Digesta vel Pandectae – Liber XLII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

3. Si quis possederit bona alicuius quasi latitantis, qui non latitabat, et vendiderit, consequens erit dicere venditionem bonorum secutam nullius momenti esse.

4. Quid sit autem latitare, videamus. Latitare est non, ut cicero definit, turpis occultatio sui: potest enim quis latitare non turpi de causa, veluti qui tyranni crudelitatem timet aut vim hostium aut domesticas seditiones.

5. Sed is, qui fraudationis causa latitet, non tamen propter creditores, etsi haec latitatio creditores fraudet, in ea tamen erit causa, ne hinc possideri bona eius possint, quia non hoc animo latitet, ut fraudet creditores: animus enim latitantis quaeritur, quo animo latitet, ut fraudet creditores an alia ex causa.

6. Quid ergo, si duas causas latitandi habuit vel plures, inter quas etiam fraudandi creditores? An venditio recte procedat? Et puto probandum, si plures causae sint latitationis, inter quas est et fraudationis causa, nocere debere posseque hinc bona vendi.

7. Quid si adversus quosdam occultare se consilium non est, adversus quosdam est, quid dicemus? Et rectissime Pomponius scribit non adversus omnes latitationem exigendam, sed adversus eum, quem quis decipere et fraudare latitatione destinat. Utrum ergo omnes bona eius vendere possunt, quia latitat, hoc est etiam hi, adversus quos non latitat, quia verum est eum latitare, an vero is solus, adversus quem latitat? Et quidem verum est eum latitare et fraudationis causa latitare, etsi non adversus me latitet: sed illud spectandum Pomponius putat, an adversus me, eumque solum posse hinc venditionem impetrare, adversus quem latitetur.

8. Latitare autem est cum tractu aliquo latere, quemadmodum factitare frequenter facere.

9. Adeo autem latitatio animum et affectum occultantis se desiderat, ut recte dictum sit furiosum hinc venditionem pati non posse, quia non se occultat, qui suus non est.

10. Plane si non defendatur furiosus, curatorem ei dandum, aut bona eius ut possideantur, nominatim permittendum est. Labeo autem scribit, si non inveniatur curator vel defensor furiosi, sed et si curator datus eum non defendat, tunc removendum eum et oportere praetorem dare curatorem aliquem ex creditoribus, ut non amplius, quam necesse est, ex bonis furiosi veneat: eaque servanda Labeo ait, quae solent servari, cum venter in possessionem mittitur.

11. Plane interdum bona eius causa cognita vendenda erunt, si urgueat aes alienum et dilatio damnum sit allatura creditoribus, ita autem vendenda, ut quod supersit, furioso detur, quia dominis eius status et habitus a pupilli condicione non multum abhorret: quod quidem non est sine ratione.

12. Idemque et in prodigo dicendum est ceterisque, qui curatorem ope iuvantur: nec enim quisquam proprie latitare eos dixerit.

13. Illud sciendum est posse quem in eadem civitate esse et latitare, et in alia civitate et non latitare. Etenim qui in alia civitate sit copiamque sui faciat in publico ibique pareat, an latitet, videamus. Et hodie hoc iure utimur, ut sive quis eodem loci agat sive peregre agat, si tamen occursum creditoris evitet, latitare videatur. Denique eum quoque, qui in foro eodem agat, si circa columnas aut stationes se occultet, videri latitare veteres responderunt, et posse quem adversus alterum latitare, adversus alterum non. Constat autem, ut ipse eius possit bona vendere, adversus quem latitat.

14. Si in diem vel sub condicione debitor latitet, antequam dies vel condicio veniat, non possunt bona eius venire: quid enim interest, debitor quis non sit an nondum conveniri possit? Nam et si non sit debitor, idem dicemus. Idem erit dicendum et si quis habeat quidem actionem, sed talem, quae per exceptionem repellitur.

15. Si quis actione de peculio filii vel servi nomine conveniri possit, si latitet, eo iure utimur, ut possint bona eius possideri et venire, tametsi nihil fuerit in peculio, quia esse potest et rei iudicatae tempus spectamus, utrum sit an non sit, et quod teneat actio, etiam si nihil in peculio fuerit.

16. Item videamus, si quis adversus in rem actionem latitet, an bona eius possideri venumque dari possint. Extat Neratii sententia existimantis bona esse vendenda: et hoc rescripto Hadriani continetur, quo iure utimur.

