Digesta vel Pandectae – Liber XLII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

42.1.32

Callistratus libro tertio cognitionum

Cum prolatis constitutionibus contra eas pronuntiat iudex, eo quod non existimat causam, de qua iudicat, per eas iuvari, non videtur contra constitutiones sententiam dedisse. Ideoque ab eiusmodi sententia appellandum est: alioquin rei iudicatae stabitur.

42.1.33

Callistratus libro quinto cognitionum

Divus Hadrianus, aditus per libellum a Iulio Tarentino et indicante eo falsis testimoniis, conspiratione adversariorum testibus pecunia corruptis, religionem iudicis circumventam esse, in integrum causam restituendam in haec verba rescripsit: “Exemplum libelli dati mihi a Iulio Tarentino mitti tibi iussi: tu, si tibi probaverit conspiratione adversariorum et testibus pecunia corruptis oppressum se, et rem severe vindica et, si qua a iudice tam malo exemplo circumscripto iudicata sunt, in integrum restitue”.

42.1.34

Licinius libro 13 regularum

Si victum vel stratum inferri quis iudicato non patiatur, utilis in eum poenalis actio danda est vel, ut quidam putant, iniuriarum cum eo agi poterit.

42.1.35

Papirius Iustus constitutionum libro secundo

Imperatores antoninus et verus rescripserunt, quamquam sub obtentu novorum instrumentorum restitui negotia minime oporteat, tamen in negotio publico ex causa permittere se huiusmodi instrumentis uti.

42.1.36

Paulus libro 17 ad edictum

Pomponius libro trigensimo septimo ad edictum scribit, si uni ex pluribus iudicibus de liberali causa cognoscenti de re non liqueat, ceteri autem consentiant, si is iuraverit sibi non liquere, eo quiescente ceteros, qui consentiant, sententiam proferre, quia, etsi dissentiret, plurium sententia optineret.

42.1.37

Marcellus libro tertio digestorum

Tunc autem universi iudices intelleguntur iudicare, cum omnes adsunt.

42.1.38

Paulus libro 17 ad edictum

pr. Inter pares numero iudices si dissonae sententiae proferantur, in liberalibus quidem causis, secundum quod a divo Pio constitutum est, pro libertate statutum optinet, in aliis autem causis pro reo. Quod et in iudiciis publicis optinere oportet.

1. Si diversis summis condemnent iudices, minimam spectandam esse iulianus scribit.

42.1.39

Celsus libro tertio digestorum

Duo ex tribus iudicibus uno absente iudicare non possunt, quippe omnes iudicare iussi sunt. Sed si adsit et contra sentiat, statur duorum sententiae: quid enim minus verum est omnes iudicasse?

42.1.40

Papinianus libro decimo responsorum

Commodis praemiorum, quae propter coronas sacras praestantur, condemnato placuit interdici et eam pecuniam iure pignoris in causam iudicati capi.

42.1.41

Paulus libro 14 quaestionum

pr. Nesennius Apollinaris: si te donaturum mihi delegavero creditori meo, an in solidum conveniendus sis? Et si in solidum conveniendus, an diversum putes, si non creditori meo, sed ei, cui donare volebam, te delegavero? Et quid de eo, qui pro muliere, cui donare volebat, marito eius dotem promiserit? Respondit: nulla creditor exceptione summoveretur, licet is, qui ei delegatus est, poterit uti adversus eum, cuius nomine promisit: cui similis est maritus, maxime si constante matrimonio petat. Et sicut heres donatoris in solidum condemnatur et ipse fideiussor, quem in donando adhibuit, ita et ei, cui non donavit, in solidum condemnatur.

1. Fundum quis donavit: si non restituat, ut quivis possessor damnandus est: si autem fundum restituit, fructuum nomine, si non eos consumpsit, in solidum condemnandus est: potuit enim non periclitari, si statim restituisset: si dolo desiit possidere, in litem iurabitur et tanti sequetur condemnatio.

2. In solidum condemnatus donator actione iudicati, nisi in quantum facere potest, non tenetur beneficio constitutionis.

42.1.42

Paulus libro tertio responsorum

Paulus responsit rescindere quidem sententiam suam praecedentem praetorem non posse, reliqua autem, quae ad consequentiam quidem iam statutorum pertinent, priori tamen sententiae desunt, circa condemnandum reum vel absolvendum debere supplere, scilicet eodem die.

