Digesta vel Pandectae – Liber XXXXV

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER XXXXV

45.1.0. De verborum obligationibus.

45.2.0. De duobus reis constituendis.

45.3.0. De stipulatione servorum.

 

45.1.0. De verborum obligationibus.

 

45.1.1

Ulpianus libro 48 ad Sabinum

pr. Stipulatio non potest confici nisi utroque loquente: et ideo neque mutus neque surdus neque infans stipulationem contrahere possunt: nec absens quidem, quoniam exaudire invicem debent. Si quis igitur ex his vult stipulari, per servum praesentem stipuletur, et adquiret ei ex stipulatu actionem. Item si quis obligari velit, iubeat et erit quod iussu obligatus.

1. Qui praesens interrogavit, si antequam sibi responderetur discessit, inutilem efficit stipulationem: sin vero praesens interrogavit, mox discessit et reverso responsum est, obligat: intervallum enim medium non vitiavit obligationem.

2. Si quis ita interroget “dabis?” responderit “quid ni?”, et is utique in ea causa est, ut obligetur: contra si sine verbis adnuisset. Non tantum autem civiliter, sed nec naturaliter obligatur, qui ita adnuit: et ideo recte dictum est non obligari pro eo nec fideiussorem quidem.

3. Si quis simpliciter interrogatus responderit: “si illud factum erit, dabo”, non obligari eum constat: aut si ita interrogatus: “intra kalendas quintas?” responderit: “dabo idibus”, aeque non obligatur: non enim sic respondit, ut interrogatus est. Et versa vice si interrogatus fuerit sub condicione, responderit pure, dicendum erit eum non obligari. Cum adicit aliquid vel detrahit obligationi, semper probandum est vitiatam esse obligationem, nisi stipulatori diversitas responsionis ilico placuerit: tunc enim alia stipulatio contracta esse videtur.

4. Si stipulanti mihi “decem” tu “viginti” respondeas, non esse contractam obligationem nisi in decem constat. Ex contrario quoque si me “viginti” interrogante tu “decem” respondeas, obligatio nisi in decem non erit contracta: licet enim oportet congruere summam, attamen manifestissimum est viginti et decem inesse.

5. Sed si mihi Pamphilum stipulanti tu Pamphilum et Stichum spoponderis, Stichi adiectionem pro supervacuo habendam puto: nam si tot sunt stipulationes, quot corpora, duae sunt quodammodo stipulationes, una utilis, alia inutilis, neque vitiatur utilis per hanc inutilem.

6. Eadem an alia lingua respondeatur, nihil interest. Proinde si quis Latine interrogaverit, respondeatur ei Graece, dummodo congruenter respondeatur, obligatio constituta est: idem per contrarium. Sed utrum hoc usque ad Graecum sermonem tantum protrahimus an vero et ad alium, poenum forte vel Assyrium vel cuius alterius linguae, dubitari potest. Et scriptura Sabini, sed et verum patitur, ut omnis sermo contineat verborum obligationem, ita tamen, ut uterque alterius linguam intellegat sive per se sive per verum interpretem.

45.1.2

Paulus libro 12 ad Sabinum

pr. Stipulationum quaedam in dando, quaedam in faciendo consistunt.

1. Et harum omnium quaedam partium praestationem recipiunt, veluti cum decem dari stipulamur: quaedam non recipiunt, ut in his, quae natura divisionem non admittunt, veluti cum viam iter actum stipulamur: quaedam partis quidem dationem natura recipiunt, sed nisi tota dantur, stipulationi satis non fit, veluti cum hominem generaliter stipulor aut lancem aut quodlibet vas: nam si Stichi pars soluta sit, nondum in ulla parte stipulationis liberatio nata est, sed aut statim repeti potest aut in pendenti est, donec alius detur. Eiusdem condicionis est haec stipulatio: “Stichum aut Pamphilum dari?”

2. Ex his igitur stipulationibus ne heredes quidem pro parte solvendo liberari possunt, quamdiu non eandem rem omnes dederint: non enim ex persona heredum condicio obligationis immutatur. Et ideo si divisionem res promissa non recipit, veluti via, heredes promissoris singuli in solidum tenentur: sed quo casu unus ex heredibus solidum praestiterit, repetitionem habebit a coherede familiae erciscundae iudicio. Ex quo quidem accidere Pomponius ait, ut et stipulatoris viae vel itineris heredes singuli in solidum habeant actionem: sed quidam hoc casu extingui stipulationem putant, quia per singulos adquiri servitus non potest: sed non facit inutilem stipulationem difficultas praestationis.