17. Celsus autem Sexto respondit, si fundum, quem petere volo, Titius possideat neque absens defendatur, commodius se existimare in fundi possessionem mittendum quam bona eius possideri. Hoc adnotandum est Celsum consultum non de latitante, sed de absente.

18. Idem Celsus existimat, si is, a quo hereditatem petere velim, latitat, commodissime fieri posse, ut in possessionem mittar rerum, quas pro herede vel pro possessore possidet: sed si dolo fecit, quo minus possideret, bona eius possidenda et vendenda sunt.

19. Divus quoque pius in persona eius, qui hereditatem possidens copiam sui non faciebat, rescripsit in possessionem rerum hereditariarum adversarium inducendum: in quo rescripto et fructum percipere iussit eum, qui per nimiam contumaciam possessoris hereditatis, ut lucro eius cedat, in possessionem inductus est rerum hereditariarum.

42.4.8

Ulpianus libro 60 ad edictum

Si diu incertum sit, heres extaturus nec ne sit, causa cognita permitti oportebit bona rei servandae causa possidere, et, si ita res urgueat vel condicio bonorum, etiam hoc erit concedendum, ut curator constituatur.

42.4.9

Paulus libro 57 ad edictum

pr. Unus ex creditoribus.

1. Si alter ex heredibus intra tempora sibi praestituta deliberet adire hereditatem, alter vero neget se aditurum, videndum est, quid creditoribus agendum sit. Et placet interim eos in possessionem mittendos custodiae causa, donec appareat, is qui deliberat utrum adgnoscat partem suam an non adgnoscat.

42.4.10

Ulpianus libro 81 ad edictum

Si pupillus praesens sit, tutorem autem non habeat, pro absente habendus est.

42.4.11

Paulus libro octavo ad Plautium

Si filio familias legatum vel fideicommissum sub condicione relictum sit, dicendum est tam ipsum quam patrem in possessionem mittendos esse, quia ambo spem commodi habent.

42.4.12

Pomponius libro 23 ad Quintum Mucium

Cum legatorum vel fideicommissi servandi causa, vel quia damni infecti nobis non caveatur, bona possidere praetor permittit, vel ventris nomine in possessionem nos mittit, non possidemus, sed magis custodiam rerum et observationem nobis concedit.

42.4.13

Papinianus libro 14 responsorum

Ad cognitionem imperatorum a praeside provinciae remissus etsi in ceteris litibus Romae defendere se non cogitur, tamen in provincia defendendus est: nam et exilio temporario puniti, si defensor non existat, bona veneunt.

42.4.14

Paulus libro secundo quaestionum

pr. Si quis creditorem prohibuerit bona debitoris ingredi, datur in eum actio, quanti ea res sit.

1. Sed et si quis legatorum servandorum causa missus in possessionem admissus non est, si legati condicio pendeat, licet possit deficere, aestimatur tamen id quod legatum est, quia interest eius cautum habere.

2. Creditor autem condicionalis in possessionem non mittitur, quia is mittitur, qui potest bona ex edicto vendere.

42.4.15

Ulpianus libro sexto fideicommissorum

Is, qui rem permutatam accepit, emptori similis est: item is, qui rem in solutum accepit vel qui lite aestimata retinuit vel ex causa stipulationis non ob liberalitatem est consecutus.

 

42.5.0. De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.

 

42.5.1

Gaius libro 23 ad edictum provinciale

Venire bona ibi oportet, ubi quisque defendi debet, id est.

42.5.2

Paulus libro 54 ad edictum

Ubi domicilium habet,

42.5.3

Gaius libro 23 ad edictum provinciale

Aut ubi quisque contraxerit. contractum autem non utique eo loco intellegitur, quo negotium gestum sit, sed quo solvenda est pecunia.

42.5.4

Paulus libro 57 ad edictum

Si servus sub condicione heres institutus sit aut dubium sit, an is heres liberque futurus sit, non est iniquum postulantibus creditoribus ita decerni, ut, si ante certum tempus is heres non extiterit, perinde omnia observentur, ac si is heres ita institutus non esset: quod plerumque accideret, si sub condicione dandae alicui pecuniae heres institutus sit nec dies adpositus sit. sed hoc quantum ad bona ita observandum: ceterum libertas ei quandoque competet et a praetore conservanda est, etiamsi certum sit neque heredem neque bonorum possessorem futurum. Si quis tamen heredem se spondendo vel actiones patiendo defunctum defendat, bona defuncti venire non poterunt.

