Digesta vel Pandectae – Liber XXXXIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

43.23.1

Ulpianus libro 71 ad edictum

pr. Praetor ait: “Quo minus illi cloacam quae ex aedibus eius in tuas pertinet, qua de agitur, purgare reficere liceat, vim fieri veto. Damni infecti, quod operis vitio factum sit, caveri iubebo”.

1. Sub hoc titulo duo interdicta praetor subiecit, unum prohibitorium, alterum restitutorium: et primum prohibitorium.

2. Curavit autem praetor per haec interdicta, ut cloacae et purgentur et reficiantur, quorum utrumque et ad salubritatem civitatium et ad tutelam pertinet: nam et caelum pestilens et ruinas minantur immunditiae cloacarum, si non reficiantur.

3. Hoc autem interdictum propositum est de cloacis privatis: publicae enim cloacae publicam curam merentur.

4. Cloaca autem est locus cavus, per quem colluvies quaedam fluat.

5. Hoc interdictum, quod primum proponitur, prohibitorium est, quo prohibetur vicinus vim facere, quo minus cloaca purgetur et reficiatur.

6. Cloacae appellatione et tubus et fistula continetur.

7. Quia autem cloacarum refectio et purgatio ad publicam utilitatem spectare videtur, idcirco placuit non esse in interdicto addendum “quod non vi non clam non precario ab illo usus”, ut, etiamsi quis talem usum habuerit, tamen non prohibeatur volens cloacam reficere vel purgare.

8. Deinde ait praetor “quae ex aedibus eius in tuas pertinet”. Aedes hic accipere debes pro omni aedificio, hoc est ex aedificio eius in tuum aedificium. Hoc amplius Labeo putabat hoc interdicto locum esse et si area ab utralibet parte aedium sit et si forte, inquit, cloaca ducta sit ex urbano aedificio in proximum agrum.

9. Idem Labeo etiam eum, qui privatam cloacam in publicam immittere velit, tuendum, ne ei vis fiat. Sed et si quis velit talem cloacam facere, ut exitum habeat in publicam cloacam, non esse eum impediendum Pomponius scribit.

10. Quod ait praetor “pertinet” hoc significat, quod ex aedibus eius in tuas pertinet, hoc est “derigitur, extenditur, pervenit”.

11. Et tam ad proximum vicinum hoc interdictum pertinet quam adversus ulteriores, per quorum aedes cloaca currit.

12. Unde Fabius Mela scribit competere hoc interdictum, ut in vicini aedes veniat et rescindat pavimenta purgandae cloacae gratia. Verendum tamen esse Pomponius scribit, ne eo casu damni infecti stipulatio committatur. Sed haec stipulatio non committitur, si paratus sit restaurare id, quod ex necessitate reficiendae cloacae causa resciderat.

13. Si quis purganti mihi cloacam vel reficienti opus novum nuntiaverit, rectissime dicetur contempta nuntiatione me posse reficere id quod institueram.

14. Sed et damni infecti cautionem pollicetur, si quid operis vitio factum est: nam sicuti reficere cloacas et purgare permittendum fuit, ita dicendum, ne damnum aedibus alienis detur.

15. Deinde ait praetor: “Quod in cloaca publica factum sive ea immissum habes, quo usus eius deterior sit fiat, restituas. Item ne quid fiat immittaturve, interdicam”.

16. Hoc interdictum ad publicas cloacas pertinet, ne quid ad cloacam immittas neve facias, quo usus deterior sit neve fiat.

43.23.2

Venuleus libro primo interdictorum

Quamquam de reficienda cloaca, non etiam de nova facienda hoc interdicto comprehendatur, tamen aeque interdicendum Labeo ait, ne facienti cloacam vis fiat, quia eadem utilitas sit: praetorem enim sic interdixisse, ne vis fieret, quo minus cloacam in publico facere liceret: idque ofilio et trebatio placuisse. Ipse dicendum ait, ut ne factam cloacam purgare et restituere permittendum sit per interdictum, novam vero facere is demum concedere debeat, cui viarum publicarum cura sit.

 

43.24.0. Quod vi aut clam.

 

43.24.1

Ulpianus libro 71 ad edictum

pr. Praetor ait: “Quod vi aut clam factum est, qua de re agitur, id cum experiendi potestas est, restituas”.

1. Hoc interdictum restitutorium est et per hoc occursum est calliditati eorum, qui vi aut clam quaedam moliuntur: iubentur enim ea restituere.

2. Et parvi refert, utrum ius habuerit faciendi, an non: sive enim ius habuit sive non, tamen tenetur interdicto, propter quod vi aut clam fecit: tueri enim ius suum debuit, non iniuriam comminisci.

3. Denique est quaesitum, an hoc interdicto utenti exceptionem possit obicere: “Quod non iure meo receperim”. Et magis est, ne possit: nam adversus vim vel quod clam factum est nulla iusta exceptione se tueri potest.

4. Hoc interdictum ad ea sola opera pertinet, quaecumque in solo vi aut clam fiunt.

5. Quid sit vi factum vel clam factum, videamus. Vi factum videri Quintus Mucius scripsit, si quis contra quam prohiberetur fecerit: et mihi videtur plena esse Quinti Mucii definitio.

