Digesta vel Pandectae – Liber XXXXIII

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER XXXXIII

43.1.0. De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.

43.2.0. Quorum bonorum.

43.3.0. Quod legatorum.

43.4.0. Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.

43.5.0. De tabulis exhibendis.

43.6.0. Ne quid in loco sacro fiat.

43.7.0. De locis et itineribus publicis.

43.8.0. Ne quid in loco publico vel itinere fiat.

43.9.0. De loco publico fruendo.

43.10.0. De via publica et si quid in ea factum esse dicatur.

43.11.0. De via publica et itinere publico reficiendo.

43.12.0. De fluminibus. Ne quid in flumine publico ripave eius fiat, quo peius navigetur.

43.13.0. Ne quid in flumine publico fiat, quo aliter aqua fluat, atque uti priore aestate fluxit.

43.14.0. Ut in flumine publico navigare liceat.

43.15.0. De ripa munienda.

43.16.0. De vi et de vi armata.

43.17.0. Uti possidetis.

43.18.0. De superficiebus.

43.19.0. De itinere actuque privato.

43.20.0. De aqua cottidiana et aestiva.

43.21.0. De rivis.

43.22.0. De fonte.

43.23.0. De cloacis.

43.24.0. Quod vi aut clam.

43.25.0. De remissionibus.

43.26.0. De precario.

43.27.0. De arboribus caedendis.

43.28.0. De glande legenda.

43.29.0. De homine libero exhibendo.

43.30.0. De liberis exhibendis, item ducendis.

43.31.0. Utrubi.

43.32.0. De migrando.

43.33.0. De Salviano interdicto.

 

43.1.0. De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.

 

43.1.1

Ulpianus libro 67 ad edictum

pr. Videamus, de quibus rebus interdicta competunt. Et sciendum est interdicta aut de divinis rebus aut de humanis competere. Divinis, ut de locis sacris vel de locis religiosis. De rebus hominum interdicta redduntur aut de his, quae sunt alicuius, aut de his, quae nullius sunt. Quae sunt nullius, haec sunt: liberae personae, de quibus exhibendis ducendis interdicta competunt. Quae sunt alicuius, haec sunt aut publica aut singulorum. Publica: de locis publicis, de viis deque fluminibus publicis. Quae autem singulorum sunt, aut ad universitatem pertinent, ut interdictum quorum bonorum, aut ad singulas res, ut est interdictum uti possidetis, de itinere actuque.

1. Interdictorum autem tres species sunt, exhibitoria prohibitoria restitutoria: sunt tamen quaedam interdicta et mixta, quae et prohibitoria sunt et exhibitoria.

2. Interdictorum quaedam in praesens, quaedam in praeteritum referuntur: in praesens, ut uti possidetis: in praeteritum, ut de itinere actuque, de aqua aestiva.

3. Interdicta omnia licet in rem videantur concepta, vi tamen ipsa personalia sunt.

4. Interdictorum quaedam annalia sunt, quaedam perpetua.

43.1.2

Paulus libro 63 ad edictum

pr. Interdictorum quaedam duplicia sunt, quaedam simplicia. Duplicia dicuntur, ut uti possidetis, simplicia sunt ea, veluti exhibitoria et restitutoria, item prohibitoria de arboribus caedendis et de itinere actuque.

1. Interdicta autem competunt vel hominum causa vel divini iuris aut de religione, sicut est “ne quid in loco sacro fiat” vel “quod factum est restituatur” et de mortuo inferendo vel sepulchro aedificando. Hominum causa competunt vel ad publicam utilitatem pertinentia vel sui iuris tuendi causa vel officii tuendi causa vel rei familiaris. Publicae utilitatis causa competit interdictum “ut via publica uti liceat” et “flumine publico” et “ne quid fiat in via publica”: iuris sui tuendi causa de liberis exhibendis, item de liberto exhibendo: officii causa de homine libero exhibendo: reliqua interdicta rei familiaris causa dantur.