3. Si tamen hominem stipulatus cum uno ex heredibus promissoris egero, pars dumtaxat ceterorum obligationi supererit, ut et solvi potest. Idemque est, si uni ex heredibus accepto latum sit.

4. Idemque est in ipso promissore et fideiussoribus eius, quod diximus in heredibus.

5. Item si in facto sit stipulatio, veluti si ita stipulatus fuero: “per te non fieri neque per heredem tuum, quo minus mihi ire agere liceat?” et unus ex pluribus heredibus prohibuerit, tenentur quidem et coheredes eius, sed familiae erciscundae iudicio ab eo repetent quod praestiterint. Hoc et Iulianus et Pomponius probant.

6. Contra autem si stipulator decesserit, qui stipulatus erat sibi heredique suo agere licere, et unus ex heredibus eius prohibeatur, interesse dicemus, utrum in solidum committatur stipulatio an pro parte eius, qui prohibitus est. Nam si poena stipulationi adiecta sit, in solidum committetur, sed qui non sunt prohibiti, doli mali exceptione summovebuntur: si vero poena nulla posita sit, tunc pro parte eius tantum qui prohibitus est committetur stipulatio.

45.1.3

Ulpianus libro 49 ad Sabinum

pr. Idem iuris est et in illa stipulatione: “Mihi heredique meo habere licere?”

1. Sed haec differentia illam habet rationem, quod, ubi unus ex heredibus prohibetur, non potest coheres ex stipulatu agere, cuius nihil interest, nisi poena subiecta sit: nam poena subiecta efficit, ut omnibus committatur, quia hic non quaerimus, cuius intersit. Enimvero ubi unus ex heredibus prohibet, omnes tenentur heredes: interest enim prohibiti a nemine prohiberi.

45.1.4

Paulus libro 12 ad Sabinum

pr. Eadem dicemus et si dolum abesse a te heredeque tuo stipulatus sim et aut promissor aut stipulator pluribus heredibus relictis decesserit.

1. Cato libro quinto decimo scribit poena certae pecuniae promissa, si quid aliter factum sit, mortuo promissore si ex pluribus heredibus unus contra quam cautum sit fecerit, aut ab omnibus heredibus poenam committi pro portione hereditaria aut ab uno pro portione sua: ab omnibus, si id factum, de quo cautum est, individuum sit, veluti “iter fieri”, quia quod in partes dividi non potest, ab omnibus quodammodo factum videretur: at si de eo cautum sit, quod divisionem recipiat, veluti “amplius non agi”, tum eum heredem, qui adversus ea fecit, pro portione sua solum poenam committere. Differentiae hanc esse rationem, quod in priore casu omnes commisisse videntur, quod nisi in solidum peccari non poterit, illam stipulationem “per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat?” Sed videamus, ne non idem hic sit, sed magis idem, quod in illa stipulatione “Titium heredemque eius ratum habiturum”: nam hac stipulatione et solus tenebitur, qui non habuerit ratum, et solus aget, a quo fuerit petitum: idque et Marcello videtur, quamvis ipse dominus pro parte ratum habere non potest.

2. Si is, qui duplam stipulatus est, decesserit pluribus heredibus relictis, unusquisque ob evictionem suae partis pro portione sua habebit actionem. Idemque est in stipulatione quoque fructuaria et damni infecti et ex operis novi nuntiatione: restitui tamen opus ex operis novi nuntiatione pro parte non potest. Haec utilitatis causa ex parte stipulatorum recepta sunt: ipsi autem promissori pro parte neque restitutio neque defensio contingere potest.

45.1.5

Pomponius libro 26 ad Sabinum

pr. Stipulationum aliae iudiciales sunt, aliae praetoriae, aliae conventionales, aliae communes praetoriae et iudiciales. Iudiciales sunt dumtaxat, quae a mero iudicis officio proficiscuntur, veluti de dolo cautio: praetoriae, quae a mero praetoris officio proficiscuntur, veluti damni infecti. Praetorias autem stipulationes sic audiri oportet, ut in his contineantur etiam aediliciae: nam et hae ab iurisdictione veniunt. Conventionales sunt, quae ex conventione reorum fiunt, quarum totidem genera sunt, quot paene dixerim rerum contrahendarum: nam et ob ipsam verborum obligationem fiunt et pendent ex negotio contracto. Communes sunt stipulationes veluti rem salvam fore pupilli: nam et praetor iubet rem salvam fore pupillo caveri et interdum iudex, si aliter expediri haec res non potest: item duplae stipulatio venit ab iudice aut ab aedilis edicto.