6. Sed et si quis iactu vel minimi lapilli prohibitus facere perseveravit facere, hunc quoque vi fecisse videri Pedius et Pomponius scribunt, eoque iure utimur.

7. Sed et si contra testationem denuntiationemque fecerit, idem esse Cascellius et Trebatius putant: quod verum est.

8. Sed et Aristo ait eum quoque vi facere, qui, cum sciret se prohibitum iri, per vim molitus est, ne prohiberi possit.

9. Item Labeo dicit, si quem facientem prohibuero isque destiterit in praesentiarum rursusque postea facere coeperit, vi eum videri fecisse, nisi permissu meo facere coeperit vel qua alia iusta causa accedente.

10. Si quis tamen inbecillitate impeditur vel etiam, ne offenderet vel te vel eum, qui te magni faciebat, ideo non venerit ad prohibendum, non videbitur adversarius vi fecisse: et ita Labeo scribit.

11. Idem ait et si te volentem ad prohibendum venire deterruerit aliquis (armis forte) sine ullo dolo malo meo ac propter hoc non veneris, non videri me vim fecisse,

43.24.2

Venuleus libro secundo interdictorum

Ne in aliena potestate sit condicionem meam nihil delinquentis deteriorem facere.

43.24.3

Ulpianus libro 71 ad edictum

pr. Prohibere autem non utique per semet ipsum necesse est, sed et si quis per servum suum vel procuratorem prohibuerit, recte videtur prohibuisse. Idem etiam si mercennarius meus prohibuerit. Nec quem moveat, quod per liberam personam actio adquiri non solet: nam prohibitio haec demonstrat vi te facere, quid mirum, cum et si clam tu me feceris, habeam actionem? Ergo facto magis tuo delinquentis quam alieno adquiritur mihi actio.

1. Illud sciendum est non omnibus momentis vim esse faciendam, sed semel inter initia facta perseverat.

2. Sed si permiserit, adversus eum, qui utatur interdicto, exceptio erit necessaria.

3. Non tantum autem si ego permisero, sed et si procurator meus vel tutor qui tutelam administrat vel curator pupilli furiosi sive adulescentis, dicendum erit exceptioni locum fore.

4. Plane si praeses vel curator rei publicae permiserit in publico facere, Nerva scribit exceptionem locum non habere, quia etsi ei locorum, inquit, publicorum procuratio data est, concessio tamen data non est. Hoc ita verum est, si non lex municipalis curatori rei publicae amplius concedat. Sed et si a principe vel ab eo, cui princeps hoc ius concedendi dederit idem erit probandum.

5. Si quis paratus sit se iudicio defendere adversus eos, qui interdicendum putant, ne opus fiat: an videatur desinere vi facere? Et magis est, ut desinat, si modo satis offerat et defendere paratus est, si quis agat: et ita Sabinus scribit.

6. Sed et si quis damni infecti paratus sit cavere, cum propter hoc tantum esset prohibitus, vel quia non defendebat vel damni infecti non repromittebat, consequens est dicere desinere eum vi facere.

7. lam facere videri Cassius scribit eum, qui celavit adversarium neque ei denuntiavit, si modo timuit eius controversiam aut debuit timere.

8. Idem Aristo putat eum quoque clam facere, qui celandi animo habet eum, quem prohibiturum se intellexerit et id existimat aut existimare debet se prohibitum iri.

43.24.4

Venuleus libro secundo interdictorum

Servius etiam eum clam facere, qui existimare debeat sibi controversiam futuram, quia non opinionem cuius et resupinam existimationem esse oporteat, ne melioris condicionis sint stulti quam periti.

43.24.5

Ulpianus libro 70 ad edictum

pr. Aut qui aliter fecit, quam denuntiavit: vel qui decepto facit eo, ad quem pertinuit non facere: vel consulto tum denuntiat adversario, cum eum scit non posse prohibere: vel tam sero pronuntiat, ut venire prohibiturus, prius quam fiat, non possit. Et haec ita Labeonem probare Aristo ait.

1. Si quis se denuntiaverit opus facturum, non semper non videtur clam fecisse, si post denuntiationem fecerit: debebit enim (et ita Labeo) et diem et horam denuntiatione complecti et ubi et quod opus futurum sit: neque perfusorie aut obscure dicere aut denuntiare: neque tam artare adversarium, ut intra diem occurrere ad prohibendum non possit.

2. Et si forte non sit, cui denuntietur, neque dolo malo factum sit ne sit, amicis denique aut procuratori aut ad domum denuntiandum est.

3. Sed et servius recte ait sufficere feminae viro notum facere opus se facturum: vel denique sciente eo facere: quamquam etiam illud sufficiat celandi animum non habere.

4. Item ait, si quis in publico municipii velit facere, sufficere ei, si curatori rei publicae denuntiet.

5. Si quis, dum putat locum tuum esse, qui est meus, celandi tui, non mei causa fecerit, mihi interdictum competere.

6. Idem dicit et si servi mei vel procuratoris celandi causa factum sit, mihi interdictum competere.

7. Si quis, cum non denuntiasset opus se facturum eique denuntiatum esset ne faceret, fecerit, utilius puto probandum vi eum fecisse.