2. Quaedam interdicta rei persecutionem continent, veluti de itinere actuque privato: nam proprietatis causam continet hoc interdictum. Sed et illa interdicta, quae de locis sacris et de religiosis proponuntur, veluti proprietatis causam continent, item illa de liberis exhibendis, quae iuris tuendi causa diximus competere, ut non sit mirum, si, quae interdicta ad rem familiarem pertinent, proprietatis, non possessionis causam habeant.

3. Haec autem interdicta, quae ad rem familiarem spectant, aut apiscendae sunt possessionis aut reciperandae aut retinendae. Apiscendae possessionis sunt interdicta, quae competunt his, qui ante non sunt nancti possessionem. Sunt autem interdicta apiscendae possessionis “quorum bonorum”: Salvianum quoque interdictum, quod est de pignoribus, ex hoc genere est: et “quo itinere venditor usus est, quo minus emptor utatur, vim fieri veto”. Reciperandae possessionis causa proponuntur sub rubrica unde vi: aliqua enim sub hoc titulo interdicta sunt. Retinendae possessionis sunt interdicta uti possidetis. Sunt interdicta ut diximus, duplicia tam reciperandae quam apiscendae possessionis.

43.1.3

Ulpianus libro 69 ad edictum

In interdictis exinde ratio habetur fructuum, ex quo edita sunt, non retro.

43.1.4

Paulus libro 67 ad edictum

Ex quibus causis annua interdicta sunt, ex his de eo, quod ad eum cum quo agitur pervenit, post annum iudicium dandum Sabinus respondit.

43.1.5

Paulus libro 13 ad Sabinum

Interdicta noxalia ea sunt, quae ob delictum eorum, quos in potestate habemus, dantur, veluti cum vi deiecerunt aut vi aut clam opus fecerunt. Sed officio iudicis continetur, ut dominum sua impensa opus restituentem absolvat: patientiam tollendo operi praestantem noxae dedere iubeat et absolvat, si non dedat, quantum impensae in tollendo opere erogatum sit, tanti condemnet: si neque patientiam praestet neque ipse tollat, cum possit, in tantum condemnet, in quantum iudex aestimaverit, atque si ipse fecisset.

 

43.2.0. Quorum bonorum.

 

43.2.1

Ulpianus libro 67 ad edictum

pr. Ait praetor: “Quorum bonorum ex edicto meo illi possessio data est, quod de his bonis pro herede aut pro possessore possides possideresve, si nihil usucaptum esset, quod quidem dolo malo fecisti, uti desineres possidere, id illi restituas”.

1. Hoc interdictum restitutorium est et ad universitatem bonorum, non ad singulas res pertinet et appellatur “quorum bonorum” et est apiscendae possessionis universorum bonorum.

43.2.2

Paulus libro 20 ad edictum

Interdicto quorum bonorum debitores hereditarii non tenentur, sed tantum corporum possessores.

 

43.3.0. Quod legatorum.

 

43.3.1

Ulpianus libro 67 ad edictum

1. Hoc interdictum volgo “quod legatorum” appellatur.

2. Est autem et ipsum apiscendae possessionis et continet hanc causam, ut, quod quis legatorum nomine non ex voluntate heredis occupavit, id restituat heredi. Etenim aequissimum praetori visum est unumquemque non sibi ipsum ius dicere occupatis legatis, sed ab herede petere: redigit igitur ad heredes per hoc interdictum ea, quae legatorum nomine possidentur, ut perinde legatarii possint eum convenire.

3. Hoc interdictum et heredem heredis bonorumque possessoris habere propter utilitatem huius dicendum est, nec non ceteros quoque successores.

4. Quia autem nonnumquam incertum est, utrum quis pro legato an pro herede vel pro possessore possideat, bellissime Arrianus scribit hereditatis petitionem instituendam et hoc interdictum reddendum, ut, sive quis pro herede vel pro possessore sive pro legato possideat, hoc interdicto teneatur: quemadmodum solemus facere, quotiens incertum est, quae potius actio teneat: nam duas dictamus protestati ex altera nos velle consequi quod nos contingit.