42.1.43

Paulus libro 16 responsorum

Paulus respondit eos, qui una sententia in unam quantitatem condemnati sunt, pro portione virili ex causa iudicati conveniri, et si ex sententia adversus tres dicta Titius portionem sibi competentem exsolvit, ex persona ceterorum ex eadem sententia conveniri eum non posse.

42.1.44

Scaevola libro quinto responsorum

Ex contractu paterno actum est cum pupilla tutore auctore et condemnata est: postea tutores abstinuerunt eam bonis paternis et ita bona defuncti ad substitutum vel ad coheredes pervenerunt: quaeritur, an hi ex causa iudicati teneantur. Rescripsit dandam in eos actionem, nisi culpa tutorum pupilla condemnata est.

42.1.45

Paulus libro primo sententiarum

pr. Acta apud se habita, si partes consentiant et iudex hoc permiserit, potest iubere ea die circumduci, nisi vel negotium vel lis terminata est.

1. De amplianda vel minuenda poena damnatorum post sententiam dictam sine principali auctoritate nihil est statuendum.

2. Contra indefensos minores tutorem vel curatorem non habentes nulla sententia proferenda est.

42.1.46

Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

Actorum verba emendare tenore sententiae perseverante non est prohibitum.

42.1.47

Paulus libro quinto sententiarum

pr. De unoquoque negotio praesentibus omnibus, quos causa contingit, iudicari oportet: aliter enim iudicatum tantum inter praesentes tenet.

1. Qui apud fiscum causam defendere saepius conventi neglexerint, rebus iudicatis subiciendi sunt. Quod eo apparet, si saepe conventi praesentiam suam facere noluerint.

42.1.48

Tryphoninus libro secundo disputationum

Decreta a praetoribus latine interponi debent.

42.1.49

Paulus libro secundo manualium

Et exheredatum vel eum, qui se paterna hereditate abstinuit, nec ex ipsius contractu nisi id quod facere potest condemnandum. Quemadmodum autem facere posse credatur, videndum est, utrum deducto omni aere alieno, ut is, qui ex donatione convenitur, an ut maritus et patronus nullo deducto aere alieno. Et indubitati iuris est ad similitudinem viri et patroni eum detrahendum: pinguius enim donatori succurrere debemus quam ei, qui verum debitum persolvere compellitur,

42.1.50

Tryphoninus libro 12 disputationum

Ne liberalitate sua inops fieri periclitetur.

42.1.51

Paulus libro secundo manualium

pr. Si quis dolo fecerit, ut bona eius venirent, in solidum tenetur.

1. Si quis creditorem missum in possessionem rei servandae causa non admiserit, si venditor praestiterit creditori, quanti eius interfuerit, quaesitum est an debitor liberetur. Et puto improbum esse eum, qui velit iterum consequi quod accepit.

42.1.52

Tryphoninus libro 12 disputationum

Si rerum amotarum cum viro agatur, quamquam videatur ea quoque actio praecedentis societatis vitae causam habuisse, in solidum condemnari debet, quoniam ex male contractu et delicto oritur.

42.1.53

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

pr. Contumacia eorum, qui ius dicenti non obtemperant, litis damno coercetur.

1. Contumax est, qui tribus edictis propositis vel uno pro tribus, quod vulgo peremptorium appellatur. Litteris evocatus praesentiam sui facere contemnet.

2. Poenam contumacis non patitur, quem adversa valetudo vel maioris causae occupatio defendit.

3. Contumaces non videntur, nisi qui, cum oboedire deberent, non obsequuntur, id est qui ad iurisdictionem eius, cui negant obsequi, pertinent.

42.1.54

Paulus libro primo sententiarum

pr. Contra pupillum indefensum eumque, qui rei publicae causa abest, vel minorem viginti quinque annis propositum peremptorium nihil momenti habet.

1. Is, qui <quid> ad maius auditorium vocatus est, si litem inchoatam deseruit, contumax non videtur.

42.1.55

Ulpianus libro 51 ad Sabinum

Iudex posteaquam semel sententiam dixit, postea iudex esse desinit: et hoc iure utimur, ut iudex, qui semel vel pluris vel minoris condemnavit, amplius corrigere sententiam suam non possit: semel enim male seu bene officio functus est.