8. Haec verba “quod vi aut clam factum est” ait Mucius ita esse “quod tu aut tuorum quis aut tuo iussu factum est”.

9. Labeo autem ait plures personas contineri his verbis. Nam ecce primum heredes eorum, quos enumerat Mucius, contineri putat.

10. Idem ait et adversus procuratorem tutorem curatorem municipumve syndicum alieno nomine interdici posse.

11. Si quid servus meus fecit, non ob id mecum actio est, sed si id meo nomine aut suo fecit: nam si tuum servum mercennarium habuero, quidquid ab eo factum fuerit meo nomine, ob id non tecum, sed mecum, cuius iussu aut nomine id opus a servo tuo factum fuerit, agendum erit hoc interdicto.

12. Similiter quod iussu cuius factum erit, ob id non cum eo, sed cuius nomine iusserit, haec actio est. Nam si procurator tutor curator duumvir municipii, quod eius nomine ageret, cuius negotium procuraret, fieri iusserit, ob id agendum erit cum eo, cuius nomine factum quid erit, non cum eo, qui ita iusserit. Et si tibi mandavero, ut opus fieri iuberes et in ea re mihi parueris, mecum, inquit, non tecum erit actio.

13. Et cum interdictum sic sit scriptum “quod vi aut clam factum est”, non ita “quod vi aut clam fecisti”, latius porrigi quam ad has personas, quas supra numeravimus, Labeo putat.

14. Et hoc iure utimur, ut, sive ego fecissem dive fieri iussi, interdicto quod vi aut clam tenear.

43.24.6

Paulus libro 67 ad edictum

Si ego tibi mandavero opus novum facere, tu alii, non potest videri meo iussu factum: teneberis ergo tu et ille: an et ego tenear, videamus. Et magis est et me, qui initium rei praestiterim, teneri: sed uno ex his satisfaciente ceteri liberantur.

43.24.7

Ulpianus libro 71 ad edictum

pr. Si alius fecerit me invito, tenebor ad hoc, ut patientiam praestem.

1. Neratius quoque scribit eum, cuius servus vi aut clam fecit, aut sua impensa ex interdicto opus restituere debere aut patientiam restituendi praestare et servum noxae dedere: plane si mortuo alienatove servo interdiceretur, patientiam dumtaxat praestare debere ait, ita ut et emptor eo interdicto possit conveniri, ut impensam praestet aut noxam det: dominoque operis sua impensa restituente aut damnato, quia non restitueret, emptorem liberari. Eadem et si contra dominus servi vel opus restituisset vel litis aestimatione damnatus esset: quod si tantum noxae dedisset, adversus dominum operis utiliter interdici.

2. Ait Iulianus: qui ante remissionem nuntiationis, contra quam prohibitus fuerit, opus fecerit, duobus interdictis tenebitur, uno, quod ex operis novi nuntiatione competit, altero quod vi aut clam. Remissione autem facta intellegendus non erit vi aut clam facere, quamvis prohibeatur: licere enim debet aedificare ei, qui satisdederit, cum possessor hoc ipso constituatur: clamque facere nec ante remissionem nec postea existimandus est, cum is, qui opus novum nuntiat, non possit videri celatus et praeoccupatus, antequam controversiam faceret.

3. Bellissime apud Iulianum quaeritur, an haec exceptio noceat in hoc interdicto “quod non tu vi aut clam feceris?” ut puta utor adversus te interdicto quod vi aut clam, an possis obicere mihi eandem exceptionem: “quod non tu vi aut clam fecisti?” Et ait Iulianus aequissimum esse hanc exceptionem dare: nam si tu, inquit, aedificaveris vi aut clam, ego idem demolitus fuero vi aut clam et utaris adversus me interdicto, hanc exceptionem profuturam. Quod non aliter procedere debet, nisi ex magna et satis necessaria causa: alioquin haec omnia officio iudicis celebrari oportet.

4. Est et alia exceptio, de qua Celsus dubitat, an sit obicienda: ut puta si incendii arcendi causa vicini aedes intercidi et quod vi aut clam mecum agatur aut damni iniuria. Gallus enim dubitat, an excipi oporteret: “Quod incendii defendendi causa factum non sit?” Servius autem ait, si id magistratus fecisset, dandam esse, privato non esse idem concedendum: si tamen quid vi aut clam factum sit neque ignis usque eo pervenisset, simpli litem aestimandam: si pervenisset, absolvi eum oportere. Idem ait esse, si damni iniuria actum foret, quoniam nullam iniuriam aut damnum dare videtur aeque perituris aedibus. Quod si nullo incendio id feceris, deinde postea incendium ortum fuerit, non idem erit dicendum, quia non ex post facto, sed ex praesenti statu, damnum factum sit nec ne, aestimari oportere Labeo ait.