5. Si quis ex mortis causa donatione possideat, utique cessabit interdictum, quia portio legis Falcidiae apud heredem ipso iure remanet, etsi corporaliter res in solidum translatae sunt:

6. Qui vero ex causa praeceptionis, utique tenetur hoc interdicto, sed pro ea scilicet parte, quam iure legati habet, non etiam pro ea, quam quasi heres habet. Idemque erit dicendum et si alio genere legati uni ex heredibus legatum sit: nam et hic dicendum est pro ea parte, qua heres est, cessare interdictum.

7. Quod ait praetor “aut dolo desiit possidere”, sic accipere debemus “desiit facultatem habere restituendi”.

8. Unde est quaesitum, si usus fructus vel usus fuerit alicui relictus eumque occupaverit, an hoc interdicto restituere sit compellendus. Movet, quod neque usus fructus neque usus possidetur, sed magis tenetur: potest tamen defendi competere interdictum. Idem dicendum est et in servitute relicta.

9. Quaesitum est, si quis legatorum servandorum causa missus sit in possessionem, an hoc interdicto teneatur ad restitutionem. Movet illud primum, quod non possidet is qui missus est in possessionem legatorum causa, sed potius custodit, deinde quod praetorem habet huius rei auctorem. Tutius tamen erit dicendum hoc interdictum competere, maxime si satisdatum sit iam legatorum nomine nec recedat: tunc enim etiam possidere videtur.

10. Legatorum nomine non tantum ipsum possidere dicemus cui legatum est, verum heredem quoque eius ceterosque successores.

11. Quod ait praetor “voluntate eius, ad quem ea res pertinet”, ita erit interpretandum, ut, si post aditam hereditatem vel bonorum possessionem adgnitam voluntas accommodata est legatario, ut possideret, interdictum cesset: quod si ante aditam hereditatem bonorumve possessionem adgnitam hoc factum est, rectius dicetur eam voluntatem non nocere debere.

12. Si duae res legatae sint, altera ex voluntate occupata, altera non ex voluntate eveniet, ut altera revocari possit, altera non. Idemque erit probandum et in una re, cuius pars ex voluntate, altera pars non ex voluntate occupata est: nam pars sola per interdictum auferetur.

13. Illud tenendum, sive a te sive ab eo, in cuius locum successisti, possideri aliquid coeptum est, interdicto huic locum fore. In locum successisse accipimus, sive per universitatem sive in rem sit successum.

14. Prodest autem possedisse, quotiens voluntate eius, ad quem ea res pertinet, possideri coeptum est: sed et si postea voluntas accessit eius, ad quem ea res pertinebat, tamen prodesse possessori debere. Unde si quis coepit quidem ex voluntate eius, ad quem ea res pertinet, possidere, postea vero voluntas non perseverat, nihil nocet, quia semel possideri coepit ex voluntate.

15. Si alter ex heredibus iisve, ad quos ea res pertinet, voluerit rem a legatario possideri, alter non, ei, qui noluit, interdictum competet: ei, qui voluit, non competere palam est.

16. Quod ait praetor “nisi satisdatum sit”, accipere debemus “si perseveret satisdatum”, scilicet ut, si non perseveret cautum, mittatur in possessionem legatorum servandorum causa.

17. Satisdatum sic arbitror, si sic satisdatum sit, ut legatario vel ipso iure adquisita sit idonea cautio vel per mandati actionem adquiri possit, et tunc interdicto locum fore.

18. Si quarundam rerum nomine satisdatum sit, quarundam non sit satisdatum, earum rerum nomine sine impedimento agi poterit, de quibus satisdatum est, ceterarum non poterit.

43.3.2

Paulus libro 63 ad edictum

pr. Diversum est, si postea pars legato adcreverit: nam hoc nomine tenentur fideiussores in totum.

1. Quod ait praetor “si per bonorum possessorem non stat, ut satisdetur”, sic accipimus, si paratus sit satisdare: non ergo offerre debet satisdationem, sed petenti satis moram non facere.

