Digesta vel Pandectae – Liber XXXXIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

43.16.9

Paulus libro 65 ad edictum

pr. Si plures heredes sunt, unusquisque non in amplius, quam ad eum pervenerit, tenetur. Qua de causa interdum in solidum tenebitur is ad quem totum pervenerit, quamvis ex parte heres sit.

1. Deiectum ab usu fructu in eandem causam praetor restitui iubet, id est in qua futurus esset, si deiectus non esset. Itaque si tempore usus fructus finitus fuerit, postquam deiectus est a domino, nihilo minus cogendus erit restituere, id est usum fructum iterum constituere.

43.16.10

Gaius libro secundo ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

Si de fundo proprietarium et fructuarium praedo expulerit atque ob id fructuarius constituto tempore non usus perdiderit ius suum, nemo dubitat, quin dominus, sive experiatur cum fructuario adversus praedonem sive non experiatur, retinere debeat reversum ad se usum fructum et, quod fructuarius perdidit, id ad damnum eius pertineat, cuius facto periit.

43.16.11

Pomponius libro sexto ex Plautio

Vim facit, qui non sinit possidentem eo, quod possidebit, uti arbitrio suo, sive inserendo sive fodiendo sive arando sive quid aedificando sive quid omnino faciendo, per quod liberam possessionem adversarii non relinquit.

43.16.12

Marcellus libro 19 digestorum

Colonus eum, cui locator fundum vendiderat, cum is in possessionem missus esset, non admisit: deinde colonus vi ab alio deiectus est: quaerebatur, quis haberet interdictum unde vi. Dixi nihil interesse, colonus dominum ingredi volentem prohibuisset an emptorem, cui iussisset dominus tradi possessionem, non admisit. Igitur interdictum unde vi colono competiturum ipsumque simili interdicto locatori obstrictum fore, quem deiecisse tunc videretur, cum emptori possessionem non tradidit, nisi forte propter iustam et probabilem causam id fecisset.

43.16.13

Ulpianus libro octavo ad Sabinum

Neque unde vi neque aliud interdictum famosum est.

43.16.14

Pomponius libro 29 ad Sabinum

Sed si vi armata deiectus es, sicut ipsum fundum recipis, etiamsi vi aut clam aut precario eum possideres, ita res quoque mobiles omnimodo recipies.

43.16.15

Paulus libro 13 ad Sabinum

Si vi me deieceris vel vi aut clam feceris, quamvis sine dolo et culpa amiseris possessionem, tamen damnandus es, quanti mea intersit, quia in eo ipso culpa tua praecessit, quod omnino vi deiecisti aut vi aut clam fecisti.

43.16.16

Ulpianus libro 29 ad edictum

In interdicto unde vi dicendum est, ut eius causa, quod ad patrem pervenit, ipse teneatur.

43.16.17

Iulianus libro 48 digestorum

Qui possessionem vi ereptam vi in ipso congressu reciperat, in pristinam causam reverti potius quam vi possidere intellegendus est: ideoque si te deiecero, ilico tu me, deinde ego te, unde vi interdictum tibi utile erit.

43.16.18

Papinianus libro 26 quaestionum

pr. Cum fundum qui locaverat vendidisset, iussit emptorem in vacuam possessionem ire, quem colonus intrare prohibuit: postea emptor vi colonum expulit: de interdictis unde vi quaesitum est. Placebat colonum interdicto venditori teneri, quia nihil interesset, ipsum an alium ex voluntate eius missum intrare prohibuerit: neque enim ante omissam possessionem videri, quam si tradita fuisset emptori, quia nemo eo animo esset, ut possessionem omitteret propter emptorem, quam emptor adeptus non fuisset. Emptorem quoque, qui postea vim adhibuit, et ipsum interdicto colono teneri: non enim ab ipso, sed a venditore per vim fundum esse possessum, cui possessio esset ablata. Quaesitum est, an emptori succurri debeat, si voluntate venditoris colonum postea vi expulisset. Dixi non esse iuvandum, qui mandatum illicitum susceperit.

1. Eum, qui fundum vindicavit ab eo, cum quo interdicto unde vi potuit experiri, pendente iudicio nihilo minus interdicto recte agere placuit.

43.16.19

Tryphoninus libro 15 disputationum

Merito Iulianus respondit, si me de fundo vi deieceris, in quo res moventes fuerunt, cum mihi interdicto unde vi restituere debeas non solum possessionem soli, sed et ea quae ibi fuerunt, quamquam ego moram fecero, quo minus interdicto te convenirem, subtractis tamen mortalitate servis aut pecoribus aliisve rebus casu intercidentibus tuum tamen onus nihilo minus in eis restituendis esse, quia ex ipso tempore delicti plus quam frustrator debitor constitutus es.

43.16.20

Labeo libro tertio pithanon a Paulo epitomatorum

Si colonus tuus vi deiectus est, ages unde vi interdicto. Idem si inquilinus tuus vi deiectus fuerit. Paulus: idem dici potest de coloni colono, item inquilini inquilino.

 

43.17.0. Uti possidetis.

 

43.17.1

Ulpianus libro 69 ad edictum

pr. Ait praetor: “Uti eas aedes, quibus de agitur, nec vi nec clam nec precario alter ab altero possidetis, quo minus ita possideatis, vim fieri veto. De cloacis hoc interdictum non dabo. Neque pluris, quam quanti res erit: intra annum, quo primum experiundi potestas fuerit, agere permittam”.

1. Hoc interdictum de soli possessore scriptum est, quem potiorem praetor in soli possessione habeat, et est prohibitorium ad retinendam possessionem.

2. Huius autem interdicti proponendi causa haec fuit, quod separata esse debet possessio a proprietate: fieri etenim potest, ut alter possessor sit, dominus non sit, alter dominus quidem sit, possessor vero non sit: fieri potest, ut et possessor idem et dominus sit.

3. Inter litigatores ergo quotiens est proprietatis controversia, aut convenit inter litigatores, uter possessor sit, uter petitor, aut non convenit. Si convenit, absolutum est: ille possessoris commodo, quem convenit possidere, ille petitoris onere fungetur. Sed si inter ipsos contendatur, uter possideat, quia alteruter se magis possidere adfirmat, tunc, si res soli sit, in cuius possessione contenditur, ad hoc interdictum remittentur.