5. Notavimus supra, quod, quamvis verba interdicti late pateant, tamen ad ea sola opera pertinere interdictum placere, quaecumque fiant in solo. Eum enim, qui fructum tangit, non teneri interdicto quod vi aut clam: nullum enim opus in solo facit. At qui arbores succidit, utique tenebitur, et qui harundinem et qui salictum: terrae enim et quodammodo solo ipsi corrumpendo manus infert. Idem et in vineis succisis. Ceterum qui fructum aufert, furti debet conveniri. Itaque si quid operis in solo fiat, interdictum locum habet. In solo fieri accipimus et si quid circa arbores fiat, non si quid circa fructum arborum.

6. Si quis acervum stercoris circa agrum pinguem disiecerit, cum eo “quod vi aut clam factum est” agi potest: et hoc verum est, quia solo vitium adhibitum sit.

7. Plane si quid agri colendi causa factum sit, interdictum quod vi aut clam locum non habet, si melior causa facta sit agri, quamvis prohibitus quis vi vel clam fecerit.

8. Praeterea si fossam feceris in silva publica et bos meus in eam inciderit, agere possum hoc interdicto, quia in publico factum est.

9. Si quis aedificium demolitus fuerit, quamvis non usque ad solum, quin interdicto teneatur, dubitari desiit.

10. Proinde et si tegulas de aedificio sustulerit, magis est, ut interdicto teneatur,

43.24.8

Venuleus libro secundo interdictorum

Nam origo huius rei a solo proficiscitur. Ceterum per se tegulae non possidentur, sed cum universitate aedificii, nec ad rem pertinet, adfixae sunt an tantum positae.

43.24.9

Ulpianus libro 71 ad edictum

pr. Nam et si ramos quis de arboribus abstulerit, adhuc interdictum hoc admittimus. Haec ita, si de aedificio tegulas sustulerit: ceterum si non de aedificio, sed seorsum positas, cessat hoc interdictum.

1. Si tamen sera vel clavis vel cancellus vel specularium sit ablatum, quod vi aut clam agi non poterit.

2. Sed si quis aliquid aedibus adfixum evellerit, statuam forte vel quid aliud, quod vi aut clam interdicto tenebitur.

3. Si quis clam aut vi agrum intraverit vel fossam fecerit, hoc interdicto tenebitur. Et si acervum succenderit vel disperserit sic, ut non ad usum agri convertat, interdicto locus non erit,

43.24.10

Venuleus libro secundo interdictorum

Quia acervus solo non cohaeret, sed terra sustinetur, aedificia autem solo cohaerent.

43.24.11

Ulpianus libro 71 ad edictum

pr. Is qui in puteum vicini aliquid effuderit, ut hoc facto aquam corrumperet, ait Labeo interdicto quod vi aut clam eum teneri: portio enim agri videtur aqua viva, quemadmodum si quid operis in aqua fecisset.

1. Quaesitum est, si statuam in municipio ex loco publico quis sustulerit vel vi vel clam, an hoc interdicto teneatur. Et exstat cassii sententia eum, cuius statua in loco publico in municipio posita sit, quod vi aut clam agere posse, quia interfuerit eius eam non tolli: municipes autem etiam furti acturos, quia res eorum sit quasi publicata: si tamen deciderit, ipsi eam detrahunt: et haec sententia vera est.

2. Si quis de monumento statuam sustulerit, an ei, ad quem ius sepulchri pertineret, agere permittitur? Et placet et in his interdicto locum esse. Et sane dicendum est, si qua sepulchri ornandi causa adposita sint, sepulchri esse videri. Idem est et si ostium avellat vel effringat.

3. Si quis in vineas meas venerit et inde ridicas abstulerit, hoc interdicto tenebitur.

4. Quod ait praetor: “Quod vi aut clam factum est”, ad quod tempus referatur, videamus, utrum ad praeteritum an ad praesens. Quae species apud Iulianum exposita est: ait enim in hoc interdicto praesentis temporis significationem accipi debere. Si tamen, inquit, ex opere damnum datum fuerit aut dominus aut is, cuius fundo nocitum erit, sua impensa id sustulerit, utilius probari, quod Iulianus temptat, ut et damnum sarciatur et impendia restituantur.

5. Interdictum complectitur id, quodcumque aut vi aut clam factum est. Sed interdum evenit, ut quid et vi et clam fiat, partim et partim, in eodem opere. Ut puta cum prohiberem, fundamenta posuisti: postea cum convenissem, ne reliquum opus fieret, absente et ignorante me reliquum opus perfecisti: vel contra fundamenta clam iecisti, deinde cetera prohibente me aedificasti. Hoc iure utimur, ut et si vi et clam factum sit, interdictum hoc sufficiat.

6. Si tutoris iussu aut curatoris factum sit, cum placeat, quod Cassius probat, ex dolo tutoris vel curatoris pupillum vel furiosum non teneri, eveniet, ut in ipsum tutorem curatoremque aut utilis actio competat aut etiam utile interdictum. Certe ad patientiam tollendi operis utique tenebuntur pupillus et furiosus et ad noxam.

7. An ignoscitur servo, qui obtemperavit tutori aut curatori? Nam ad quaedam, quae non habent atrocitatem facinoris vel sceleris, ignoscitur servis, si vel dominis vel his, qui vice dominorum sunt, obtemperaverint. Quod et in hoc casu admittendum est.