2. Ex hoc interdicto qui non restituit, in id quod interest debet condemnari.

3. Si legatarius repromissione contentus fuit, dandum est interdictum. Idem dicendum est, si legatarius pignoribus noluit sibi caveri.

4. Si per legatarium factum sit, quo minus satisdetur, licet cautum non sit, tenetur interdicto. Sed si forte factum sit per legatarium, quo minus satisdetur, eo autem tempore, quo editur interdictum, satis accipere paratus sit, non competit interdictum, nisi satisdatum sit. Item si per bonorum possessorem stetit, quo minus satisdaret, sed modo paratus est cavere, tenet interdictum: illud enim tempus inspicitur, quo interdictum editur.

 

43.4.0. Ne vis fiat ei, qui in possessionem missus erit.

 

43.4.1

Ulpianus libro 72 ad edictum

pr. Ait praetor: “Si quis dolo malo fecerit, quo minus quis permissu meo eiusve, cuius ea iurisdictio fuit, in possessionem bonorum sit, in eum in factum iudicium, quanti ea res fuit, ob quam in possessionem missus erit, dabo”.

1. Hoc edictum summa providentia praetor proposuit: frustra enim in possessionem mitteret rei servandae causa, nisi missos tueretur et prohibentes venire in possessionem coerceret.

2. Est autem generale hoc edictum: pertinet enim ad omnes, qui in possessionem a praetore missi sunt: convenit enim praetori omnes, quos ipse in possessionem misit, tueri. Sed sive rei servandae causa sive legatorum aut ventris nomine in possessionem missi fuerint, habent ex hoc edicto in factum actionem, sive doli sive aliter prohibuerint.

3. Haec actio non tantum eum tenet, qui prohibuit quem venire in possessionem, sed etiam eum, qui possessione pulsus est, cum venisset in possessionem: nec exigitur, ut vi fecerit qui prohibuit.

4. Si quis ideo possessione arcuerit, quia rem suam putabat vel sibi nexam vel certe non esse debitoris, consequens est, ut hoc edicto non teneatur.

5. Haec verba “quanti ea res erit, ob quam in possessionem missus erit” continent utilitatem creditoris, ut quantum eius interest possessionem habere, tantum ei qui prohibuit condemnetur. Proinde si ob falsum creditum vel ob falsam petitionem missus est in possessionem vel si exceptione summoveri potuit, nihil ei debet prodesse hoc edictum, quia propter nullam causam in possessionem missus est.

6. Hoc edicto neque pupillum neque furiosum teneri constat, quia affectu carent. Sed pupillum eum debemus accipere, qui doli capax non est: ceterum si iam doli capax sit, contra erit dicendum. Ergo et si tutor dolo fecerit, in pupillum dabimus actionem, si modo solvendo sit tutor: sed et ipsum tutorem posse conveniri Iulianus scribit.

7. Si domini vel patris voluntate prohibitus quis sit a possessione, in ipsos dabitur actio, quasi per alios hoc fecerint.

8. Hanc actionem excepta legatorum missione intra annum competere et non postea sciendum est, cum sit poenalis, nec in heredes similesque personas dabitur, nisi in id quod ad eas pervenit: sed heredi similibusque personis dabitur. Nam cum prohibitus quis est legatorum vel fideicommissorum causa possessionem adipisci, tunc actio et perpetua est et in heredem dabitur, quia est in potestate successorum evitare interdictum satisdatione oblata.

43.4.2

Paulus libro 59 ad edictum

pr. Suo quis an alieno nomine prohibitus sit, nihil interest: haec enim verba “quanti ea res est” referenda sunt ad personam domini.