42.1.56

Ulpianus libro 27 ad edictum

Post rem iudicatam vel iureiurando decisam vel confessionem in iure factam nihil quaeritur post orationem divi Marci, quia in iure confessi pro iudicatis habentur.

42.1.57

Ulpianus libro secundo disputationum

Quidam consulebat, an valeret sententia a minore viginti quinque annis iudice data. Et aequissimum est tueri sententiam ab eo dictam, nisi minor decem et octo annis sit. Certe si magistratum minor gerit, dicendum est iurisdictionem eius non improbari. Et si forte ex consensu iudex minor datus sit scientibus his, qui in eum consentiebant, rectissime dicitur valere sententiam. Proinde si minor praetor, si consul ius dixerit sententiamve protulerit, valebit: princeps enim, qui ei magistratum dedit, omnia gerere decrevit.

42.1.58

Ulpianus libro septimo disputationum

Si, cum nulla sententia praecessisset, capta sunt et distracta pignora, possunt revocari.

42.1.59

Ulpianus libro quarto de omnibus tribunalibus

pr. In summa sufficiet, si expresserit iudex summam in sententia solvique iusserit vel praestari vel quo alio verbo hoc significaverit.

1. Amplius est rescriptum, etsi in sententia non sit summa adiecta, si tamen is qui petit summam expresserit et iudex ait: “Solve, quod petitum est” vel “quantum petitum est”, valere sententiam.

2. Qui sortis quidem condemnationem faciunt, de usuris autem ita pronuntiant “usurae si quae competunt” vel “quae competunt, ut praestentur”, non recte pronuntiant: debent enim de usuris quoque cognoscere et certam facere condemnationem.

3. Si quis ex edicto peremptorio post mortem sit condemnatus, non valet sententia, quia morte rei peremptorium solvitur. Ideoque, ut in re integra, de causa notio praestabitur et quod optimum patuerit, statuetur.

42.1.60

Iulianus libro quinto digestorum

Quaesitum est, cum alter ex litigatoribus febricitans discessisset et iudex absente eo pronuntiasset, an iure videretur pronuntiasse. Respondit: morbus sonticus etiam invitis litigatoribus ac iudice diem differt. Sonticus autem existimandus est, qui cuiusque rei agendae impedimento est. Litiganti porro quid magis impedimento est, quam motus corporis contra naturam, quem febrem appellant? Igitur si rei iudicandae tempore alter ex litigatoribus febrem habuit, res non videtur iudicata. Potest tamen dici esse aliquam et febrium differentiam: nam si quis sanus alias ac robustus tempore iudicandi levissima febre correptus fuerit, aut si quis tam veterem quartanam habeat, ut in ea omnibus negotiis superesse soleat, poterit dici morbum sonticum non habere.

42.1.61

Iulianus libro 45 digestorum

In iudicati actione non prius ratio haberi debet eius, cui prior reus condemnatus fuerit.

42.1.62

Alfenus libro sexto digestorum a Paulo epitomatorum

Cum quaerebatur, iudex, si perperam iudicasset, an posset eodem die iterum iudicare, respondit non posse.

42.1.63

Macer libro secundo de appellationibus

Saepe constitutum est res inter alios iudicatas aliis non praeiudicare. Quod tamen quandam distinctionem habet: nam sententia inter alios dicta aliis quibusdam etiam scientibus obest, quibusdam vero, etiamsi contra ipsos iudicatum sit, nihil nocet. Nam scientibus nihil praeiudicat, veluti si ex duobus heredibus debitoris alter condemnatur: nam alteri integra defensio est, etiamsi cum coherede suo agi scierit. Item si ex duobus petitoribus alter victus adquieverit, alterius petitioni non praeiudicatur: idque ita rescriptum est. Scientibus sententia, quae inter alios data est, obest, cum quis de ea re, cuius actio vel defensio primum sibi competit, sequentem agere patiatur, veluti si creditor experiri passus sit debitorem de proprietate pignoris, aut maritus socerum vel uxorem de proprietate rei in dote acceptae, aut possessor venditorem de proprietate rei emptae: et haec ita ex multis constitutionibus intellegenda sunt. Cur autem his quidem scientia nocet, superioribus vero non nocet, illa ratio est, quod qui scit coheredem suum agere, prohibere eum, quo minus uti velit propria actione vel defensione utatur, non potest: is vero, qui priorem dominum defendere causam patitur, ideo propter scientiam praescriptione rei quamvis inter alios iudicatae summovetur, quia ex voluntate eius de iure, quod ex persona agentis habuit, iudicatum est. Nam et si libertus meus me interveniente servus vel libertus alterius iudicetur, mihi praeiudicatur. Diversa causa est, si fundum a te Titius petierit, quem ego quoque, sed non ex persona Titii ad me pertinere dico: nam quamvis contra Titium me sciente iudicatum sit, nullum tamen praeiudicium patior, quia neque ex eo iure, quo Titius victus est, vindico, neque potui Titio intercedere, quo minus iure suo utatur, sicuti et de coherede supra diximus.