4. Est igitur hoc interdictum, quod volgo uti possidetis appellatur, retinendae possessionis (nam huius rei causa redditur, ne vis fiat ei qui possidet) et consequenter proponitur post interdictum unde vi. Illud enim restituit vi amissam possessionem, hoc interdictum tuetur, ne amittatur possessio, denique praetor possidenti vim fieri vetat: et illud quidem interdictum obpugnat possessorem, hoc tuetur. Et ut Pedius ait, omnis de possessione controversia aut eo pertinet, ut, quod non possidemus, nobis restituatur, aut ad hoc, ut retinere nobis liceat quod possidemus. Restitutae possessionis ordo aut interdicto expeditur aut per actionem: retinendae itaque possessionis duplex via est, aut exceptio aut interdictum. Exceptio datur ex multis causis ei qui possidet.

5. Perpetuo autem hoc interdicto insunt haec: “Quod nec vi nec clam nec precario ab illo possides”.

6. Interdictum autem possessorem praedii tuetur, quod est uti possidetis. Actio enim numquam ultro possessori datur, quippe sufficit ei quod possideat.

7. Hoc interdictum locum habet, sive quis totum fundum possidere se dicat, sive pro certa parte, sive pro indiviso possideat.

8. Hoc interdictum in omnibus etiam possessionibus, quae sunt soli, sine dubio locum habebit, dummodo possideri possit.

9. Quod ait praetor in interdicto: “Nec vi nec clam nec precario alter ab altero possidetis”, hoc eo pertinet, ut, si quis possidet vi aut clam aut precario, si quidem ab alio, prosit ei possessio, si vero ab adversario suo, non debeat eum propter hoc quod ab eo possidet vincere: has enim possessiones non debere proficere palam est.

43.17.2

Paulus libro 65 ad edictum

Usta enim an iniusta adversus ceteros possessio sit, in hoc interdicto nihil refert: qualiscumque enim possessor hoc ipso, quod possessor est, plus iuris habet quam ille qui non possidet.

43.17.3

Ulpianus libro 69 ad edictum

pr. Si duo possideant in solidum, videamus, quid sit dicendum. Quod qualiter procedat, tractemus, si quis proponeret possessionem iustam et iniustam. Ego possideo ex iusta causa, tu vi aut clam: si a me possides, superior sum interdicto, si vero non a me, neuter nostrum vincetur: nam et tu possides et ego.

1. Hoc interdictum duplex est et hi, quibus competit, et actores et rei sunt.

2. Hoc interdictum sufficit ei, qui aedificare in suo prohibetur: etenim videris mihi possessionis controversiam facere, qui prohibes me uti mea possessione.

3. Cum inquilinus dominum aedes reficere volentem prohiberet, aeque competere interdictum uti possidetis placuit testarique dominum non prohibere inquilinum, ne habitaret, sed ne possideret.

4. Item videamus, si auctor vicini tui ex fundo tuo vites in suas arbores transduxit, quid iuris sit. Et ait Pomponius posse te ei denuntiare et vites praecidere, idque et Labeo scribit, aut uti eum debere interdicto uti possidetis de eo loco, quo radices continentur vitium: nam si tibi vim fecerit, quo minus eas vites vel praecidas vel transducas, vim tibi facere videtur, quo minus possideas: etenim qui colere fundum prohibetur, possidere prohibetur, inquit Pomponius.

5. Item videamus, si proiectio supra vicini solum non iure haberi dicatur, an interdictum uti possidetis sit utile alteri adversus alterum. Et est apud Cassium relatum utrique esse inutile, quia alter solum possidet, alter cum aedibus superficiem.

6. Labeo quoque scribit: ex aedibus meis in aedes tuas proiectum habeo: interdicis mecum, si eum locum possideamus, qui proiecto tegetur. An, quo facilius possim retinere possessionem eius proiectionis, interdico tecum sic “uti nunc possidetis eas aedes, ex quibus proiectus est?”

7. Sed si supra aedes, quas possideo, cenaculum sit, in quo alius quasi dominus moretur, interdicto uti possidetis me uti posse Labeo ait, non eum qui in cenaculo moretur: semper enim superficiem solo cedere. Plane si cenaculum ex publico aditum habeat, ait Labeo videri non ab eo aedes possideri, qui kruptas possideret, sed ab eo, cuius aedes supra kruptas essententiarum verum est hoc in eo, qui aditum ex publico habuit: ceterum superficiarii proprio interdicto et actionibus a praetore utetur. Dominus autem soli tam adversus alium quam adversus superficiarium potior erit interdicto uti possidetis: sed praetor superficiarium tuebitur secundum legem locationis: et ita Pomponius quoque probat.

8. Creditores missos in possessionem rei servandae causa interdicto uti possidetis uti non posse, et merito, quia non possident: idemque et in ceteris omnibus, qui custodiae causa missi sunt in possessionem, dicendum est.

9. Si vicinus meus in parte in pariete meo tectoria habeat et in parte sua, “uti possidetis” mihi efficax est ut ea tollere compellatur.

10. Non videor vi possidere, qui ab eo, quem scirem vi in possessionem esse, fundum accipiam.

11. In hoc interdicto condemnationis summa refertur ad rei ipsius aestimationem. “Quanti res est” sic accipimus “quanti uniuscuiusque interest possessionem retinere”. Servii autem sententia est existimantis tanti possessionem aestimandam, quanti ipsa res est: sed hoc nequaquam opinandum est: longe enim aliud est rei pretium, aliud possessionis.

43.17.4

Ulpianus libro 70 ad edictum

In summa puto dicendum et inter fructuarios hoc interdictum reddendum: et si alter usum fructum, alter possessionem sibi defendat. Idem erit probandum et si usus fructus quis sibi defendat possessionem, et ita Pomponius scribit. Perinde et si alter usum, alter fructum sibi tueatur, et his interdictum erit dandum.

 

43.18.0. De superficiebus.

 

43.18.1

Ulpianus libro 70 ad edictum

pr. Ait praetor: “Uti ex lege locationis sive conductionis superficie, qua de agitur, nec vi nec clam nec precario alter ab altero fruamini, quo minus fruamini, vim fieri veto. Si qua alia actio de superficie postulabitur, causa cognita dabo”.