8. Si postea, quam vi aut clam factum est, venierit fundus, an venditor nihilo minus hoc interdicto experiri possit, videamus. Et extat sententia existimantium nihilo minus competere ei interdictum nec finiri venditione: sed nec ex empto actione quicquam ei praestandum emptori ex eo opere, quod ante venditionem factum est: satis enim esse, quod utique propter hoc opus viliori praedium distraxerit. Certe etsi non viliori vendidit, idem erit probandum.

9. Plane si post venditionem fundi opus factum est, etsi ipse experiatur venditor, quia nondum traditio facta est, tamen ex empto actione emptori tenebitur: omne enim et commodum et incommodum ad emptorem pertinere debet.

10. Si fundus in diem addictus sit, cui competat interdictum? Et ait Iulianus interdictum quod vi aut clam ei competere, cuius interfuit opus non fieri: fundo enim in diem addicto et commodum et incommodum omne ad emptorem, inquit, pertinet, antequam venditio transferatur, et ideo, si quid tunc vi aut clam factum est, quamvis melior condicio allata fuerit, ipse utile interdictum habebit: sed eam actionem sicut fructus medio tempore perceptos venditi iudicio praestare cogendum ait.

11. Aristo autem scribit non possessori esse denuntiandum: nam si quis, inquit, fundum mihi vendiderit et necdum tradiderit et vicinus, cum opus facere vellet et sciret me emisse et in fundo morari, mihi denuntiaverit, esse eum tutum futurum, quod ad suspicionem clam facti operis pertineret: quod sane verum est.

12. Ego, si post in diem addictionem factam fundus precario traditus sit, putem emptorem interdictum quod vi aut clam habere. Si vero aut nondum traditio facta est aut etiam facta est precarii rogatio, non puto dubitandum, quin venditor interdictum habeat: ei enim competere debet, etsi res ipsius periculo non sit, nec multum facit, quod res emptoris periculo est: nam et statim post venditionem contractam periculum ad emptorem spectat et tamen antequam ulla traditio fiat, nemo dixit interdictum ei competere. Si tamen precario sit in possessione, videamus, ne, quia interest ipsius, qualiter qualiter possidet, iam interdicto uti possit. Ergo et si conduxit, multo magis: nam et colonum posse interdicto experiri in dubium non venit. Plane si postea, quam melior condicio allata est, aliquid operis vi aut clam factum sit, nec Iulianus dubitaret interdictum venditori competere: nam inter Cassium et Iulianum de illo, quod medio tempore accidit, quaestio est, non de eo opere, quod postea contigit.

13. Si ita praedium venierit, ut, si displicuisset, inemptum esset, facilius admittimus interdictum emptorem habere, si modo est in possessione: et si rescissio emptionis in alterius arbitrium conferatur, idem erit probandum: idemque et si ita venisset, ut, si aliquid evenisset, inemptum esset praedium: et si forte commissoria venierit, idem dicendum est.

14. Idem Iulianus scribit interdictum hoc non solum domino praedii, sed etiam his, quorum interest opus factum non esse, competere.

43.24.12

Venuleus libro secundo interdictorum

Quamquam autem colonus et fructuarius fructuum nomine in hoc interdictum admittantur, tamen et domino id competet, si quid praeterea eius intersit.

43.24.13

Ulpianus libro 71 ad edictum

pr. Denique si arbores in fundo, cuius usus fructus ad Titium pertinet, ab extraneo vel a proprietario succisae fuerint, Titius et lege Aquilia et interdicto quod vi aut clam cum utroque eorum recte experietur.

1. Labeo scribit, si filio prohibente opus factum sit, et te habere interdictum, ac si te prohibente opus factum est, et filium tuum nihilo minus.

2. Idem ait adversus filium familias in re peculiari neminem clam videri fecisse: namque, si scit eum filium familias esse, non videtur eius celandi gratia fecisse, quem certus est nullam secum actionem habere.

3. Si ex sociis communis fundi unus arbores succiderit, socius cum eo hoc interdicto experiri potest, cum ei competat, cuius interest.

4. Unde apud servium amplius relatum est, si mihi concesseris, ut ex fundo tuo arbores caedam, deinde eas alius vi aut clam ceciderit, mihi hoc interdictum competere, quia ego sim cuius interest: quod facilius erit admittendum, si a te emi vel ex aliquo contractu hoc consecutus sim, ut mihi caedere liceat.

5. Quaesitum est, si, cum praedium interim nullius esset, aliquid vi aut clam factum sit, an postea dominio ad aliquem devoluto interdicto locus sit: ut puta hereditas iacebat, postea adiit hereditatem titius, an ei interdictum competat? Et est apud Vivianum saepissime relatum heredi competere hoc interdictum eius, quod ante aditam hereditatem factum sit, nec referre Labeo ait, quod non scierit, qui heredes futuri essent: hoc enim posse quem causari etiam post aditam hereditatem. Ne illud quidem obstare Labeo ait, quod eo tempore nemo dominus fuerit: nam et sepulchri nemo dominus fuit et tamen, si quid in eo fiat, experiri possum quod vi aut clam. Accedit his, quod hereditas dominae locum optinet. Et recte dicetur heredi quoque competere et ceteris successoribus, sive ante, quam successerit, sive postea aliquid sit vi aut clam admissum.