42.5.5

Ulpianus libro 60 ad edictum

Si minor viginti quinque annis, qui habet curatores, a curatoribus non defendatur nec alium defensorem inveniat, bonorum venditionem patitur, etsi non latitet, licet non fraudationis causa latitare videtur, qui sui non est idoneus defensor.

42.5.6

Paulus libro 58 ad edictum

pr. Si non expedierit pupillo hereditatem parentis retinere, praetor bona defuncti venire permittit, ut quod superaverit pupillo restituatur.

1. Si pupillus, antequam abstineret, aliquid gesserit, servandum est, utique si bona fide gessit.

2. Quid ergo, si quibusdam creditoribus solvit, deinde bona venierint? Si quaeritur, an repetitio sit, ex causa id statuendum iulianus ait, ne alterius aut neglegentia aut cupiditas huic, qui diligens fuit, noceat. Quod si utroque instante tibi gratificatus tutor solvit, aequum esse aut prius eandem portionem mihi quaeri aut communicandum quod accepisti: et hoc Iulianus ait. Apparet autem loqui eum, si ex bonis paternis solutum sit. Quid ergo, si aliunde pupillus solverit? Reddi ei debebit nec ne? Et utrum a creditore an ex hereditate? Scaevola noster ait, si aliquid sit in bonis, deducendum ex hereditate solidum exemplo eius, qui gessit negotia: sed si nihil sit in bonis, non esse iniquum adversus creditorem dandam repetitionem quasi indebiti soluti.

42.5.7

Gaius libro 23 ad edictum provinciale

Hereditarium aes alienum intellegitur etiam id, de quo cum defuncto agi non potuit, veluti quod is cum moreretur daturum se promisisset, item quod is, qui pro defuncto fideiussit, post mortem eius solvit.

42.5.8

Ulpianus libro 61 ad edictum

pr. In venditionem bonorum etiam usus fructus venit, quia appellatione domini fructuarius quoque continetur.

1. Si quis fructus ex praedio debitoris capi poterit, hunc creditor, qui in possessionem praedii missus est, vendere vel locare debet: sed hoc ita demum, si ante neque venierit neque locatus erit. Nam si iam a debitore vel locatus erat vel venierat, servabit praetor venditionem et locationem a debitore factam, etsi minoris distractum est vel locatum, nisi si in fraudem creditorum hoc fiat: tunc enim praetor arbitrium dat creditoribus, ut ex integro locationem vel venditionem faciant.

2. De ceterarum quoque rerum fructibus idem erit dicendum, ut, si qui locari possint, locentur, puta mercedes servorum vel iumentorum ceterorumque, quae possunt locari.

3. De tempore locationis nihil praetor locutus est et ideo liberum arbitrium creditoribus datum videtur, quanto tempore locent, quemadmodum illud est in arbitrio eorum, vendant vel locent, scilicet sine dolo malo: ex culpa autem rei non fiunt.

4. Si unus sit, qui possideat bona, expeditum erit de locatione: quod si non unus, sed plures sint, quis eorum debeat locare vel vendere, quaeritur. Et si quidem convenit inter eos, expeditissimum est: nam et omnes possunt locare et uni hoc negotium dare: si vero non convenit, tunc dicendum est praetorem causa cognita eligere debere, qui locet vel vendat.

42.5.9

Ulpianus libro 62 ad edictum

pr. Praetor ait: “Si quis, cum in possessione bonorum esset, quod eo nomine fructus ceperit, ei, ad quem ea res pertinet, non restituat: sive, quod impensae sine dolo malo fecerit, ei non praestabitur: sive dolo malo eius deterior causa possessionis facta esse dicetur, de ea re iudicium in factum dabo”.

1. Quod de fructibus ait, etiam de ceteris, quaecumque ex re debitoris pervenerunt, intellegendum est. Et sane debuit hoc ita esse: quid enim, si ex compromisso vel alio casu poenam consecutus est? Nam eam poenam, quam consecutus est, praestare debet.

2. Quod ait praetor “sive quod impensae nomine sine dolo fecit, ei non praestabitur”, hoc eo spectat, ut, si quid ipse erogavit creditor, si modo sine dolo malo erogavit, hoc ei praestetur: sufficit igitur sine dolo erogasse, etiamsi nihil profuit erogatio eius rei debitori.