1. Qui superficiem in alieno solo habet, civili actione subnixus est: nam si conduxit superficium, ex conducto, si emit, ex empto agere cum domino soli potest. Enim si ipse eum prohibeat, quod interest agendo consequetur: sin autem ab alio prohibeatur, praestare ei actiones suas debet dominus et cedere. Sed longe utile visum est, quia et incertum erat, an locati existeret, et quia melius est possidere potius quam in personam experiri, hoc interdictum proponere et quasi in rem actionem polliceri.

2. Proponitur autem interdictum duplex exemplo interdicti uti possidetis. Tuetur itaque praetor eum, qui superficiem petit, veluti uti possidetis interdicto, neque exigit ab eo, quam causam possidendi habeat: unum tantum requirit, num forte vi clam precario ab adversario possideat. Omnia quoque, quae in uti possidetis interdicto servantur, hic quoque servabuntur.

3. Quod ait praetor “si actio de superficie postulabitur, causa cognita dabo”, sic intellegendum est, ut, si ad tempus quis superficiem conduxerit, negetur ei in rem actio. Et sane causa cognita ei, qui non ad modicum tempus conduxit superficiem, in rem actio competet.

4. Is autem, in cuius solo superficies est, utique non indiget utili actione, sed habet in rem, qualem habet de solo. Plane si adversus superficiarium velit vindicare, dicendum est exceptione utendum in factum data: nam cui damus actionem, eidem et exceptionem competere multo magis quis dixerit.

5. Si soli possessori superficies evincatur, aequissimum erit subvenire ei vel ex stipulatu de evictione vel certe ex empto actione.

6. Quia autem etiam in rem actio de superficie dabitur, petitori quoque in superficiem dari et quasi usum fructum sive usum quendam eius esse et constitui posse per utiles actiones credendum est.

7. Sed et tradi posse intellegendum est, ut et legari et donari possit.

8. Et si duobus sit communis, etiam utile communi dividundo iudicium dabimus.

9. Servitutes quoque praetorio iure constituentur et ipsae ad exemplum earum, quae ipso iure constitutae sunt, utilibus actionibus petentur: sed et interdictum de his utile competit.

43.18.2

Gaius libro 25 ad edictum provinciale

Superficiarias aedes appellamus, quae in conducto solo positae sunt: quarum proprietas et civili et naturali iure eius est, cuius et solum.

 

43.19.0. De itinere actuque privato.

 

43.19.1

Ulpianus libro 70 ad edictum

pr. Praetor ait: “Quo itinere actuque privato, quo de agitur, vel via hoc anno nec vi nec clam nec precario ab illo usus es, quo minus ita utaris, vim fieri veto”.

1. Hoc interdictum prohibitorium est, pertinens ad tuendas rusticas tantummodo servitutes.

2. Hoc interdicto praetor non inquirit, utrum habuit iure servitutem impositam an non, sed hoc tantum, an itinere actuque hoc anno usus sit non vi non clam non precario, et tuetur eum, licet eo tempore, quo interdictum redditur, usus non sit. Sive igitur habuit ius viae sive non habuit, in ea condicione est, ut ad tuitionem praetoris pertineat, si modo anno usus est vel modico tempore, id est non minus quam triginta diebus. Neque ad praesens tempus refertur usus, quia plerumque itineribus vel via non semper utimur, nisi cum usus exegerit ita.

3. Annui temporis spatio conclusit usum. Annum ex die interdicti retrorsum computare debemus.

4. Si quis hoc interdicto utatur, sufficit alterutrum probare vel iter vel actum in usu habuisse.

5. Iulianus ait, quoad usque ingressus est, eo usque ei interdictum competere: quod verum est.

6. Vivianus recte ait eum, qui propter incommoditatem rivi aut propterea, quia via publica interrupta erat, per proximi vicini agrum iter fecerit, quamvis id frequenter fecit, non videri omnino usum, itaque inutile esse interdictum, non quasi precario usum, sed quasi nec usum. Ergo secundum hoc neutro usus videtur: multo enim minus illo usus est, per quem non ivit propter incommoditatem rivi aut propterea, quia via praerupta erat. Idem erit dicendum et si non erat via publica, sed iter privatum: nam et hic eadem quaestio est.

7. Is, cuius colonus aut hospes aut quis alius iter ad fundum fecit, usus videtur itinere vel actu vel via, et idcirco interdictum habebit: et haec ita Pedius scribit et adicit etiamsi ignoravit, cuius fundus esset, per quem iret, retinere eum servitutem.

8. Si quis autem, cum putaret fundum ad se pertinere, suo nomine iter fecerit amicus meus, utique sibi, non mihi interdictum adquisisse intellegitur.

9. Si quis propter inundationem usus non sit itinere actuque hoc anno, cum superiore usus sit, potest repetita die hoc interdicto uti per in integrum restitutionem ex illa parte “si qua mihi iusta causa esse videbitur”. Sed et si per vim hoc ei contigerit, in integrum eum restitui oportere Marcellus probat. Praeterea et aliis casibus interdictum repetita die competit, ex quibus in integrum quis restitutionem impetrare solet.

10. Praeterea sciendum est, si dilatione data adversario futurum est, ut causa interdicti mei deterior fiat, aequissimum esse repetita die reddi interdictum.

11. Si tibi fundum precario concessero, cui via debebatur, deinde tu a domino fundi precario rogaveris, ut ea via ad eum fundum utaris: an noceat tibi exceptio, si adversus eum velis interdicere, a quo precario viam rogasti? Et magis est, ut noceat, idque colligi potest ex eo, quod Iulianus scribit in specie huiusmodi. Quaerit enim, si ego tibi fundum precario dedero, cui via debebatur, et tu rogaveris precario, ut ea via utaris: nihilo minus utile interdictum mihi esse, quia, sicuti me precarium rei meae non tenet, ita nec per te precario possidere intellegor: quotiens enim colonus meus aut is, cui precario fundum dedi, via utitur, ego ire intellegor, propter quod et recte dico me itinere usum. Quae ratio, inquit, efficit, ut et, si ego viam precario rogavero et tibi fundum precario dedero, quamvis hac mente ieris, quasi fundo meo deberetur, inutile esset interdictum et precario eo itinere usus esse videar, non immerito: non enim opinio tua, sed mea quaerenda est. Tu tamen, credo, poteris interdicto uti, etsi de hoc nihil scribat Iulianus.