6. Si colonus meus opus fecerit, si quidem me volente vel ratum habente, perinde est atque si procurator meus fecisset, in quo placet, sive ex voluntate mea fecerit, teneri me, sive ratum habuero, quod procurator fecit.

7. Iulianus ait: si colonus arborem, de qua controversia erat, succiderat vel quid aliud opus fecerit, si quidem iussu domini id factum sit, ambo tenebuntur, non ut patientiam praestent, sed ut impensam quoque ad restituendum praebeant: si autem dominus non iusserit, colonus quidem tenebitur, ut patientiam et impensam praestet, dominus vero nihil amplius quam patientiam praestare cogendus erit.

43.24.14

Iulianus libro 68 digestorum

Nam et si servus meus ignorante me opus fecerit eumque vendidero vel manumisero, mecum in hoc solum agi poterit, ut patiar opus tolli, cum emptore autem servi, ut aut noxae dedat aut impensam, quae in restitutione facta fuerit, praestet: sed et cum ipso manumisso recte agi poterit.

43.24.15

Ulpianus libro 71 ad edictum

pr. Semper adversus possessorem operis hoc interdictum competit, idcircoque, si quilibet inscio vel etiam invito me opus in fundo meo fecerit, interdicto locus erit.

1. Is, cui fundum pastinandum locaveras, lapides sustulit et in vicini proiecit praedium. Ait Labeo te vi aut clam non teneri, nisi iussu tuo id factum sit: ego puto conductorem teneri, locatorem autem non alias, nisi aut patientiam praestare possit aut aliquam actionem habeat, quam praestet: ceterum teneri non oportere.

2. Si in sepulchro alieno terra congesta fuerit iussu meo, agendum esse quod vi aut clam mecum Labeo scribit. Et si communi consilio plurium id factum sit, licere vel cum uno vel cum singulis experiri: opus enim, quod a pluribus pro indiviso factum est, singulos in solidum obligare. Si tamen proprio quis eorum consilio hoc fecerit, cum omnibus esse agendum, scilicet in solidum: itaque alter conventus alterum non liberabit, quin immo perceptio ab altero: superiore etenim casu alterius conventio alterum liberat. Praeterea sepulchri quoque violati agi potest.

3. Hoc interdictum in heredem ceterosque successores datur in id quod ad eos pervenit.

4. Et post annum non competit. annus autem cedere incipit, ex quo id opus factum perfectum est aut fieri desiit, licet perfectum non sit: alioquin si a principio operis coepti annum quis numeret, necesse est cum his, qui opus tardissime facerent, saepius agi.

5. Sed si is sit locus, in quo opus factum est, qui facile non adiretur, ut puta in sepulchro vi aut clam factum est vel in abdito alio loco, sed et si sub terra fieret opus vel sub aqua, vel cloaca aliquid factum sit, etiam post annum causa cognita competit interdictum de eo quod factum est: nam causa cognita annuam exceptionem remittendam, hoc est magna et iusta causa ignorantiae interveniente.

6. Si quis rei publicae causa afuisset, deinde reversus interdicto quod vi aut clam uti vellet, verius est non excludi anno eum, sed reversum annum habere. Nam et si minor viginti quinque annis rei publicae causa abesse coepisset, deinde maior effectus sit, dum abest rei publicae causa, futurum, ut ex quo redit annus ei computetur, non ex quo implevit vicensimum quintum annum: et ita divus pius et deinceps omnes principes rescripserunt.

7. Hoc interdicto tanti lis aestimatur, quanti actoris interest id opus factum esse. Officio autem iudicis ita oportere fieri restitutionem iudicandum est, ut in omni causa eadem condicio sit actoris, quae futura esset, si id opus, de quo actum est, neque vi neque clam factum esset.

8. Ergo nonnumquam etiam dominii ratio habenda est, ut puta si propter hoc opus, quod factum est, servitutes amittantur aut usus fructus intereat. Quod non tantum tunc eveniet, cum quis opus aedificaverit, verum etiam si diruisse opus proponatur et deteriorem condicionem fecisse vel servitutium vel usus fructus vel ipsius proprietatis.

9. Sed quod interfuit, aut per iusiurandum, quod in litem actor iuraverit, aut, si iurare non possit, iudicis officio aestimandum est.

10. Eum autem, qui dolo malo fecerit, quo minus possit restituere, perinde habendum, ac si posset.

11. Culpam quoque in hoc interdicto venire erit probandum: quae tamen arbitrio iudicis aestimanda erit.

12. Quia autem hoc interdictum id quod interest continet, si quis alia actione fuerit consecutus id quod interfuit opus non esse factum, consequens erit dicere ex interdicto nihil eum consequi oportere.

43.24.16

Paulus libro 67 ad edictum

pr. Competit hoc interdictum etiam his qui non possident, si modo eorum interest.