42.1.64

Scaevola libro 25 digestorum

Negotiorum gestorum condemnatus appellavit et diu negotium tractum est: quaesitum est appellatione eius iniusta pronuntiata, an, quo tardius iudicatum sit, usurae pecuniae in condemnatum deductae medii temporis debeantur. Respondit secundum ea quae proponentur dandam utilem actionem.

 

42.2.0. De confessis.

 

42.2.1

Paulus libro 56 ad edictum

Confessus pro iudicato est, qui quodammodo sua sententia damnatur.

42.2.2

Ulpianus libro 58 ad edictum

Non fatetur qui errat, nisi ius ignoravit.

42.2.3

Paulus libro nono ad Plautium

Iulianus ait confessum certum se debere legatum omnimodo damnandum, etiam si in rerum natura non fuisset et si iam a natura recessit, ita tamen, ut in aestimationem eius damnetur: quia confessus pro iudicato habetur.

42.2.4

Paulus libro 15 ad Plautium

Si is, cum quo lege Aquilia agitur, confessus est servum occidisse, licet non occiderit, si tamen occisus sit homo, ex confesso tenetur.

42.2.5

Ulpianus libro 27 ad edictum

Qui Stichum debere se confessus est, sive mortuus iam Stichus erat sive post litis contestationem decesserit, condemnandus est.

42.2.6

Ulpianus libro quinto de omnibus tribunalibus

pr. Certum confessus pro iudicato erit, incertum non erit.

1. Si quis incertum confiteatur vel corpus sit confessus Stichum vel fundum dare se oportere, urgueri debet, ut certum confiteatur: item eum, qui rem confessus est, ut certam quantitatem fateatur.

2. Sed et si fundum vindicem meum esse tuque confessus sis, perinde habeberis, atque si dominii mei fundum esse pronuntiatum esset. Et si alia quacumque actione civili vel honoraria vel interdicto exhibitorio vel restitutorio vel prohibitorio dum quis convenitur, confiteatur, dici potest in his omnibus subsequi praetorem voluntatem orationis divi Marci debere et omne omnino, quod quis confessus est, pro iudicato habere. Dabitur igitur ex his actionibus, ex quibus dies datur ad restituendam rem, confesso tempus ad restitutionem et, si non restituatur, lis aestimabitur.

3. Si quis absente adversario confessus sit, videndum, numquid non debeat pro iudicato haberi, quia nec qui iurat de operis, obligatur nec soleat quis absenti condemnari. Certe procuratorem, tutorem curatoremve praesentem esse sufficit.

4. Sed an et ipsos procuratores vel tutores vel curatores fateri sufficiat, videamus: et non puto sufficere.

5. In pupillo tutoris auctoritatem exigimus.

6. Minorem a confessione sua restituemus.

7. Confessi utique post confessionem tempora quasi ex causa iudicati habebunt.

42.2.7

Africanus libro quinto quaestionum

Cum fideicommissum peteretur, heres confessus est debere: arbiter ad restituendum datus comperit nihil deberi: quaesitum est, an possit absolvere. Respondi posse interesse, qua ex causa nihil debeatur. Nam si ob id, quod nullum fideicommissum fuerit, non debere eum absolvere: si vero quia testator forte solvendo non erat aut quod heres omne solutum esse apud praetorem dixerat et, cum controversia et computatio difficilior esset, arbiter datus fuerit, salvo officio eum absoluturum: has enim partes eius esse, ut, si in computatione nihil inveniatur, possit absolvere. Sed et ex superiore casu ad praetorem remittere debet, ut absolvatur.