12. Si quis supra dicto tempore anni non vi non clam non precario itinere usus sit, verum postea non sit usus, sed clam precariove, videndum est, an ei noceat. Et magis est, ut nihil ei noceat, quod attinet ad interdictum:

43.19.2

Paulus libro 66 ad edictum

Nec enim corrumpi aut mutari, quod recte transactum est, superveniente delicto potest.

43.19.3

Ulpianus libro 70 ad edictum

pr. Inde etiam illud Labeo scribit: si, cum a me recte via utebaris, fundum vendidero, per quem utebaris, deinde emptor te prohibuit: licet clam videaris ab eo uti (nam qui prohibitus utitur, clam utitur), tamen interdictum tibi competere intra annum, quia hoc anno non vi non clam non precario usus es.

1. Item sciendum est non tantum eum clam via uti, qui ipse prohibitus utitur, verum eum quoque, per quem quis id ius retinebat, si eo prohibito, per quem retinebat, utatur. Plane si ignoravi prohibitum et persevero uti, nihil mihi nocere dicendum est.

2. Si quis ab auctore meo vi aut clam aut precario usus est, recte a me via uti prohibetur et interdictum ei inutile est, quia a me videtur vi vel clam vel precario possidere, qui ab auctore meo vitiose possidet. Nam et Pedius scribit, si vi aut clam aut precario ab eo sit usus, in cuius locum hereditate vel emptione aliove quo iure successi, idem esse dicendum: cum enim successerit quis in locum eorum, aequum non est nos noceri hoc, quod adversus eum non nocuit, in cuius locum successimus.

3. In hoc interdicto examinatur, quanti eius interesset via non prohiberi sive itinere.

4. Uti videmur servitutibus etiam per servos vel colonos vel amicos vel etiam hospites et fere per eos omnes, qui nobis retinent servitutes: sed enim per fructuarium quidem servitus retinetur, per fructuarium autem interdictum hoc domino non competere Iulianus ait.

5. Idem Iulianus scribit, si meus usus fructus in fundo tuo, proprietas vero tua fuerit et uterque nostrum per vicini fundum ierit, utile interdictum de itinere nos habere: et sive forte ab extraneo fructuarius prohibeatur, sive etiam a domino, sed et si dominus a fructuario, competet: nam et si quilibet prohibeat ire, interdictum adversus eum competit.

6. Hoc interdictum et ei competit, qui donationis causa fundi vacuam possessionem adeptus est.

7. Si quis ex mandatu meo fundum emerit, aequissimum est mihi hoc interdictum dari “ut ille usus est” qui mandatu meo emit.

8. Sed et si quis usum fructum emit vel usum vel cui legatus est et traditus, uti hoc interdicto poterit.

9. Hoc amplius et is, cui dotis causa fundus traditus est, experiri hoc interdicto poterit.

10. Et generaliter ex omnibus causis, quae instar habent venditionis vel alterius contractus, dicendum est hoc interdicto locum fore.

11. Ait praetor: “Quo itinere actuque hoc anno non vi non clam non precario ab alio usus es, quo minus id iter actumque, ut tibi ius esset, reficias, vim fieri veto. Qui hoc interdicto uti volet, is adversario damni infecti, quod per eius vitium datum sit, caveat”.

12. Utilitas suasit hoc quoque interdictum proponere: namque consequens erat eum qui itinere utitur interdictum proponere, ut refici iter possit: quemadmodum enim alias uti potest itinere vel actu commode, quam si refecerit? Corrupto enim itinere minus commode frui aut agi potest.

13. Hoc autem a superiori distat, quod illo quidem interdicto omnes uti possunt, qui hoc anno usi sunt: hoc autem interdicto eum demum uti posse, qui hoc anno usus est et ius sibi esse reficiendi oporteat. Ius autem esse videtur ei, cui servitus debetur. Itaque qui hoc interdicto utitur, duas res debet docere, et hoc anno se usum et ei servitutem competere: ceterum si desit alterutrum, deficit interdictum, nec immerito. Qui enim vult ire agere, tantisper, quoad de servitute constet, non debet de iure suo docere: quid enim perdit, qui eum patitur hoc facere qui hoc anno fecit? Enimvero qui vult reficere, aliquid novi facit neque debet ei in alieno permitti id moliri, nisi vere habet servitutem.

14. Fieri autem potest, ut qui ius eundi habeat et agendi, reficiendi ius non habeat, quia in servitute constituenda cautum sit, ne ei reficiendi ius sit, aut sic, ut, si velit reficere, usque ad certum modum reficiendi ius sit: merito ergo ad refectionem se praetor rettulit: “ut tibi”, inquit, “ius est, reficias”. “Uti ius est” hoc est sic uti per servitutem impositam licet.

15. Reficere sic accipimus ad pristinam formam iter et actum reducere, hoc est ne quis dilatet aut producat aut deprimat aut exaggeret: aliud est enim reficere, longe aliud facere.

16. Apud Labeonem quaeritur, si pontem quis novum velit facere viae muniendae causa, an ei permittatur: et ait permittendum, quasi pars sit refectionis huiusmodi munitio. Et ego puto veram Labeonis sententiam, si modo sine hoc commeari non possit.

43.19.4

Venuleus libro primo interdictorum

pr. Veteres nominatim adiciebant, ut ea quoque, quae ad refectionem utilia essent, adportanti vis non fieret: quod supervacuum est, quoniam qui adportari non patitur ea, sine quibus refici iter non possit, vim facere videtur, quo minus reficiatur.

1. Si quis autem, cum posset compendiaria adportare, quae refectioni necessaria sunt longiori itinere velit adportare, ut deteriorem causam eundi faciat, impune ei vis fiet, quia ipse sibi impedimento sit, quo minus reficiat.

43.19.5

Ulpianus libro 20 ad edictum

pr. Apparet ergo eum, qui non patitur haec congeri, vim facere, quo minus quis perficiat.

1. Plane si quis, cum posset alia parte agri sine incommodo domini fundi impensam adportare, id egit, ut alia parte adportet, impune ei vim fieri recte placuit.

2. Hoc interdictum non solum ipsi, verum successoribus quoque esse dandum non est ambigendum: emptori quoque dabitur et in emptorem.