1. Stipulatio autem est verborum conceptio, quibus is qui interrogatur daturum facturumve se quod interrogatus est responderit.

2. Satis acceptio est stipulatio, quae ita obligat promissorem, ut adpromissores quoque ab eo accipiantur, id est qui idem promittunt.

3. Satis autem accipere dictum est eodem modo, quo satis facere: nam quia id, quo quis contentus erat, ei praestabatur, satis fieri dictum est: et similiter quia tales, quibus contentus quis futurus esset, ita dabantur, ut verbis obligarentur, satis accipi dictum est.

3a. Si sortem promiseris et, si ea soluta non esset, poenam: etiamsi unus ex heredibus tuis portionem suam ex sorte solverit, nihilo minus poenam committet, donec portio coheredis solvatur.

4. Idemque est de poena ex compromisso, si unus paruerit, alter non paruerit sententiae iudicis: sed a coherede ei satisfieri debet. Nec enim aliud in his stipulationibus sine iniuria stipulatoris constitui potest.

45.1.6

Ulpianus libro primo ad Sabinum

Is, cui bonis interdictum est, stipulando sibi adquirit, tradere vero non potest vel promittendo obligari: et ideo nec fideiussor pro eo intervenire poterit, sicut nec pro furioso.

45.1.7

Ulpianus libro sexto ad Sabinum

Impossibilis condicio cum in faciendum concipitur, stipulationibus obstat: aliter atque si talis condicio inseratur stipulationi “si in caelum non ascenderit”: nam utilis et praesens est et pecuniam creditam continet.

45.1.8

Paulus libro secundo ad Sabinum

In illa stipulatione: “Si kalendis Stichum non dederis, decem dare spondes?” Mortuo homine quaeritur, an statim ante kalendas agi possit. Sabinus Proculus exspectandum diem actori putant, quod est verius: tota enim obligatio sub condicione et in diem collata est et licet ad condicionem committi videatur, dies tamen superest. Sed cum eo, qui ita promisit: “Si intra kalendas digito caelum non tetigerit”, agi protinus potest. Haec et Marcellus probat.

45.1.9

Pomponius libro secundo ad Sabinum

Si Titius et Seius separatim ita stipulati essent: “Fundum illum, si illi non dederis, mihi dare spondes?”, finem dandi alteri fore, quoad iudicium acciperetur, et ideo occupantis fore actionem.

45.1.10

Pomponius libro tertio ad Sabinum

Hoc iure utimur, ut ex hac stipulatione: “Si Lucius Titius ante kalendas maias in Italiam non venerit, decem dare spondes?” Non ante peti quicquam possit, quam exploratum sit ante eam diem in Italiam venire Titium non posse neque venisse, sive vivo sive mortuo id acciderit.

45.1.11

Paulus libro secundo ad Sabinum

Filius dum in civitate est si stipuletur, patri reverso ab hostibus videtur adquisisse.

45.1.12

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Si ita stipulatus fuero: “Decem aut quinque dari spondes?”, quinque debentur: et si ita: “kalendis ianuariis vel februariis dari spondes?”, perinde est, quasi “kalendis februariis” stipulatus sim.

45.1.13

Ulpianus libro 19 ad Sabinum

Qui “ante kalendas proximas” stipuletur, similis est ei, qui “kalendis” stipulatur.

45.1.14

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Si ita stipulatus essem abs te “domum aedificari?” vel heredem meum damnavero insulam aedificare, celso placet non ante agi posse ex ea causa, quam tempus praeterisset, quo insula aedificari posset: nec fideiussores dati ante diem tenebuntur:

45.1.15

Pomponius libro 27 ad Sabinum

Et ideo haesitatur, si aliqua pars insulae facta sit, deinde incendio consumpta sit, an integrum tempus computandum sit rursus ad aedificandam insulam an vero reliquum dumtaxat exspectandum quod deerat. Et verius est, ut integrum ei detur.

45.1.16

Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr. Si Stichum aut Pamphilum mihi debeas et alter ex eis meus factus sit ex aliqua causa, reliquum debetur mihi a te.