42.2.8

Paulus libro quarto ad Sabinum

Non omnimodo confessus condemnari debet rei nomine, quae, an in rerum natura esset, incertum sit.

 

42.3.0. De cessione bonorum.

 

42.3.1

Ulpianus libro 17 ad edictum

Creditori, qui ob restitutionem aedificiorum crediderit, privilegium exigendi datur.

42.3.2

Ulpianus libro 21 ad edictum

In personalibus actionibus qui postea quidem contraxerunt, verum ut pecunia eorum ad priores creditores perveniat, in locum eorum succedunt.

42.3.3

Ulpianus libro 58 ad edictum

Is, qui bonis cessit, ante rerum venditionem utique bonis suis non caret: quare si paratus fuerit se defendere, bona eius non veneunt.

42.3.4

Ulpianus libro 59 ad edictum

pr. Is qui bonis cessit si quid postea adquisierit, in quantum facere potest convenitur.

1. Sabinus et Cassius putabant eum qui bonis cessit ne quidem ab aliis, quibus debet, posse inquietari.

42.3.5

Paulus libro 56 ad edictum

Quem paenitet bonis cessisse, potest defendendo se consequi, ne bona eius veneant.

42.3.6

Ulpianus libro 64 ad edictum

Qui bonis suis cessit, si modicum aliquid post bona sua vendita adquisivit, iterum bona eius non veneunt. Unde ergo modum hunc aestimabimus, utrum ex quantitate eius quod adquisitum est an vero ex qualitate? Et putem ex quantitate id aestimandum esse eius quod quaesiit, dummodo illud sciamus, si quid misericordiae causa ei fuerit relictum, puta menstruum vel annuum alimentorum nomine, non oportere propter hoc bona eius iterato venundari: nec enim fraudandus est alimentis cottidianis. Idem et si usus fructus ei sit concessus vel legatus, ex quo tantum percipitur, quantum ei alimentorum nomine satis est.

42.3.7

Modestinus libro secundo pandectarum

Si debitoris bona venierint, postulantibus creditoribus permittitur rursum eiusdem debitoris bona distrahi, donec suum consequantur, si tales tamen facultates adquisitae sunt debitori, quibus praetor moveri possit.

42.3.8

Ulpianus libro 26 ad edictum

Qui cedit bonis, antequam debitum adgnoscat, condemnetur vel in ius confiteatur, audiri non debet.

42.3.9

Marcianus libro 15 institutionum

Bonis cedi non tantum in iure, sed etiam extra ius potest. Et sufficit et per nuntium vel per epistulam id declarari.

 

42.4.0. Quibus ex causis in possessionem eatur.

 

42.4.1

Ulpianus libro 12 ad edictum

Tres fere causae sunt, ex quibus in possessionem mitti solet: rei servandae causa, item legatorum servandorum gratia et ventris nomine. Damni enim infecti nomine si non caveatur, non in universorum nomine fit missio, sed rei tantum, de qua damnum timetur.

42.4.2

Ulpianus libro quinto ad edictum

pr. Praetor ait: “In bona eius, qui iudicio sistendi causa fideiussorem dedit, si neque potestatem sui faciet neque defenderetur, iri iubebo”.

1. Potestatem autem sui non facit, qui id agit, ne adversarius eius copiam sui habeat: ergo latitantis bona iubet possideri.

2. Quid si non latitet, sed absens non defendatur? Nonne videtur potestatem sui non facere?

3. Defendi autem videtur, qui per absentiam suam in nullo deteriorem causam adversarii faciat.

4. Haec verba “defenderetur” paratatikws scripta sunt, ut neque sufficiat umquam defendisse, si non duret defensio, neque obsit, si nunc offeratur.