3. Si quis servitutem iure impositam non habeat, habeat autem velut longae possessionis praerogativam ex eo, quod diu usus est servitute, interdicto hoc uti potest.

4. Qui hoc interdicto usurus est, de vitio operis cavere adversario debet.

43.19.6

Paulus libro 66 ad edictum

Sicut non nocet ei, qui sine vitio usus est, quod eodem anno vitiose usus est, ita emptori heredique non nocebit, quod ipsi vitiose usi sunt, si testator venditorve recte usi sunt.

43.19.7

Celsus libro 25 digestorum

Si per fundum tuum nec vi nec clam nec precario commeavit aliquis, non tamen tamquam id suo iure faceret, sed, si prohiberetur, non facturus, inutile est ei interdictum de itinere actuque: nam ut hoc interdictum competat, ius fundi possedisse oportet.

 

43.20.0. De aqua cottidiana et aestiva.

 

43.20.1

Ulpianus libro 70 ad edictum

pr. Ait praetor: “Uti hoc anno aquam, qua de agitur, non vi non clam non precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, vim fieri veto”.

1. Hoc interdictum prohibitorium et interdum restitutorium est et pertinet ad aquam cottidianam.

2. Cottidiana autem aqua non illa est, quae cottidie ducitur, sed ea, qua quis cottidie uti, si vellet: quamquam cottidianam interdum hieme ducere non expediat, etsi possit duci.

3. Duo autem genera sunt aquarum: est cottidiana, est et aestiva. Cottidiana ab aestiva usu differt, non iure. Cottidiana ea est, quae duci adsidue solet vel aestivo tempore vel hiberno, etiamsi aliquando ducta non est: ea quoque dicitur cottidiana, cuius servitus intermissione temporis divisa est. Aestiva autem ea est, qua aestate sola uti expedit, sicuti dicimus vestimenta aestiva, saltus aestivos, castra aestiva, quibus interdum etiam hieme, plerumque autem aestate utamur. Ego puto probandum ex proposito utentis et ex natura locorum aquam aestivam a cottidiana discerni: nam si sit ea aqua, quae perpetuo duci possit, ego tamen aestate sola ea utar, dicendum est hanc aquam esse aestivam: rursum si ea sit aqua, quae non nisi aestate duci possit, aestiva dicetur: et si ea sint loca, quae natura non admittant aquam nisi aestate, dicendum erit recte aestivam dici.

4. Quod autem scriptum est in interdicto: “Uti hoc anno aquam duxisti” hoc est: non cottidie, sed hoc anno vel una die vel nocte. Ergo cottidiana quidem aqua alia est, quae cottidie duci possit, vel hieme vel aestate, etsi aliquo momento temporis ducta sit, aestiva ea, quae cottidie quidem duci possit, vel sola aestate, ducatur autem aestate tantum, non et hieme, non quia non possit et hieme, sed quia non solet.

5. Loquitur autem praetor in hoc interdicto de ea aqua sola, quae perennis est: nulla enim alia aqua duci potest, nisi quae perennis est.

6. Quamquam ad perennes aquas dixerimus hoc interdictum pertinere, ad eas tamen perennes pertinet, quae duci possunt. Ceterum sunt quaedam, quae, etsi perennes sunt, duci tamen non possunt, ut puta puteales et quae ita sunt summersae, ut defluere extra terram et usui esse non possint. Sed huiusmodi aquis, quae duci non possint, haustus servitus imponi potest.

7. Haec interdicta de aqua, item de fonte ad eam aquam pertinere videntur, quae a capite ducitur, non aliunde: harum enim aquarum etiam servitus iure civili constitui potest.

8. Caput aquae illud est, unde aqua nascitur: si ex fonte nascatur, ipse fons: si ex flumine vel lacu, prima incilia vel principia fossarum, quibus aquae ex flumine vel ex lacu in primum rivum compelli solent. Plane si aqua sudoribus manando in aliquem primum locum effluere atque ibi apparere incipit, eius hoc caput dicemus, ubi primum emergit.

9. Et qualiter sit constitutum ius aquae, dicendum est hoc interdictum locum habere.

10. Sed etsi iure aqua non debetur alicui, si tamen iure ducere se putavit, cum non in iure, sed in facto erravit, dicendum est eoque iure utimur, ut interdicto hoc uti possit: sufficit enim, si iure se ducere putavit nec vi nec clam nec precario duxit.

11. Illud quaeritur, utrum ea tantum aqua his interdictis contineatur, quae ad agrum irrigandum pertinet, an vero omnis, etiam ea, quae ad usum quoque et commodum nostrum. Et hoc iure utimur, ut haec quoque contineatur. Propter quod etiam si in urbana praedia quis aquam ducere velit, hoc interdictum locum habere potest.

12. Praeterea Labeo scribit, etsi quidam ductus aquarum non sit fundi, quia quocumque duci possint, tamen ad hoc interdictum pertinere.

13. Idem Labeo scribit, etiamsi praetor hoc interdicto de aquis frigidis sentiat, tamen de calidis aquis interdicta non esse deneganda: namque harum quoque aquarum usum esse necessarium: nonnumquam enim refrigeratae usum irrigandis agris praestant. His accedit, quod in quibusdam locis et cum calidae sunt, irrigandis tamen agris necessariae sunt, ut Hierapoli: constat enim apud Hierapolitanos in Asia agrum aqua calida rigari. Et quamvis ea sit aqua, quae ad rigandos non sit necessaria, tamen nemo ambiget his interdictis locum fore.

14. Sive autem intra urbem sit aqua sive extra urbem, hoc interdicto locus erit.

15. Illud tamen hic intellegendum est eodem modo praetorem duci aquam iussisse, quo ducta est hoc anno. Proinde neque amplioris modi, neque alia permisisse potest videri. Quare si alia aqua sit, quam quis velit ducere, quam hoc anno duxit, vel eadem, per aliam tamen regionem velit ducere, impune ei vis fiet.

16. Illud Labeo dicit omnes partes illius fundi, in quem loci aqua ducitur, eiusdem numero esse. Ergo et si forte actor confinem agrum emerit et ex agro, in quem hoc anno aquam duxerit, postea fundi empti nomine velit aquam ducere, ita demum eum recte hoc interdicto (ut de itinere actuque) uti putant, ut semel in suum ingressus inde egredi qua velit possit, nisi ei nocitum sit, ex quo aquam ducit.

