Digesta vel Pandectae – Liber XLII

DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER XLIII

42.1.0. De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.

42.2.0. De confessis.

42.3.0. De cessione bonorum.

42.4.0. Quibus ex causis in possessionem eatur.

42.5.0. De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.

42.6.0. De separationibus.

42.7.0. De curatore bonis dando.

42.8.0. Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.

 

42.1.0. De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.

 

42.1.1

Modestinus libro septimo pandectarum

Res iudicata dicitur, quae finem controversiarum pronuntiatione iudicis accipit: quod vel condemnatione vel absolutione contingit.

42.1.2

Ulpianus libro sexto ad edictum

Qui pro tribunali cognoscit, non semper tempus iudicati servat, sed nonnumquam artat, nonnumquam prorogat pro causae qualitate et quantitate vel personarum obsequio vel contumacia. Sed perraro intra statutum tempus sententiae exsequentur, veluti si alimenta constituantur vel minori viginti quinque annis subvenitur.

42.1.3

Paulus libro 17 ad edictum

Qui damnare potest, is absolvendi quoque potestatem habet.

42.1.4

Ulpianus libro 58 ad edictum

pr. Si se non optulit procurator, iudicati actio in eum denegabitur et in dominum dabitur: si se optulit, in ipsum dabitur. Optulisse autem se liti videtur non is, qui in rem suam procurator datus sit: nam hic alia ratione recusare iudicati actionem non potest, quia hic non in alienam, sed in suam rem procurator factus est.

1. Tutor quoque vel curator in ea condicione sunt, ut non debeant videri se liti optulisse, idcircoque debet denegari in eos iudicati actio.

2. Actor municipum potest rem iudicatam recusare: in municipes enim iudicati actio dabitur.

3. Ait praetor: “Condemnatus ut pecuniam solvat”. A iudicato ergo hoc exigitur, ut pecuniam solvat. Quid ergo, si solvere quidem paratus non sit, satisfacere autem paratus sit, quid dicimus? Et ait Labeo debuisse hoc quoque adici “Neque eo nomine satisfaciat”: fieri enim posse, ut idoneum expromissorem habeat. Sed ratio pecuniae exigendae haec fuit, quod noluerit praetor obligationes ex obligationibus fieri: idcirco ait “ut pecunia solvatur”. Ex magna tamen et idoneo causa accedendum erit ad Labeonis sententiam.

4. Si ex conventione litigantium cautum sit post rem iudicatam ei, cui quis condemnatus est, eveniet, ut hic et retendatur, si modo novatio intercessit: ceterum si non novandi causa id factum est, manebit ordo exsecutionis. Sed et si pignora accepta sint vel fideiussores in rem iudicatam, consequens erit dicere non cessare exsecutionem, quippe cum accesserit aliquid rei iudicatae, non sit a re iudicata recessum. Iidem observandum est in eo, cuius procurator condemnatus est.

5. Si quis condemnatus sit, ut intra certos dies solvat, unde ei tempus iudicati actionis computamus, utrum ex quo sententia prolata est an vero ex eo, ex quo dies statutus praeteriit? Sed si quidem minorem diem statuerit iudex tempore legitimo, repletur ex lege, quod sententiae iudicis deest: sin autem ampliorem numerum dierum sua definitione iudex amplexus est, computabitur reo et legitimum tempus et quod supra id iudex praestitit.

6. Condemnatum accipere debemus eum, qui rite condemnatus est, ut sententia valeat: ceterum si aliqua ratione sententia nullius momenti sit, dicendum est condemnationis verbum non tenere.

7. Solvisse accipere debemus non tantum eum, qui solvit, verum omnem omnino, qui ea obligatione liberatus est, quae ex causa iudicati descendit.

8. Celsus scribit, si noxali condemnatus eum servum, in quo usus fructus alienus est, noxae dedisti, posse tecum adhuc agi iudicati: sed si usus fructus interierit, liberari ait.

42.1.5

Ulpianus libro 59 ad edictum

pr. Ait praetor: “Cuius de ea re iurisdictio est”. Melius scripsisset: “Cuius de ea re notio est”: etenim notionis nomen etiam ad eos pertineret, qui iurisdictionem non habent, sed habent de quavis alia causa notionem.

1. Si iudex aliquem sic condemnet, ut, quod habet ex testamento vel codicillis Maevii, restitueret Titio, sic accipiendum est, quasi quantitatem nominavit, quae testamento vel codicillis relicta est. Sed et si fideicommissum sine scriptura pronuntiatum, idem erit probandum.

42.1.6

Ulpianus libro 66 ad edictum

pr. Miles, qui sub armata militia stipendia meruit, condemnatus eatenus, qua facere potest, cogitur solvere.

1. Decem aut noxae dedere condemnatus iudicati in decem tenetur: facultatem enim noxae dedendae ex lege accipit. At is, qui stipulatus est decem aut noxae dedere, non potest decem petere, quia in stipulatione singula per se veniunt ea, quae singula separatim stipulari possumus: at iudicium solius noxae deditionis nullum est, sed pecuniariam condemnationem sequitur. Et ideo iudicati decem agitur, his enim solis condemnatur: noxae deditio in solutione est, quae e lege tribuitur.