3. His verbis “ad quem ea res pertinet” etiam curator bonis distrahendis datus continebitur et ipse debitor, si contigerit, ne bona eius veneant. Et ipsi itaque creditori adversus hos dabitur actio, quos enumeravimus, sive quid in fructibus percipiendis erogavit sive in familia alenda curandave praediis fulciendis vel reficiendis vel damno infecto promittendo vel servo noxali iudicio defenso, si modo non magis eum expedit dedere quam retinere: quod si dedere expedit, consequens erit repetere eum non debere.

4. Generaliter etiam dicendum est, quidquid impendit in rem, si modo sine dolo malo impendit, repetere eum posse: nam negotiorum gestorum agere non magis potest quam si socius commune aedificium fulsit, quia hic quoque creditor commune, non alienum negotium gessisse videtur.

5. Est praeterea quaesitum, si deteriora praedia facta fuerint sine dolo malo creditoris vel iura eorum amissa vel aedificia diruta vel exusta, item familiae pecorumque acta cura non sit aut possessio alii tradita, sine dolo tamen malo, an teneatur. Et apparet eum non teneri, quia dolo malo caret, eritque melior eius condicio quam in pignore creditoris, qui non tantum dolum malum, verum culpam quoque debet. Eadem causa est curatoris bonorum: nam et is tenetur ut creditores.

6. In eum quoque, qui neque locavit fructum praedii neque vendidit, in factum actionem dat praetor et in hoc condemnabitur, quanto minus propter hoc perceptum est, quia neque vendidit neque locavit. Ceterum si tantum perceptum est, quantum perciperetur, si locatus vel distractus fructus esset, nihil ei imputabitur. Praestat autem per id tantum temporis, quo in possessionem fuit vel ipse vel iussu eius alius, quoad inde de possessione discessum est: nam neque hoc imputatur creditori, cur in possessionem non venerit, neque illud, cur de possessione decesserit, cum voluntarium et suum potius negotium creditor gerat. Aestimatio autem fit, quantum interest eius qui experitur.

7. Hae actiones neque temporariae sunt et tam heredibus quam in heredes dabuntur ceterosque successores.

8. Si possessionis causa deterior facta esse dicetur dolo eius, qui in possessionem missus sit, actio in eum ex dolo datur, quae neque post annum neque in heredes ceterosque successores dabitur, cum ex delicto oriatur poenaeque nomine concipiatur,

42.5.10

Paulus libro 59 ad edictum

Nisi quatenus ad eum pervenit.

42.5.11

Ulpianus libro 62 ad edictum

Heredi autem dabitur, quia et rei continet persecutionem.

42.5.12

Paulus libro 59 ad edictum

pr. Cum unus ex creditoribus postulat in bona debitoris se mitti, quaeritur, utrum solus is qui petit possidere potest, an, cum unus petit et praetor permisit, omnibus creditoribus aditus sit. Et commodius dicitur, cum praetor permiserit, non tam personae solius petentis, quam creditoribus et in rem permissum videri: quod et Labeo putat. Nec videbitur libera persona adquirere alii, quia nec sibi quicquam adquirit, cui praetor permittit, sed aliquid ex ordine facit: et ideo ceteris quoque prodest. Plane si is postulaverit, qui creditor non est, minime dicendum est vel eum, qui creditor est, possidere posse, quia nihil egit talis postulatio: aliter atque si creditor, cui permissum est possidere, postea recepit debitum suum: ceteri enim poterunt peragere bonorum venditionem.

1. Is, qui possidere iubetur, eo loco iussus videtur, cuius cura ad iubentem pertinet.

2. Si propter naturam rei (veluti si praedium inundatum sit) aut propter latronum potentiam non potest possidere, recte dicitur non esse quod possideatur.

42.5.13

Gaius libro 23 ad edictum provinciale

Quamvis possessa non sint bona, quia forte nihil fuerit, quod possideatur, aut sine controversia non possideatur creditor qui in possessionem missus est, perinde habetur, ac si etiam possessa bona fuissententiarum

42.5.14

Paulus libro 59 ad edictum

pr. Creditore in possessionem rerum debitoris misso curator constitui debet, si quaedam actiones periturae sunt.

1. Datur in creditorem actio, qui in possessionem missus est, de eo quod ex bonis debitoris ad eum pervenit: si nondum sit aliquid consecutus, actiones suas praestabit. Datur autem in factum actio adversus eum et omne, quod in actionem negotiorum gestorum veniret, si posset agi, restituendum a creditore.