1. Si quis vi aut clam arbores non frugiferas ceciderit, veluti cupressos, domino dumtaxat competit interdictum. Sed si amoenitas quaedam ex huiusmodi arboribus praestetur, potest dici et fructuarii interesse propter voluptatem et gestationem et esse huic interdicto locum.

2. In summa qui vi aut clam fecit, si possidet, patientiam et impensam tollendi operis: qui fecit nec possidet, impensam: qui possidet nec fecit, patientiam tantum debet.

43.24.17

Paulus libro 69 ad edictum

Interdictum quod vi aut clam per quemvis domino adquiritur, licet per inquilinum.

43.24.18

Celsus libro 25 digestorum

pr. Si inmaturam silvam caeduam cecidit quis, interdicto quod vi aut clam tenetur: si maturam similiter caeduam neque damno dominus adfectus est, nihil praestabit.

1. Non absurde responsum est: si magistratum rogasses, ut adversarium tuum adesse ad iudicium iuberet, ne opus novum tibi nuntiaret, clam videris opus fecisse, quod interim feceris.

43.24.19

Ulpianus libro 57 ad edictum

Interdictum quod vi aut clam competere filio familias colono arboribus succisis Sabinus ait.

43.24.20

Paulus libro 13 ad Sabinum

pr. Vi facit tam is qui prohibitus fecit quam is qui, quo minus prohibeatur, consecutus est periculo puta adversario denuntiato aut ianua puta praeclusa.

1. Prohibitus autem intellegitur quolibet prohibentis actu, id est vel dicentis se prohibere vel manum opponentis lapillumve iactantis prohibendi gratia.

2. Tamdiu autem vi facit prohibitus, quamdiu res in eodem statu permanebit: nam si postea convenerit cum adversario, desinit vi facere.

3. Item si prohibiti heres vel is, qui ab eo emerit, ignorans causam praecedentem fecerit, dicendum esse Pomponius ait non incidere eum in interdictum.

4. Quod in nave fit vel in alia qualibet re vel amplissima, mobili tamen, non continetur hoc interdicto.

5. Sive in privato sive in publico opus fiat sive in loco sacro sive in religioso, interdictum competit.

43.24.21

Pomponius libro 29 ad Sabinum

pr. Si opus, quod quis iussus est a iudice, qui ex hoc interdicto sumptus esset, restituere, alius quis vi aut clam sustulisset, nihilo minus idem ille omnimodo iubetur opus restituere.

1. Si iussero servum meum opus facere, cum, quantum ad me pertinet, in clandestini suspicionem non veniret, servus autem meus putaverit, si rescisset adversarius, prohibiturum eum, an tenear? Et non puto, cum mea persona sit intuenda.

2. In opere novo tam soli quam caeli mensura facienda est.

3. Si quis propter opus factum ius aliquod praedii amisit, id restitui ex hoc interdicto debet.

43.24.22

Venuleus libro secundo interdictorum

pr. Si vitem meam ex fundo meo in fundum tuum deprehenderis eaque in fundo tuo coaluerit, utile est interdictum quod vi aut clam intra annum: sed si annus praeterierit, nullam remanere actionem radices, quae in fundo meo sint, tuas fieri, quia his accessiones sint.

1. Si quis vi aut clam araverit, puto eum teneri hoc interdicto perinde atque si fossam fecisset: non enim ex qualitate operis huic interdicto locus est, sed ex opere facto, quod cohaeret solo.

2. Si ad ianuam meam tabulas fixeris et ego eas, priusquam tibi denuntiarem, refixero, deinde invicem interdicto quod vi aut clam egerimus: nisi remittas mihi, ut absolvar, condemnandum te, quasi rem non restituas, quanti mea intersit, aut certe exceptionem mihi profuturam “si non vi nec clam nec precario feceris”.

3. Si stercus per fundum meum tuleris, cum id te facere vetuissem, quamquam nihil damni feceris mihi nec fundi mei mutaveris, tamen teneri te quod vi aut clam Trebatius ait. Labeo contra, ne etiam is, qui dumtaxat iter per fundum meum fecerit aut avem egerit venatusve fuerit sine ullo opere, hoc interdicto teneatur.

4. Si quis proiectum aut stillicidium in sepulchrum immiserit, etiamsi ipsum monumentum non tangeret, recte cum eo agi, quod in sepulchro vi aut clam factum sit, quia sepulchri sit non solum is locus, qui recipiat humationem, sed omne etiam supra id caelum: eoque nomine etiam sepulchri violati agi posse.

5. Si is, qui denuntiaverit se opus facturum, confestim opus fecerit, clam fecisse non intellegitur: nam si post tempus, videbitur clam fecisse.

 

43.25.0. De remissionibus.

 

43.25.1

Ulpianus libro 71 ad edictum

pr. Ait praetor: “Quod ius sit illi prohibere, ne se invito fiat, in eo nuntiatio teneat: ceterum nuntiationem missam facio”.

1. Sub hoc titulo remissiones proponuntur.

2. Et verba praetoris ostendunt remissionem ibi demum factam, ubi nuntiatio non tenet, et nuntiationem ibi demum voluisse praetorem tenere, ubi ius est nuntianti prohibere, ne se invito fiat. Ceterum sive satisdatio interveniat sive non, remissio facta hoc tantum remittit, in quo non tenuit nuntiatio. Plane si satisdatum est, exinde remissio facta est, non est necessaria remissio.

