex stipulatu Callimachus de pecunia domino Stichi teneatur. Respondit secundum ea quae proponerentur teneri. Item quaero, si Callimacho post diem supra scriptam naviganti eros supra scriptus servus consenserit, an actionem domino suo semel adquisitam adimere potuerit. Respondit non potuisse, sed fore exceptioni locum, si servo arbitrium datum esset eam pecuniam quocumque tempore in quemvis locum reddi.

Pagine: 1 2 3 4 5