1. Stipulatio huiusmodi “in annos singulos” una est et incerta et perpetua, non quemadmodum simile legatum morte legatarii finiretur.

45.1.17

Ulpianus libro 28 ad Sabinum

Stipulatio non valet in rei promittendi arbitrium collata condicione.

45.1.18

Pomponius libro decimo ad Sabinum

Qui bis idem promittit, ipso iure amplius quam semel non tenetur.

45.1.19

Pomponius libro 15 ad Sabinum

Si stipulatio facta fuerit: “si culpa tua divortium factum fuerit, dari?”, nulla stipulatio est, quia contenti esse debemus poenis legum comprehensis: nisi si et stipulatio tantundem habeat poenae, quanta lege sit comprehensa.

45.1.20

Ulpianus libro 34 ad Sabinum

Huiusmodi stipulationes non sunt inutiles: “quod tibi Titius debet, cum debitor esse desierit, dare spondes?” nam valet stipulatio quasi sub quavis alia condicione concepta.

45.1.21

Pomponius libro 15 ad Sabinum

Si divortio facto ea, quae nihil in dote habeat, dotis nomine centum dari stipuletur, vel quae centum dumtaxat habeat, ducenta dotis nomine dari stipuletur: Proculus ait, si ducenta stipuletur quae centum habeat, sine dubio centum quidem in obligationem venire, alia autem centum actione de dote deberi. Dicendum itaque est, etiamsi nihil sit in dote, centum tamen venire in stipulationem, sicuti, cum filiae vel matri vel sorori vel alii cuilibet dotis nomine legaretur, utile legatum esset.

45.1.22

Paulus libro nono ad Sabinum

Si id quod aurum putabam, cum aes esset, stipulatus de te fuero, teneberis mihi huius aeris nomine, quoniam in corpore consenserimus: sed ex doli mali clausula tecum agam, si sciens me fefelleris.

45.1.23

Pomponius libro nono ad Sabinum

Si ex legati causa aut ex stipulatu hominem certum mihi debeas, non aliter post mortem eius tenearis mihi, quam si per te steterit, quo minus vivo eo eum mihi dares: quod ita fit, si aut interpellatus non dedisti aut occidisti eum.

45.1.24

Paulus libro nono ad Sabinum

Sed si ex stipulatu Stichum debeat pupillus, non videbitur per eum mora fieri, ut mortuo eo teneatur, nisi si tutore auctore aut solus tutor interpelletur.

45.1.25

Pomponius libro 20 ad Sabinum

Si dari stipuler id quod mihi iam ex stipulatu debeatur, cuius stipulationis nomine exceptione tutus sit promissor, obligabitur ex posteriore stipulatione, quia superior quasi nulla sit exceptione obstante.

45.1.26

Ulpianus libro 42 ad Sabinum

Generaliter novimus turpes stipulationes nullius esse momenti:

45.1.27

Pomponius libro 22 ad Sabinum

pr. Veluti si quis homicidium vel sacrilegium se facturum promittat. Sed et officio quoque praetoris continetur ex huiusmodi obligationibus actionem denegari.

1. Si stipulatus hoc modo fuero: “si intra biennium capitolium non ascenderis, dari?”, non nisi praeterito biennio recte petam.

45.1.28

Paulus libro decimo ad Sabinum

Si rem tradi stipulamur, non intellegimur proprietatem eius dari stipulatori, sed tantum tradi.

45.1.29

Ulpianus libro 46 ad Sabinum

pr. Scire debemus in stipulationibus tot esse stipulationes, quot summae sunt, totque esse stipulationes, quot species sunt. Secundum quod evenit, ut mixta una summa vel specie, quae non fuit in praecedenti stipulatione, non fiat novatio, sed efficit duas esse stipulationes. Quamvis autem placuerit tot esse stipulationes, quot summae, totque esse stipulationes quot res: tamen si pecuniam quis, quae in conspectu est, stipulatus sit, vel acervum pecuniae, non tot sunt stipulationes, quot nummorum corpora, sed una stipulatio: nam per singulos denarios singulas esse stipulationes absurdum est. Stipulationem quoque legatorum constat unam esse, quamvis plura corpora sint vel plura legata. Sed et familiae vel omnium servorum stipulatio una est. Itemque quadrigae aut lecticariorum stipulatio una est. At si quis illud et illud stipulatus sit, tot stipulationes sunt, quot corpora.