3. Ius habet opus novum nuntiandi, qui aut dominium aut servitutem habet.

4. Item Iuliano placet fructuario vindicandarum servitutium ius esse: secundum quod opus novum nuntiare poterit vicino et remissio utilis erit. Ipsi autem domino praedii si nuntiaverit, remissio inutilis erit: neque sicut adversus vicinum, ita adversus dominum agere potest ius ei non esse invito se altius aedificare. Sed si hoc facto usus fructus deterior fiat, petere usum fructum debebit. Idem Iulianus dicit de ceteris, quibus aliqua servitus a vicino debetur.

5. Ei quoque, qui pignori fundum acceperit, scribit Iulianus non esse iniquum detentionem servitutis dari.

 

43.26.0. De precario.

 

43.26.1

Ulpianus libro primo institutionum

pr. Precarium est, quod precibus petenti utendum conceditur tamdiu, quamdiu is qui concessit patitur.

1. Quod genus liberalitatis ex iure gentium descendit.

2. Et distat a donatione eo, quod qui donat, sic dat, ne recipiat, at qui precario concedit, sic dat quasi tunc recepturus, cum sibi libuerit precarium solvere.

3. Et est simile commodato: nam et qui commodat rem, sic commodat, ut non faciat rem accipientis, sed ut ei uti re commodata permittat.

43.26.2

Ulpianus libro 71 ad edictum

pr. Ait praetor: “Quod precario ab illo habes aut dolo malo fecisti, ut desineres habere, qua de re agitur, id illi restituas”.

1. Hoc interdictum restitutorium est.

2. Et naturalem habet in se aequitatem, namque precarium revocare volenti competit: est enim natura aequum tamdiu te liberalitate mea uti, quamdiu ego velim, et ut possim revocare, cum mutavero voluntatem. Itaque cum quid precario rogatum est, non solum hoc interdicto uti possumus, sed etiam praescriptis verbis actione, quae ex bona fide oritur.

3. Habere precario videtur, qui possessionem vel corporis vel iuris adeptus est ex hac solummodo causa, quod preces adhibuit et impetravit, ut sibi possidere aut uti liceat:

43.26.3

Gaius libro 25 ad edictum provinciale

Veluti si me precario rogaveris, ut per fundum meum ire vel agere tibi liceat vel ut in tectum vel in aream aedium mearum stillicidium vel tignum in parietem immissum habeas.

43.26.4

Ulpianus libro 71 ad edictum

pr. In rebus etiam mobilibus precarii rogatio constitit.

1. Meminisse autem nos oportet eum, qui precario habet, etiam possidere.

2. Tenetur hoc interdicto non utique ille, qui precario rogavit, sed qui precario habet: etenim fieri potest, ut quis non rogaverit, sed habeat precario. ut puta servus meus rogavit: mihi adquisiit precarium: vel quis alius, qui iuri meo subiectus est.

3. Item si rem meam precario rogavero, rogavi quidem precario, sed non habeo precario idcirco, quia receptum est rei suae precarium non esse.

4. Item qui precario ad tempus rogavit, finito tempore, etiamsi ad hoc temporis non rogavit, tamen precario possidere videtur: intellegitur enim dominus, cum patitur eum qui precario rogaverit possidere, rursus precario concedere.

43.26.5

Pomponius libro 29 ad Sabinum

Sed si manente adhuc precario tu in ulterius tempus rogasti, prorogatur precarium: nam nec mutatur causa possessionis et non constituitur eo modo precarium, sed in longius tempus profertur. Si vero praeterita die rogas, propius est, ut soluta iam causa precarii non redintegretur, sed nova constituatur.

43.26.6

Ulpianus libro 71 ad edictum

pr. Certe si interim dominus furere coeperit vel decesserit, fieri non posse Marcellus ait, ut precarium redintegretur, et hoc verum est.

1. Si procurator meus me mandante vel ratum habente precario rogaverit, ego precario habere proprie dicor.

2. Is qui rogavit, ut precario in fundo moretur, non possidet, sed possessio apud eum qui concessit remanet: nam et fructuarius, inquit, et colonus et inquilinus sunt in praedio et tamen non possident.

3. Iulianus ait eum, qui vi alterum deiecit et ab eodem precario rogavit, desinere vi possidere et incipere precario, neque existimare sibi ipsum causam possessionis mutare, cum voluntate eius quem deiecit coeperit precario possidere: nam si ab eodem emisset, incipere etiam pro emptore posse dominium capere.

4. Quaesitum est, si quis rem suam pignori mihi dederit et precario rogaverit, an hoc interdictum locum habeat. Quaestio in eo est, ut precarium consistere rei suae possit. Mihi videtur verius precarium consistere in pignore, cum possessionis rogetur, non proprietatis, et est haec sententia etiam utilissima: cottidie enim precario rogantur creditores ab his, qui pignori dederunt, et debet consistere precarium.

43.26.7