1. Item tam is tenetur, qui suo nomine, quam qui alieno nomine prohibuit.

43.4.3

Ulpianus libro 68 ad edictum

pr. Si quis missus fuerit in possessionem fideicommissi servandi causa et non admittatur, potestate eius inducendus est in possessionem, qui eum misit, aut si quis volet uti interdicto, consequens erit dicere interdictum locum habere. Sed melius erit dicere extra ordinem ipsos iure suae potestatis exsequi oportere decretum suum, nonnumquam etiam per manum militarem.

1. Constitutum est ab Antonino, ut etiam in bona heredis quis admittatur certis modis. Si quis igitur in his bonis non admittatur, dicendum est actionem hanc utilem competere: ceterum poterit uti et extraordinaria exsecutione.

2. Praetor ventrem in possessionem mittit, et hoc interdictum prohibitorium et restitutorium est. Sed si mulier velit in factum actione uti ad exemplum creditorum magis quam interdicto, posse eam experiri sciendum est.

3. Si mulier dicatur calumniae causa in possessionem venisse, quod non sit praegnas vel non ex eo praegnas, vel si de statu mulieris aliquid dicatur: ex epistula divi Hadriani ad exemplum praesumptionis Carboniani edicti ventri praetor pollicetur possessionem.

43.4.4

Ulpianus libro 69 ad edictum

pr. Per interdictum etiam ei subvenit praetor, qui damni infecti ab eo in possessionem missus est, ne ei vis fiat.

1. Poena autem eius, qui non promittit vel satis non dat, haec est, ut in possessionem mittatur adversarius. Sive ergo promittat, sive per eum non fiat, quo minus promittat, non tenebit interdictum repulso per exceptionem eo qui experitur.

2. Praetor in eum, qui neque cavit neque possidere passus est eum qui missus est, iudicium pollicetur in tantum, quantum praestare eum oporteret, si de ea re cautum fuerat.

3. Sed et ex alia causa hoc iudicium proposuit, si eo tempore, quo in possessionem mitti desiderabat, praetoris adeundi potestas non fuerit, scilicet ut, si, cum potestas praetoris adeundi non esset, damnum interim datum est, haberet iudicium qui damnum passus est.

4. Item subiectum, si ex alia causa in possessionem missus prohibitus esse dicetur, habere in factum actionem.

 

43.5.0. De tabulis exhibendis.

 

43.5.1

Ulpianus libro 68 ad edictum

pr. Praetor ait: “Quas tabulas Lucius Titius ad causam testamenti sui pertinentes reliquisse dicetur, si hae penes te sunt aut dolo malo tuo factum est, ut desinerent esse, ita eas illi exhibeas. Item si libellus aliudve quid relictum esse dicetur, decreto comprehendam”.

1. Si quis forte confiteatur penes se esse testamentum, iubendus est exhibere, et tempus ei dandum est, ut exhibeat, si non potest in praesentiarum exhibere. Sed si neget se exhibere posse vel oportere, interdictum hoc competit.

2. Hoc interdictum pertinet non tantum ad testamenti tabulas, verum ad omnia, quae ad causam testamenti pertinent: ut puta et ad codicillos pertinet.

3. Sive autem valet testamentum sive non, vel quod ab initio inutiliter factum est, sive ruptum sit vel in quo alio vitio, sed etiam si falsum esse dicatur vel ab eo factum qui testamenti factionem non habuerit: dicendum est interdictum valere.

4. Sive supremae tabulae sint sive non sint, sed priores, dicendum interdictum hoc locum habere.

5. Itaque dicendum est ad omnem omnino scripturam testamenti, sive perfectam sive imperfectam, interdictum hoc pertinere.

6. Proinde et si plures tabulae sint testamenti, quia saepius fecerat, dicendum est interdicto locum fore: est enim quod ad causam testamenti pertineat, quidquid quoquo tempore factum exhiberi debeat.

7. Sed et si de statu disceptetur, si testator filius familias vel servus hoc fecisse dicatur, et hoc exhibebitur.

8. Item si filius familias fecerit testamentum, qui de castrensi peculio testabatur, habet locum interdictum.

9. Idem est et si is, qui testamentum fecit, apud hostes decessit.

10. Hoc interdictum ad vivi tabulas non pertinet, quia verba praetoris “reliquerit” fecerunt mentionem.

11. Sed et si deletum sine dolo sit testamentum.

43.5.2

Paulus libro 64 ad edictum

Vel totum vel pars eius,

43.5.3

Ulpianus libro 68 ad edictum

pr. Locum habet hoc interdictum.