17. Item quaeritur, si quis aquae, quam hoc anno ducebat, aliam aquam admiscuerit, an impune prohibeatur. Et extat Ofilii sententia existimantis recte eum prohiberi, sed eo loci, in quo primum aquam aliam in rivum admittit: et Ofilius in tota aqua recte eum prohiberi ait. Ego Ofilio adsentio non posse dividi, quia non potest ita in parte vis fieri, ut non in tota aqua fiat.

18. Trebatius, cum amplior numerus pecoris ad aquam appelletur, quam debet appelli, posse universum pecus impune prohiberi, quia iunctum pecus ei pecori, cui adpulsus debeatur, totum corrumpat pecoris adpulsum. Marcellus autem ait, si quis ius habens pecoris ad aquam appellendi plura pecora adpulserit, non in omnibus pecoribus eum prohibendum: quod est verum, quia pecora separari possunt.

19. Aristo putat eum demum interdictum hoc habere, qui se putat suo iure uti, non eum, qui scit se nullum ius habere et utitur.

20. Idem ait eum, qui hoc anno aquam duxerit nec vi nec clam nec precario et eodem anno vitiose usus est, recte tamen hoc interdicto usurum: quod referri ad id tempus, quod sine vitio fuerit: esse enim verum hoc anno non vi non clam non precario usum.

21. Quaesitum est, si quis ante annum aquam duxit, deinde sequenti tempore, hoc est intra annum, aqua influxerit ipsa sibi me non ducente, an hoc interdicto locus sit. Et refert Severus Valerius competere ei hoc interdictum, quasi duxisse videatur, licet penitus prospicientibus non videtur iste duxisse.

22. Item quaesitum est, si quis, dum putat tertio quoque die habere se ius aquae ducendae, duxerit una die, an recte et sine captione possessoris recte duxisse videatur, ut hoc interdictum habeat: ait enim praetor: “uti hoc anno aquam duxisti” id est alternis diebus. Illud autem nihil interest, utrum quinto die aqua debeatur an alternis diebus an cottidie ei, qui hoc interdicto uti velit: nam cum sufficiat vel uno die hoc anno aquam duxisse, nihil refert, qualem aquae ductum habens duxerit: dum, si quis, cum quinto quoque die uteretur, quasi alternis diebus ducens interdixerit, nihil ei prodesse videtur.

23. Praeterea illud sciendum est, si, cum aquam duxisses, adversarius te prohibuerit, deinde tu interim ius aquae ducendae amiseris, in restitutionem hoc venire, ut tibi praestetur per hoc interdictum quod amisisti: et hoc verum puto.

24. Si fundum, ad quem aquam ducebas, vendideris et tradideris, nihilo minus interdictum tibi utile est.

25. Competit hoc interdictum adversus eum, qui prohibet me aquam ducere, et nihil interest, utrum quis dominium fundi habeat an non. Idcircoque is tenetur interdicto: nam et si servitus coepit adversus quemvis posse vindicari.

26. Si inter rivales, id est qui per eundem rivum aquam ducunt, sit contentio de aquae usu, utroque suum usum esse contendente, duplex interdictum utrique competit.

27. Labeo putat per hoc interdictum prohiberi quem, ne quid in illo fundo faciat fodiat serat succidat putet aedificet, quare ex re ea aqua, quam ille hoc anno per fundum tuum sine vitio duxit, inquinetur vitietur corrumpatur deteriorve fiat: et similiter de aestiva aqua debere interdici ait.

28. Si quis hoc cesserit, ne liceat sibi aquam quaerere, ea cessio valet.

29. Deinde ait praetor: “Uti priore aestate aquam, qua de agitur, nec vi nec clam nec precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, vim fieri veto. Inter heredes emptores et bonorum possessores interdicam”.

30. Hoc interdictum de aqua aestiva proponitur.

31. Quia autem diximus aestivam aquam aliquo distare ab aqua cottidiana, sciendum est etiam interdictis distare, quod qui de aqua cottidiana interdicit, ita interdicit: “uti hoc anno aquam duxisti”, at qui de aestiva, sic: “uti priore aestate”, nec immerito: nam quia hieme non utitur, referre se non ad praesentem aestatem, sed ad priorem debuit.

32. Aestatem incipere (sic peritiores tradiderunt) ab aequinoctio verno et finiri aequinoctio autumnali: et ita senis mensibus aestas atque hiems dividitur.

33. Priorem aestatem ex comparatione duarum aestatium accipi.

34. Propter hoc, si aestate interdicatur, nonnumquam annum et sex menses continere: quod ita contingit, si initio verni aequinoctii ducta sit aqua et sequenti aestate pridie aequinoctium autumnale interdicatur: et proinde, si hieme interdicatur, etiam in biennium haec res extendetur.

35. Si quis hieme tantum aquam solitus fuit ducere, aestate non fuit solitus, utile interdictum ei competit.

36. Qui hac aestate duxit, non superiore, utile interdictum habet.

37. Ait praetor: “Inter heredes et emptores et bonorum possessores interdicam”. Haec verba non solum ad aestivam aquam, verum etiam ad cottidianam quoque referenda esse sciendum est: nam sicuti de itinere actuque et successoribus dantur interdicta et emptori, ita haec quoque danda praetor putavit.

38. Ait praetor: “Quo ex castello illi aquam ducere ab eo, cui eius rei ius fuit, permissum est, quo minus ita uti permissum est ducat, vim fieri veto. Quandoque de opere faciendo interdictum erit, damni infecti caveri iubebo”.

39. Hoc interdictum necessario propositum est. Namque superiora interdicta ad eos pertinent, qui a capite ducunt vel imposita servitute vel quia putant impositam: aequissimum visum est ei quoque, qui ex castello ducit, interdictum dari. Id est ex eo receptaculo, quod aquam publicam suscipit. Castellum accipe.

40. Si ex castello permissum est, dandum erit interdictum:

41. Permittitur autem aquam ex castello vel ex rivo vel ex quo alio loco publico ducere.

42. Idque a principe conceditur: alii nulli competit ius aquae dandae.

43. Et datur interdum praediis, interdum personis. Quod praediis datur, persona extincta non extinguitur: quod datur personis, cum personis amittitur ideoque neque ad alium dominum praediorum neque ad heredem vel qualemcumque successorem transit. Plane ei, ad quem dominium transit, impetrabile est: nam si docuerit praediis suis aquam debitam, etsi nomine eius fluxisse, a quo dominium ad se transiit, indubitate impetrat ius aquae ducendae, nec est hoc beneficium, sed iniuria, si quis forte non impetraverit.