1. Si a fure hominem sim stipulatus, quaesitum est, an stipulatio valeat. Movet quaestionem, quod stipulatus hominem plerumque meum videor: non valet autem huiusmodi stipulatio, ubi quis rem suam stipulatus est. Et constat, si quidem ita stipulatus sim: “Quod ex causa condictionis dare facere oportet?”, stipulationem valere: si vero hominem dari stipulatus fuero, nullius momenti esse stipulationem. Quod si postea sine mora decessisse proponatur servus, non teneri furem condictione Marcellus ait: quamdiu enim vivit, condici poterit, at si decessisse proponatur, in ea condicione est, ut evanescat condictio propter stipulationem.

45.1.30

Ulpianus libro 47 ad Sabinum

Sciendum est generaliter, quod si quis se scripserit fideiussisse, videri omnia sollemniter acta.

45.1.31

Pomponius libro 24 ad Sabinum

Si rem meam sub condicione stipuler, utilis est stipulatio, si condicionis existentis tempore mea non sit.

45.1.32

Ulpianus libro 47 ad Sabinum

Si in nomine servi, quem stipularemur dari, erratum fuisset, cum de corpore constitisset, placet stipulationem valere.

45.1.33

Pomponius libro 25 ad Sabinum

Si Stichus certo die dari promissus ante diem moriatur, non tenetur promissor.

45.1.34

Ulpianus libro 48 ad Sabinum

Multum interest, utrum ego stipuler rem, cuius commercium habere non possum, an quis promittat: si stipuler rem, cuius commercium non habeo, inutilem esse stipulationem placet: si quis promittat, cuius non commercium habet, ipsi nocere, non mihi.

45.1.35

Paulus libro 12 ad Sabinum

pr. Si stipulor, ut id fiat, quod natura fieri non concedit, non magis obligatio consistit, quam cum stipulor ut detur quod dari non potest: nisi per quem stetit, quo minus facere id possit.

1. Item quod leges fieri prohibent, si perpetuam causam servaturum est, cessat obligatio, veluti si sororem nupturam sibi aliquis stipuletur: quamquam etiamsi non sit perpetua causa, ut reccidit in sorore adoptiva, idem dicendum sit, quia statim contra mores sit.

2. Si in locando conducendo, vendendo emendo ad interrogationem quis non responderit, si tamen consentitur in id, quod responsum est, valet quod actum est, quia hi contractus non tam verbis quam consensu confirmantur.

45.1.36

Ulpianus libro 48 ad Sabinum

Si quis, cum aliter eum convenisset obligari, aliter per machinationem obligatus est, erit quidem suptilitate iuris obstrictus, sed doli exceptione uti potest: quia enim per dolum obligatus est, competit ei exceptio. Idem est et si nullus dolus intercessit stipulantis, sed ipsa res in se dolum habet: cum enim quis petat ex ea stipulatione, hoc ipso dolo facit, quod petit.

45.1.37

Paulus libro 12 ad Sabinum

Si certos nummos, puta qui in arca sint, stipulatus sim et hi sine culpa promissoris perierint, nihil nobis debetur.

45.1.38

Ulpianus libro 49 ad Sabinum

pr. Stipulatio ista: “Habere licere spondes?” Hoc continet, ut liceat habere, nec per quemquam omnino fieri, quo minus nobis habere liceat. Quae res facit, ut videatur reus promisisse per omnes futurum, ut tibi habere liceat: videtur igitur alienum factum promisisse, nemo autem alienum factum promittendo obligatur, et ita utimur. Sed se obligat, ne ipse faciat, quo minus habere liceat: obligatur etiam, ne heres suus faciat vel quis ceterorum successorum efficiat, ne habere liceat.

1. Sed si quis promittat per alium non fieri, praeter heredem suum dicendum est inutiliter eum promittere factum alienum.

2. At si quis velit factum alienum promittere, poenam vel quanti ea res sit potest promittere. Sed quatenus habere licere videbitur? Si nemo controversiam faciat, hoc est neque ipse reus, neque heredes eius heredumve successores.

3. Si quis forte non de proprietate, sed de possessione nuda controversiam fecerit vel de usu fructu vel de usu vel de quo alio iure eius, quod distractum est, palam est committi stipulationem: habere enim non licet ei, cui aliquid minuitur ex iure quod habuit.