42.5.15

Ulpianus libro 62 ad edictum

pr. Cum plures creditores in possessionem rerum debitoris mittantur, ne corrumpantur rationes, uni hoc negotium a creditoribus esse dandum, quem maior pars creditorum elegerit. Ego puto creditoribus instrumentorum etiam anagrafyn facere, non ut describant ipsa corpora instrumentorum, sed quot sint, de qua re sint, subnotent sibi et quasi inventarium faciant: quod etiam universorum facere eis erit permittendum. Praeterea nonnumquam praetor causa cognita etiam describere aliquid ex instrumentis creditoribus debebit permittere, si qua idonea causa interveniat.

1. Utrum semel an etiam saepius recognitio et dispunctio concedenda sit creditoribus, videamus. Et ait Labeo amplius quam semel non esse concedendam: si quis tamen, inquit, iuraverit non calumniae causa se postulare neque habere quae dispunxerit, iterum ei faciendam potestatem ait nec amplius quam bis.

42.5.16

Gaius libro 24 ad edictum provinciale

Cum bona veneunt debitoris, in comparatione extranei et eius, qui creditor cognatusve sit, potior habetur creditor cognatusve, magis tamen creditor quam cognatus, et inter creditores potior is, cui maior pecunia debebitur.

42.5.17

Ulpianus libro 63 ad edictum

pr. Quaesitum est, utrum ita demum privilegium habet funeraria, si is cuius bona veneunt funeratus sit, an etiam si proponas alium esse funeratum. Et hoc iure utimur, ut quicumque sit funeratus, id est sive is, cuius de bonis agitur, sive quid is debuit, quod reddere eum, si viveret, funeraria actione cogi oporteret, privilegio locus sit parvique referre dicamus, qua actione hic sumptus repetatur, funeraria an familiae erciscundae an qua alia, dummodo sumptus funeris causa factus sit. Quacumque igitur actione ob funeris sumptum utatur, etiam funerariam ei competere. Quare si in stipulatum funeris impensa deducta est, dicendum est locum esse privilegio, si modo quis non abiciendi privilegii causa stipulatus est.

1. Si sponsa dedit dotem et nuptiis renuntiatum est, tametsi ipsa dotem condicit, tamen aequum est hanc ad privilegium admitti, licet nullum matrimonium contractum est: idem puto dicendum etiam, si minor duodecim annis in domum quasi uxor deducta sit, licet nondum uxor sit:

42.5.18

Paulus libro 60 ad edictum

(interest enim rei publicae et hanc solidum consequi, ut aetate permittente nubere possit)

42.5.19

Ulpianus libro 63 ad edictum

pr. Dabimusque ex his causis ipsi mulieri privilegium.

1. Si quis, cum tutor non esset, pro tutore negotia gessit, privilegio locum esse manifestum est: nec interest, ipse debeat qui gessit sive heres eius ceterique successores. Ipse autem pupillus habet privilegium, sed eius successores non habent. Sed aequissimum erit ceteros quoque, quibus curatores quasi debilibus vel prodigis dantur,

42.5.20

Paulus libro 60 ad edictum

Vel surdo muto,

42.5.21

Gaius libro 24 ad edictum provinciale

Vel fatuo.

42.5.22

Ulpianus libro 63 ad edictum

pr. Idem privilegium competere.

1. Sed si bonis curator datus sit vel absentis vel ab hostibus capti vel dum deliberant scripti heredes de adeunda hereditate, non oportebit privilegium dari: non enim in eadem causa est.

42.5.23

Paulus libro 60 ad edictum

Si negotium impuberis aliquis ex officio amicitiae gesserit, debet bonis eius venditis privilegium pupillo conservari: et ita accepi.

42.5.24

Ulpianus libro 63 ad edictum

pr. Si ventri curator datus sit nec partus editus, privilegium cessabit.

1. Divus marcus ita edixit: “Creditor, qui ob restitutionem aedificiorum crediderit, in pecunia, quae credita erit, privilegium exigendi habebit”. Quod ad eum quoque pertinet, qui redemptori domino mandante pecuniam subministravit.

2. In bonis mensularii vendundis post privilegia potiorem eorum causam esse placuit, qui pecunias apud mensam fidem publicam secuti deposuerunt. Sed enim qui depositis nummis usuras a mensulariis acceperunt a ceteris creditoribus non separantur, et merito: aliud est enim credere, aliud deponere. Si tamen nummi exstent, vindicari eos posse puto a depositariis et futurum eum qui vindicat ante privilegia.