44. Meminisse autem debemus in hoc interdicto totam quaestionem finiri adsignationis: non enim praeparat hoc interdictum causam, ut superiora interdicta, nec ad possessionem temporariam pertinet, sed aut habet ius adsignatum sibi aut non habet, et interdictum totum finitur.

43.20.2

Pomponius libro 32 ad Sabinum

Si diurnarum aut nocturnarum horarum aquae ductum habeam, non possum alia hora ducere, quam qua ius habeam ducendi.

43.20.3

Pomponius libro 34 ad Sabinum

pr. Hoc iure utimur, ut etiam non ad irrigandum, sed pecoris causa vel amoenitatis aqua duci possit.

1. Ex flumine aquam ducere plures possunt, ita tamen, ut vicinis non noceant, vel, si angustus amnis sit, etiam ei, qui in alia ripa sit.

2. Si aquam ex flumine publico duxeris et flumen recesserit, non potes subsequi flumen, quia ei loco servitus imposita non sit, quamvis is locus meus sit. Sed si alluvione paulatim accesserit fundo tuo, subsequi potes, quia locus totus fluminis serviat ductioni. Sed si circumfluere coeperit mutato alveo, non potes, quia medius locus non serviat interruptaque sit servitus.

3. Aqua, quae in rivo nascitur, tacite lucri fit ab eo qui ducit.

4. Ductus aquae, cuius origo memoriam excessit, iure constituti loco habetur.

5. Is, qui aquae cottidianae ius habet, vel fistulam in rivo ponere vel aliud quodlibet facere potest, dummodo ne fundum domino aut aquagium rivalibus deterius faciat.

6. Si aqua ducatur, supra eam alia aqua per pontem, qui supra rivum factus sit, iure ducitur, dum inferiori rivo non noceatur.

43.20.4

Iulianus libro 41 digestorum

Lucio Titio ex fonte meo ut aquam duceret, cessi: quaesitum est, an et Maevio cedere possim, ut per eundem aquae ductum aquam ducat: et si putaveris posse cedi per eundem aquae ductum duobus, quemadmodum uti debeant. Respondit: sicut iter actus via pluribus cedi vel simul vel separatim potest, ita aquae ducendae ius recte cedetur. Sed si inter eos, quibus aqua cessa est, non convenit, quemadmodum utantur, non erit iniquum utile iudicium reddi, sicut inter eos, ad quos usus fructus pertinet, utile communi dividundo iudicium reddi plerisque placuit.

43.20.5

Iulianus libro quarto ex Minicio

pr. Cum constet non solum temporibus, sed etiam mensuris posse aquam dividi, potest eodem tempore alius cottidianam, alius aestivam aquam ducere, ita ut aestate dividatur inter eos aqua, hieme solus ducat is qui cottidianae ius habeat.

1. Inter duos, qui eodem rivo aquam certis horis separatim ducebant, convenit, ut permutatis inter se temporibus aqua uterentur: quaero, cum amplius tempore servitutibus praefinito ita duxissent, ut neuter eorum suo tempore usus esset, num ius utendi amisissententiarum negavit amisisse.

43.20.6

Neratius libro tertio membranarum

De interdicto de aqua aestiva, item cottidiana quaerentes primum constituendum existimabamus, quae esset aqua aestiva, de qua proprium interdictum ad prioris aestatis tempus relatum reddi solet, hoc est aestiva aqua utrumne ex iure aestivo dumtaxat tempore utendi diceretur, an ex mente propositoque ducentis, quod aestate eam ducendi consilium haberet, an ex natura ipsius aquae, quod aestate tantum duci potest, an ex utilitate locorum, in quae duceretur. Placebat igitur aquam ob has duas res, naturam suam utilitatemque locorum in quae deducitur, proprie appellari, ita ut, sive eius natura erit, ut nisi aestate duci non possit, etiamsi hieme quoque desideraretur, sive omni tempore anni duci eam ipsius natura permitteret, si utilitas personis, in quam ducitur, aestate dumtaxat usum eius exigeret, aestiva recte diceretur.

43.20.7

Paulus libro quinto sententiarum

Si de via itinere actu aquae ductu agatur, huiusmodi cautio praestanda est, quamdiu quis de iure suo doceat, non se impediturum agentem et aquam ducentem et iter facientem. Quod si neget ius esse adversario agendi aquae ducendae, cavere sine praeiudicio amittendae servitutis debebit, donec quaestio finietur, non se usurum.

43.20.8

Scaevola libro singulari droon [definitionum ]

Cui per fundum iter aquae debetur, quacumque vult in eo rivum licet faciat, dum ne aquae ductum interverteret.

 

43.21.0. De rivis.

 

43.21.1

Ulpianus libro 70 ad edictum

pr. Praetor ait: “Rivos specus septa reficere purgare aquae ducendae causa quo minus liceat illi, dum ne aliter aquam ducat, quam uti priore aestate non vi non clam non precario a te duxit, vim fieri veto”.

1. Hoc interdictum utilissimum est: nam nisi permittatur alicui reficere, alia ratione usu incommodabitur.

2. Ait ergo praetor “rivum specus”. Rivus est locus per longitudinem depressus, quo aqua decurrat, cui nomen est apo tou hrein.

3. Specus autem est locus, ex quo despicitur: inde spectacula sunt dicta.

4. Septa sunt, quae ad incile opponuntur aquae derivandae compellendaeve ex flumine causa, sive ea lignea sunt sive lapidea sive qualibet alia materia sint, ad continendam transmittendamque aquam excogitata.

5. Incile est autem locus depressus ad latus fluminis, ex eo dictus, quod incidatur: inciditur enim vel lapis vel terra, unde primum aqua ex flumine agi possit. Sed et fossae et putei hoc interdicto continentur.

6. Deinde ait praetor “reficere purgare”. Reficere est quod corruptum est in pristinum statum restaurare. Verbo reficiendi tegere substruere sarcire aedificare, item advehere adportareque ea, quae ad eandem rem opus essententiarum continentur.