1. Si tabulae in pluribus codicibus scriptae sint, omnes interdicto isto continentur, quia unum testamentum est.

2. Si tabulae testamenti apud aliquem depositae sunt a Titio, hoc interdicto agendum est et cum eo qui detinet et cum eo qui deposuit.

3. Proinde et si custodiam tabularum aedituus vel tabularius suscepit, dicendum est teneri eum interdicto.

4. Si penes servum tabulae fuerint, dominus interdicto tenebitur.

5. Si ipse testator, dum vivit, tabulas suas esse dicat et exhiberi desideret, interdictum hoc locum non habebit, sed ad exhibendum erit agendum, ut exhibitas vindicet. Quod in omnibus, qui corpora sua esse dicunt instrumentorum, probandum est.

6. Si quis dolo malo fecerit, quo minus penes eum tabulae essent, nihilo minus hoc interdicto tenebitur, nec praeiudicatur aliquid legi Corneliae testamentariae, quasi dolo malo testamentum suppresserit. Nemo enim ideo impune retinet tabulas, quod maius facinus admisit, cum exhibitis tabulis admissum eius magis manifestetur. Et posse aliquem dolo malo facere, ut in eam legem non incidat, ut puta si neque amoverit neque celaverit tabulas, sed idcirco alii tradiderit, ne eas interdicenti exhiberet, hoc est si non supprimendi animo vel consilio fecit, sed ne huic exhiberet.

7. Hoc interdictum exhibitorium est.

8. Quid sit exhibere, videamus. Exhibere hoc est materiae ipsius adprehendendae copiam facere.

9. Exhibere autem apud praetorem oportet, ut ex auctoritate eius signatores admoniti venirent ad recognoscenda signa: et si forte non optemperent testes, Labeo scribit coerceri eos a praetore debere.

10. Solent autem exhiberi tabulas desiderare omnes omnino, qui quid in testamento adscriptum habent.

11. Condemnatio autem huius iudicii quanti interfuit aestimari debet.

12. Quare si heres scriptus hoc interdicto experiatur, ad hereditatem referenda est aestimatio:

13. Et si legatum sit, tantum venit in aestimationem, quantum sit in legato:

14. Et si sub condicione legatum sit, quasi condicione existente sic aestimandum est, nec compelli debebit ad cavendum, ut se restituturum caveat, quidquid consecutus est, si condicio defecerit, quia poena contumaciae praestatur ab eo qui non exhibet.

15. Inde quaeritur, si hinc consecutus aestimationem legatarius postea legatum petat, an sit audiendus. Et putem, si heres idem praestitit, exceptione doli repellendum, si alius, repelli non oportere. Et ideo et si heres sit, qui interdicto usus est aestimationem consecutus, eadem est distinctio.

16. Interdictum hoc et post annum competere constat. Sed et heredi ceterisque successoribus competit.

43.5.4

Paulus libro 69 ad edictum

Si sint tabulae apud pupillum et dolo tutoris desierint esse, in ipsum tutorem competit interdictum: aequum enim est ipsum ex delicto suo teneri, non pupillum.

43.5.5

Iavolenus libro 13 ex Cassio

De tabulis proferendis interdictum competere non oportet, si hereditatis controversia ex his pendet aut si ad publicam quaestionem pertinet: itaque in aede sacra interim deponendae sunt aut apud virum idoneum.

 

43.6.0. Ne quid in loco sacro fiat.

 

43.6.1

Ulpianus libro 68 ad edictum

pr. Ait praetor: “In loco sacro facere inve eum immittere quid veto”.