4. Quaesitum est, utrum propriam demum rem an et alienam promittere possit habere licere. Et magis est, ut et aliena promitti possit: quae res ita effectum habebit, si propria esse promissoris coeperit. Quare si perseveraverit aliena, dicendum erit stipulationem non committi, nisi poena adiecta sit, cum neque per eum neque per successorem eius quicquam factum sit.

5. Sicut autem ex parte rei successores eius cum ipso tenentur, ita etiam ex parte actoris committitur stipulatio ipsi stipulatori ceterisque, quicumque ei succedunt, scilicet si rem ipsi habere non licuerit. Ceterum si alii habere non licuit, certo certius est non committi stipulationem, et nihil intererit, utrum ita stipuler “habere licere” an “mihi habere licere”.

6. Hi, qui sunt in aliena potestate, his, in quorum sunt potestate, habere licere stipulari possunt ea ratione, qua cetera quoque his possunt stipulari. Sed si servus fuerit stipulatus sibi habere, quaesitum est, an recte stipulatus videatur. Et ait Iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum, si servus stipuletur sibi habere licere aut per se non fieri, quo minus habere stipulatori liceat, promittat: stipulatio, inquit, non committitur, quamvis auferri res ei et ipse auferre eandem possit: non enim factum, sed ius in hac stipulatione vertitur. Cum vero stipulatur per promissorem non fieri, quo minus sibi ire agere liceat, non ius stipulationis, inquit, sed factum versatur. Sed videtur mihi, licet iuris verba contineat haec stipulatio “habere licere”, tamen sic esse accipiendam, ut in servo et in filio familias videatur actum esse de possessione retinenda aut non auferenda et vires habeat stipulatio.

7. Haec quoque stipulatio: “possidere mihi licere spondes?” utilis est: quam stipulationem servus an possit utiliter in suam personam concipere, videamus. Sed quamvis civili iure servus non possideat, tamen ad possessionem naturalem hoc referendum est, et ideo dubitari non oportet, quin et servus recte ita stipuletur.

8. Plane si “tenere sibi licere” stipulatus sit servus, utilem esse stipulationem convenit: licet enim possidere civiliter non possint, tenere tamen eos nemo dubitat.

9. “Habere” dupliciter accipitur: nam et eum habere dicimus, qui rei dominus est et eum, qui dominus quidem non est, sed tenet: denique habere rem apud nos depositam solemus dicere.

10. Si quis ita stipulatus fuerit “uti frui sibi licere”, ad heredem ista stipulatio non pertinet.

11. Sed et si non addiderit “sibi”, non puto stipulationem de usu fructu ad heredem transire, eoque iure utimur.

12. Sed si quis uti frui licere sibi heredique suo stipulatus sit, videamus, an heres ex stipulatu agere possit. Et putem posse, licet diversi sint fructus: nam et si ire agere stipuletur sibi heredique suo licere, idem probaverimus.

13. Si quis dolum malum promissoris heredisque eius abesse velit, sufficere “abesse afuturumque esse” stipulari: si vero de plurium dolo cavere velit, necessarium esse adici: “Cui rei dolus malus non abest, non afuerit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dari spondes?”

14. Suae personae adiungere quis heredis personam potest.

15. Sed et adoptivi patris persona coniungi poterit.

16. Inter incertam certamque diem discrimen esse ex eo quoque apparet, quod certa die promissum vel statim dari potest: totum enim medium tempus ad solvendum liberum promissori relinquitur: at qui promisit ” si aliquid factum sit” vel ” cum aliquid factum sit”, nisi cum id factum fuerit, dederit, non videbitur fecisse quod promisit.

17. Alteri stipulari nemo potest, praeterquam si servus domino, filius patri stipuletur: inventae sunt enim huiusmodi obligationes ad hoc, ut unusquisque sibi adquirat quod sua interest: ceterum ut alii detur, nihil interest mea. Plane si velim hoc facere, poenam stipulari conveniet, ut, si ita factum non sit, ut comprehensum est, committetur stipulatio etiam ei, cuius nihil interest: poenam enim cum stipulatur quis, non illud inspicitur, quid intersit, sed quae sit quantitas quaeque condicio stipulationis.

18. In stipulationibus cum quaeritur, quid actum sit, verba contra stipulatorem interpretanda sunt.

19. Eum, qui dicat: “mihi decem et Titio decem”, eadem decem, non alia decem dicere credendum est.

20. Si stipuler alii, cum mea interesset, videamus, an stipulatio committetur. Et ait marcellus stipulationem valere in specie huiusmodi. Is, qui pupilli tutelam administrare coeperat, cessit administratione contutori suo et stipulatus est rem pupilli salvam fore. Ait Marcellus posse defendi stipulationem valere: interest enim stipulatoris fieri quod stipulatus est, cum obligatus futurus esset pupillo, si aliter res cesserit.