7. Purgandi verbum plerique quidem putant ad eum rivum pertinere, qui integer est: et palam est et ad eum pertinere, qui refectione indiget: plerumque enim ut refectione, et purgatione indiget.

8. “Aquae”, inquit, “ducendae causa”. Merito hoc additur, ut ei demum permittatur et reficere et purgare rivum, qui aquae ducendae causa id fecit.

9. Hoc interdictum competit etiam ei, qui ius aquae ducendae non habet, si modo aut priore aestate aut eodem anno aquam duxerit, cum sufficiat non vi non clam non precario duxisse.

10. Si quis terrenum rivum signinum, id est lapideum facere velit, videri eum non recte hoc interdicto uti: non enim reficit qui hoc facit: et ita Ofilio videtur.

11. Proinde et si per alium locum velit ducere, impune prohibetur: sed et si eundem rivum deprimat vel adtollat aut dilatet vel extendat vel operiat apertum vel contra. Ego ceteros quidem impune prohiberi puto: at enim eum, qui operiat apertum vel contra, eum non puto prohibendum, nisi si quam maiorem utilitatem suam adversarius ostendat.

43.21.2

Paulus libro 66 ad edictum

Labeo non posse ait ex aperto rivo terrenum fieri, quia commodum domino soli auferetur appellendi pecus vel hauriendi aquam: quod sibi non placere Pomponius ait, quia id domino magis ex occasione quam ex iure contingeret, nisi si ab initio in imponenda servitute id actum esset.

43.21.3

Ulpianus libro 70 ad edictum

pr. Servius autem scribit aliter duci aquam, quae ante per specus ducta est, si nunc per apertum ducatur: nam si operis aliquid faciat quis, quo magis aquam conservet vel contineat, non impune prohiberi. Ego et in specu contra, si non maior utilitas versetur adversarii.

1. Servius et Labeo scribunt, si rivum, qui ab initio terrenus fuit, quia aquam non continebat, cementicium velit facere, audiendum esse: sed et si eum rivum, qui structilis fuit, postea terrenum faciat aut partem rivi, aeque non esse prohibendum. Mihi videtur urguens et necessaria refectio esse admittenda.

2. Si quis novum canalem vel fistulas in rivo velit collocare, cum id numquam habuerit, utile ei hoc interdictum futurum Labeo ait. Nos et hic opinamur utilitatem eius qui ducit sine incommoditate eius cuius ager est spectandam.

3. Si aqua in unum lacum conducatur et inde per plures ductus ducatur, hoc interdictum utile erit volenti reficere ipsum lacum.

4. Hoc interdictum ad omnes rivos pertinet, sive in publico sive in privato sint constituti.

5. Sed et si calidae aquae rivus sit, de hoc reficiendo competit interdictum.

6. Aristo et de cuniculo restituendo per quem vapor trahitur, in balnearis vaporibus putat utilem actionem competere: et erit dicendum utile interdictum ex hac causa competere.

7. Isdem autem personis et in easdem interdictum hoc datur, quibus et in quas et de aqua interdicta redduntur, quae supra sunt enumerata.

8. Si quis rivum reficienti opus novum nuntiat, belle dictum est posse contemni operis novi nuntiationem: cum enim praetor ei vim fieri vetet, absurdum est per operis novi nuntiationem eum impediri. Plane per in rem actionem dicendum est posse: adversus eum vindicari “ius ei non esse” dubium non est.

9. De damno quoque infecto cavere eum debere minime dubitari oportet.

10. Si quis eum exportare vehere, quae refectioni necessaria sunt, prohibeat, hoc interdictum ei competere ofilius putat, quod est verum.

43.21.4

Venuleus libro primo interdictorum

De rivis reficiendis ita interdicetur, ut non quaeratur, an aquam ducere actori liceret: non enim tam necessariam refectionem itinerum quam rivorum esse, quando non refectis rivis omnis usus aquae auferretur et homines siti necarentur. Et sane aqua pervenire nisi refecto rivo non potest: at non refecto itinere difficultas tantum eundi agendique fieret, quae temporibus aestivis levior esset.

 

43.22.0. De fonte.

 

43.22.1

Ulpianus libro 70 ad edictum

pr. Praetor ait: “Uti de eo fonte, quo de agitur, hoc anno aqua nec vi nec clam nec precario ab illo usus es, quo minus ita utaris, vim fieri veto. De lacu puteo piscina item interdicam”.

1. Hoc interdictum proponitur ei, qui fontana aqua uti prohibetur: servitutes enim non tantum aquae ducendae esse solent, verum etiam hauriendae, et sicut discretae sunt servitutes ductus aquae et haustus aquae, ita interdicta separatim redduntur.

2. Hoc autem interdictum locum habet, si quis uti prohibeatur aqua, hoc est sive haurire prohibeatur sive etiam pecus ad aquam appellere.

3. Et eadem sunt hic dicenda, quae ad personam attinent, quaecumque in superioribus interdictis diximus.

4. Hoc interdictum de cisterna non competit: nam cisterna non habet perpetuam causam nec vivam aquam. ex quo apparet in his omnibus exigendum, ut viva aqua sit: cisternae autem imbribus concipiuntur. Denique constat interdictum cessare, si lacus piscina puteus vivam aquam non habeat.

5. Plane si quis ire ad haustum prohibeatur, aeque interdictum sufficiet.

6. Deinde ait praetor: “Quo minus fontem, quo de agitur, purges reficias, ut aquam coercere utique ea possis, dum ne aliter utaris, atque uti hoc anno non vi non clam non precario ab illo usus es, vim fieri veto”.

7. Hoc interdictum eandem habet utilitatem, quam habet interdictum de rivis reficiendis: nisi enim purgare et reficere fontem licuerit, nullus usus eius erit.

8. Purgandus autem et reficiendus est ad aquam coercendam, ut uti quis aqua possit, dummodo non aliter utatur, quam sic uti hoc anno usus est.

9. Coercere aquam est continere sic, ne diffluat, ne dilabatur, dummodo non permittatur cui novas quaerere vel aperire: hic enim innovat aliquid praeter id, quam praecedenti anno usus est.

10. Sed et de lacu puteo piscina reficiendis purgandis interdictum competit.

11. Et omnibus personis dabitur, quibus permittitur interdictum de aqua aestiva.

 

43.23.0. De cloacis.