1. Hoc interdictum de sacro loco, non de sacrario competit.

2. Quod ait praetor, ne quid in loco sacro fiat, non ad hoc pertinet, quod ornamenti causa fit, sed quod deformitatis vel incommodi.

3. Sed et cura aedium locorumque sacrorum mandata est his, qui aedes sacras curant.

43.6.2

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

In muris itemque portis et aliis sanctis locis aliquid facere, ex quo damnum aut incommodum irrogetur, non permittitur.

43.6.3

Paulus libro quinto sententiarum

Neque muri neque portae habitari sine permissu principis propter fortuita incendia possunt.

 

43.7.0. De locis et itineribus publicis.

 

43.7.1

Pomponius libro 30 ad Sabinum

Cuilibet in publicum petere permittendum est id, quod ad usum omnium pertineat, veluti vias publicas, itinera publica: et ideo quolibet postulante de his interdicitur.

43.7.2

Iulianus libro 48 digestorum

Nemini licet in via publica monumentum exstruere.

43.7.3

Ulpianus libro 33 ad Sabinum

pr. Viae vicinales, quae ex agris privatorum collatis factae sunt, quarum memoria non exstat, publicarum viarum numero sunt.

1. Sed inter eas et ceteras vias militares hoc interest, quod viae militares exitum ad mare aut in urbes aut in flumina publica aut ad aliam viam militarem habent, harum autem vicinalium viarum dissimilis condicio est: nam pars earum in militares vias exitum habent, pars sine ullo exitu intermoriuntur.

 

43.8.0. Ne quid in loco publico vel itinere fiat.

 

43.8.1

Paulus libro 64 ad edictum

In loco publico praetor prohibet aedificare et interdictum proponit.

43.8.2

Ulpianus libro 68 ad edictum

pr. Praetor ait: “Ne quid in loco publico facias inve eum locum immittas, qua ex re quid illi damni detur, praeterquam quod lege senatus consulto edicto decretove principum tibi concessum est. De eo, quod factum erit, interdictum non dabo”.

1. Hoc interdictum prohibitorium est.

2. Et tam publicis utilitatibus quam privatorum per hoc prospicitur. Loca enim publica utique privatorum usibus deserviunt, iure scilicet civitatis, non quasi propria cuiusque, et tantum iuris habemus ad optinendum, quantum quilibet ex populo ad prohibendum habet. Propter quod si quod forte opus in publico fiet, quod ad privati damnum redundet, prohibitorio interdicto potest conveniri, propter quam rem hoc interdictum propositum est.

3. Publici loci appellatio quemadmodum accipiatur, Labeo definit, ut et ad areas et ad insulas et ad agros et ad vias publicas itineraque publica pertineat.

4. Hoc interdictum ad ea loca, quae sunt in fisci patrimonio, non puto pertinere: in his enim neque facere quicquam neque prohibere privatus potest: res enim fiscales quasi propriae et privatae principis sunt. Igitur si quis in his aliquid faciat, nequaquam hoc interdictum locum habebit: sed si forte de his sit controversia, praefecti eorum iudices sunt.

5. Ad ea igitur loca hoc interdictum pertinet, quae publico usui destinata sunt, ut, si quid illic fiat, quod privato noceret, praetor intercederet interdicto suo.

6. Cum quidam velum in maeniano immissum haberet, qui vicini luminibus officiebat, utile interdictum competit: “Ne quid in publico immittas, qua ex re luminibus Gaii Seii officias”.

7. Si quis quod in publico loco positum habuit, reficere voluit, hoc interdicto locum esse aristo ait ad prohibendum eum reficere.

8. Adversus eum, qui molem in mare proiecit, interdictum utile competit ei, cui forte haec res nocitura sit: si autem nemo damnum sentit, tuendus est is, qui in litore aedificat vel molem in mare iacit.

9. Si quis in mari piscari aut navigare prohibeatur, non habebit interdictum, quemadmodum nec is, qui in campo publico ludere vel in publico balineo lavare aut in theatro spectare arceatur: sed in omnibus his casibus iniuriarum actione utendum est.