21. Si quis insulam faciendam promiserit aut conduxerit, deinde ab aliquo insulam stipulatori fieri stipulatus sit: aut si quis, cum promisisset Titio fundum Maevium daturum aut, si is non dedisset, poenam se daturum, stipulatus a Maevio fuerit fundum Titio datu iri: item si quis id locaverit faciendum quod ipse conduxerit: constat habere eum utilem ex locato actionem.

22. Si quis ergo stipulatus fuerit, cum sua interesset ei dari, in ea erit causa, ut valeat stipulatio.

23. Unde et si procuratori meo dari stipulatus sum, stipulatio vires habebit: et si creditori meo, quia interest mea, ne vel poena committatur vel praedia distrahantur, quae pignori data erant.

24. Si quis ita stipulatus fuerit: “illum sistas ?”, nulla causa est, cur non obligatio constat.

25. Aedem sacram vel locum religiosum aedificari stipulari possumus: alioquin nec ex locato agere possumus.

45.1.39

Paulus libro 12 ad Sabinum

Dominus servo stipulando sibi adquirit: sed et pater filio, secundum quod leges permittunt.

45.1.40

Pomponius libro 27 ad Sabinum

Si filius meus servo meo stipuletur, adquiritur mihi.

45.1.41

Ulpianus libro 50 ad Sabinum

pr. Eum, qui “kalendis ianuariis” stipulatur, si adiciat “primis” vel “proximis”, nullam habere dubitationem palam est: sed et si dicat “secundis” vel “tertiis” vel quibus aliis, aeque dirimit quaestionem. Si autem non addat quibus ianuariis, facti quaestionem inducere, quid forte senserit, hoc est quid inter eos acti sit (utique enim hoc sequimur quod actum est), easque adsumemus. Si autem non appareat, dicendum est quod Sabinus, primas kalendas ianuarias spectandas. Plane si ipsa die kalendarum quis stipulationem interponat, quid sequemur? Et puto actum videri de sequentibus kalendis.

1. Quotiens autem in obligationibus dies non ponitur, praesenti die pecunia debetur, nisi si locus adiectus spatium temporis inducat, quo illo possit perveniri. Verum dies adiectus efficit, ne praesenti die pecunia debeatur: ex quo apparet diei adiectionem pro reo esse, non pro stipulatore.

2. Idem in idibus etiam et nonis probandum est et generaliter in omnibus diebus.

45.1.42

Pomponius libro 27 ad Sabinum

Qui “hoc anno” aut “hoc mense” dari stipulatus sit, nisi omnibus partibus praeteritis anni vel mensis non recte petet.

45.1.43

Ulpianus libro 50 ad Sabinum

Si quis arbitratu puta Lucii Titii restitui sibi stipulatus est, deinde ipse stipulator moram fecerit, quo minus arbitretur Titius: promissor quasi moram fecerit, non tenetur. Quid ergo si ipse, qui arbitrari debuit, moram fecerit? Magis probandum est a persona non esse recedendum eius, cuius arbitrium insertum est.

45.1.44

Paulus libro 12 ad Sabinum

Et ideo, si omnino non arbitretur, nihil valet stipulatio, adeo ut, etsi poena adiecta sit, ne ipsa quidem committatur.

45.1.45

Ulpianus libro 50 ad Sabinum

pr. Quodcumque stipulatur is, qui in alterius potestate est, pro eo habetur, ac si ipse esset stipulatus.

1. Sicuti cum morietur quis stipulari potest, ita etiam hi, qui subiecti sunt alienae potestati, cum morientur stipulari possunt.

2. Si ita quis stipulatus sit: “post mortem meam filiae meae dari?” vel ita: “post mortem filiae meae mihi dari?”, utiliter erit stipulatus: sed primo casu filiae utilis actio competit, licet heres ei non existat.

3. Non solum ita stipulari possumus: “cum morieris”, sed etiam: “si morieris”: nam sicuti inter haec nihil interest “cum veneris” aut “si veneris”, ita nec ibi interest “si morieris” et “cum morieris”.

4. Filius patri dari stipulari videtur, etsi hoc non adiciat.