3. Eorum ratio prior est creditorum, quorum pecunia ad creditores privilegiarios pervenit. Pervenisse autem quemadmodum accipimus, utrum si statim profecta est ab inferioribus ad privilegiarios an vero et si per debitoris personam, hoc est si ante ei numerata sit et sic debitoris facta creditori privilegiario numerata est? Quod quidem potest benigne dici, si modo non post aliquod intervallum id factum sit.

42.5.25

Ulpianus libro 64 ad edictum

Ait praetor: “Quod postea contractum erit, quam is, cuius bona venierint, consilium receperit fraudare, sciente eo qui contraxerit, ne actio eo nomine detur”.

42.5.26

Paulus libro 16 brevis edicti

Qui in navem exstruendam vel instruendam credidit vel etiam emendam, privilegium habet.

42.5.27

Ulpianus libro primo de officio consulis

Si magistratus fideicommissi servandi causa in possessionem miserint, dare arbitrum possunt ad ea distrahenda, quae mora deteriora futura sunt, ita ut pretium ex his redactum apud fideicommissarium in causa depositi sit, donec de fideicommisso quod ei debetur constet.

42.5.28

Iavolenus libro primo epistularum

Pater familias impuberi filio, si ante pubertatem decessisset, substituit heredem: is filius paterna hereditate se abstinuit ideoque bona patris venierunt: postea filio hereditas obvenit, qua adita decessit. Quaero, cum praetor in ipsum pupillum, quamvis postea hereditas obvenisset, creditoribus tamen patris actionem non daret, an in substitutum creditoribus patris danda sit actio, cum ex bonis paternis, quae scilicet ad creditores missos in bona pertinent, nihil adquirat et cum creditores nihil iuris in bonis pupilli habuerint eorumque nihil interfuerit, adiretur necne pupilli hereditas, cum ea bona omissa a substituto hereditate ad creditores non pertinebant. Me illud maxime movet, quod praeceptoribus tuis placet unum esse testamentum. respondit: quod praetor filio, qui a paterna hereditate se abstinet, praestat, ne bonis patris eius venditis in eum actio detur, tametsi postea ei hereditas obvenit, creditoribus non reddat, idem in substituto filio herede servandum non est, quoniam filii pudori parcitur, ut potius patris quam eius bona veneant, itaque in id, quod postea ei obvenit, actio creditoribus denegatur, quia id ex adventicio adquisitum est, non per patrem ad eum pervenit. At cum substitutus filio hereditatem adiit, postquam pupillus se paternae miscuerit hereditati, tunc hereditas et patris et filii una est et in omni aere alieno, quod aut patris aut filii fuerit, etiam invitus heres obligatur: et quemadmodum liberum ei non est obligationem, ut non omnimodo, si non defenditur, ipsius bona veneant, ita ne separare quidem aes alienum patris et filii poterit: quo casu efficietur, ut creditoribus in eum actio dari debeat. quod si substitutus heres hereditatem non adierit, creditoribus patris in id, quod pupillus reliquit, actio dari non debet, quoniam neque pupilli bona venire debent propter aes alienum patris neque in bonis patris est quod pupillus adquisiit.

42.5.29

Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

Fufidius refert statuas in publico positas bonis distractis eius, cuius in honorem positae sunt, non esse emptoris bonorum eius, sed aut publicas, si ornandi municipii causa positae sint, aut eius, cuius in honorem positae sint: et nullo modo eas detrahi posse.

42.5.30

Papirius libro primo de constitutionis

Imperatores Antoninus et Verus Augusti rescripserunt eos, qui bona sua negant iure venisse, praeiudicio experiri debere et frustra principem desiderare rescindi venditionem.

42.5.31

Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus

pr. Si creditores heredem suspectum putent, satisdationem exigere possunt pro suo debito reddendo. Cuius rei gratia cognoscere praetorem oportet nec statim eum satisdationis necessitati subicere debet, nisi causa cognita constiterit prospici debere his, qui suspectum eum postulaverunt.

1. Sed suspectus heres non isdem modis, quibus suspectus tutor aestimatur: siquidem tutorem non facultates, sed fraudulenta in rebus pupillaribus et callida conversatio suspectum commendet, heredem vero solae facultates.