42.4.3

Ulpianus libro 59 ad edictum

pr. Apud Iulianum quaeritur, si communem rem cum Titio pater pupilli habuerit et communi dividundo iudicio pupillus non defendatur nihilque erit, cuius nomine propter personam patris condemnatio fieri debeat: utrum venire bona patris oporteat an vero rei servandae causa possideantur. Et ait Iulianus, si quidem pater aliquos fructus percepit aut fecerit rem deteriorem, bona eius venire possunt: si vero nihil sit, propter quod patris bona veneant, pupilli possideri. Marcellus autem notat perquam iniquum esse eum, qui nihil cum pupillo contraxit, expectare eius pubertatem. Quae sententia habet rationem: ideoque cum contractus ex persona patris descendat, dicendum erit non esse exspectandam pupilli pubertatem.

1. Contractum cum pupillo potest dici et si cum servo eius contractum sit: competit enim adversus eum de peculio actio. Unde probandum est ex omnibus causis, ex quibus adversus pupillum actio datur, hoc idem servandum. Et facilius erit hoc probandum in servo, qui in rem domini vertit aut iussu eius aut si institoria cum eo agi possit.

2. Ego puto: et si cum tutore eius contractum est, ex qua causa actio in pupillum datur, magis est, ut edicto locus sit, quasi cum eo contractum sit.

3. Si pupillus heres extiterit alicui exque ea causa legata debeat, videndum est, an huic edicto locus sit: magisque est, ut Marcellus scribit, etiam pupilli posse bona possideri esseque in arbitrio hereditariorum creditorum, quid potius eligant: etenim videtur impubes contrahere, cum adiit hereditatem.

42.4.4

Paulus libro 58 ad edictum

Sed et is, qui miscuit se, contrahere videtur.

42.4.5

Ulpianus libro 59 ad edictum

pr. Haec autem locum habent, quotiens pupillus non defendatur a quocumque, sive a tutore vel curatore, sive habeat tutorem pupillus sive non habeat: ceterum si existat aliquis, qui defendere sit paratus, cessabit rei servandae causa possessio.

1. Non defendi pupillum constare debet liquereque praetori, ut sic permittat bonorum possessionem. Hoc autem constare debet sic: evocandi sunt ad praetorem tutores pupilli, ut defendant: si autem non habet tutores, requirendi cognati vel adfines et si qui alii forte sunt, quos verisimile est defensionem pupilli pupillae non omissuros vel propter necessitudinem vel propter caritatem vel qua alia ratione: liberti etiam si qui sunt idonei, evocandi exquirendaque defensio. Si aut negent se defendere aut non negent, sed taceant, tunc praetor possessionem dabit, tamdiu scilicet, quoad non defendatur: si defendi coeperit pupillus vel pupilla, desinet possideri. Idem est et in furioso.

2. Ait praetor: “Si is pupillus in suam tutelam venerit eave pupilla viripotens fuerit et recte defendetur: eos, qui bona possident, de possessione decedere iubebo”.

3. Recte defendi quid sit, videamus, utrum tantum copiam sui facere et ad suscipiendum iudicium paratum esse an vero et satisdare omnimodo. Et quidem non solum ipsis se defendere volentibus hoc edictum scriptum est, sed in rem: et “recte defendetur” hoc est vel a se vel ab alio quocumque. Sed si alius defendat, erit necessaria satisdatio, si ipse, non puto necessariam satisdationem. Ergo oblata defensione deici poterit interdicto reddito.

42.4.6

Paulus libro 57 ad edictum

pr. In possessionem mitti solet creditor et si sub condicione ei pecunia promissa sit.

1. Cum dicitur: “et eius, cuius bona possessa sunt a creditoribus, veneant, praeterquam pupilli et eius, qui rei publicae causa sine dolo malo afuit”, intellegimus eius, qui dolo malo afuerit, posse venire.

2. Si ab hostibus quis captus sit, creditores eius in possessionem mittendi sunt, ut tamen non statim bonorum venditio permittatur, sed interim bonis curator detur.

42.4.7

Ulpianus libro 59 ad edictum

pr. Fulcinius existimat creditores rei servandae causa missos in possessionem ex his rebus ali non debere.

1. Praetor ait: “Qui fraudationis causa latitabit, si boni viri arbitratu non defendetur, eius bona possideri vendique iubebo”.

2. Cum hoc edictum locum habeat, non sufficit latitare, sed et necesse est fraudationis causa id fieri: neque quod fraudationis causa sine latitatione fit, satis est ad possessionem et venditionem, sed oportet fraudationis causa latitare. et est frequentissima haec causa possessionis: nam in usu latitantium bona possidentur.