2. Qui iudicati bona auctoritate sua distraxit, furti actione et vi bonorum raptorum ei tenetur.

3. Iudicati actio perpetua est et rei persecutionem continet: item heredi et in heredem competit.

42.1.7

Gaius libro ad edictum praetoris urbani titulo de re iudicata

Intra dies constitutos, quamvis iudicati agi non possit, multis tamen modis iudicatum liberari posse hodie non dubitatur, quia constitutorum dierum spatium pro iudicato, non contra iudicatum per legem constitutum est.

42.1.8

Paulus libro quinto ad Plautium

Si homo ex stipulatu petitus post litem contestatam decesserit, absolutionem non faciendam et fructuum rationem habendam placet.

42.1.9

Pomponius libro quinto ex Plautio

Furioso sententia a iudice vel ab arbitro dici non potest.

42.1.10

Marcellus libro secundo digestorum

Qui, cum se pro patre familias fingeret, mutuam pecuniam accepit et exheres a patre vel emancipatus sit, quamvis facere non possit, debet condemnari.

42.1.11

Celsus libro quinto digestorum

Si kalendis fieri aliquid stipulatus sum, nempe quandocumque post kalendas accepto iudicio tanti tamen aestimanda lis est, quanti interfuit mea kalendis id fieri: ex eo enim tempore quidque aestimatur, quod novissime solvi poterit.

42.1.12

Marcellus libro quarto digestorum

In depositi vel commodati iudicio, quamquam dolo adversarii res absit, condemnato succurri solet, ut ei actionibus suis dominus cedat.

42.1.13

Celsus libro sexto digestorum

pr. Si quis ab alio decem, ab alio satisdari stipulatus est, aestimandum erit, quantum stipulatoris intersit satisdari, idque aut tantundem erit aut minus aut interdum etiam nihil: neque enim vani timoris ulla aestimatio est. Verum sorte soluta nullum iam pretium aestimationis est, aut quantum ex sorte fuerit solutum, tantundem ex aestimatione decedet.

1. Si quis promiserit prohibere se, ut aliquid damnum stipulator patiatur, et faciat ne quod ex ea re damnum ita habeatur, facit quod promisit: si minus, quia non facit quod promisit, in pecuniam numeratam condemnatur, sicut evenit in omnibus faciendi obligationibus.

42.1.14

Celsus libro 25 digestorum

Quod iussit vetuitve praetor, contrario imperio tollere et remittere licet: de sententiis contra.

42.1.15

Ulpianus libro tertio de officio consulis

pr. A divo Pio rescriptum est magistratibus populi Rromani, ut iudicum a se datorum vel arbitrorum sententiam exsequantur hi qui eos dederunt.

1. Sententiam Romae dictam etiam in provinciis posse praesides, si hoc iussi fuerint, ad finem persequi imperator noster cum patre rescripsit.

2. In venditione itaque pignorum captorum facienda <faciendo> primo quidem res mobiles et animales pignori capi iubent, mox distrahi: quarum pretium si suffecerit, bene est, si non suffecerit, etiam soli pignora capi iubent et distrahi. Quod si nulla moventia sint, a pignoribus soli initium faciunt: sic denique interloqui solent, si moventia non sint, ut soli quoque capiantur: nam a pignoribus soli initium faciendum non est. Quod si nec quae soli sunt sufficiant vel nulla sint soli pignora, tunc pervenietur etiam ad iura. Exsequuntur itaque rem iudicatam praesides isto modo.

3. Si pignora, quae capta sunt, emptorem non inveniant, rescriptum est ab imperatore nostro et divo patre eius, ut addicantur ipsi, cui quis condemnatus est, addicantur autem utique ea quantitate quae debetur. Nam si creditor maluerit pignora in creditum possidere isque esse contentus, rescriptum est non posse eum quod amplius sibi debetur petere, quia velut pacto transegisse de credito videtur, qui contentus fuit pignora possidere, nec posse eum in quantitatem certam pignora tenere et superfluum petere.

4. Si rerum, quae pignoris iure captae sunt, controversia fiat, constitutum est ab imperatore nostro ipsos, qui rem iudicatam exsequuntur, cognoscere debere de proprietate: et si cognoverint eius fuisse qui condemnatus est, rem iudicatam exsequentur. Sed sciendum est summatim eos cognoscere debere nec sententiam eorum posse debitori praeiudicare, si forte hi dimittendam eam rem putaverint, quasi eius sit, qui controversiam movit, non eius, cuius nomine capta est: nec eum, cui restituta est, statim habere per sententiam debere, si forte iure ordinario coeperit ab eo res peti. Sic evenit, ut omnibus integris tantum capioni res iudicata proficiat. Sed illud debet dici, ubi controversia est de pignore, id dimitti debere et capi aliud, si quod est sine controversia.

5. Quod si res sit pignerata, quae pignori capta est, videndum est, an sic distrahi possit, ut dimisso creditore superfluum in causam iudicati convertatur. Et quamquam non cogatur creditor rem, quam pignori accepit, distrahere: tamen in iudicati exsecutione servatur, ut, si emptorem invenerit res quae capta est, qui dimisso priore creditore superfluum solvere sit paratus, admittenda sit huius quoque rei distractio. Nec videtur deterior condicio creditoris fieri suum consecuturi nec prius ius pignoris dimissuri, quam si ei fuerit satisfactum.

6. Si post addictum pignus aliqua controversia emptori moveatur, an sit cognitio eiusdem iudicis, qui sententiam exsecutus fuerit, videndum est. Et cum semel emptio perfecta sit eiusque qui comparavit periculum vertatur, non puto locum esse cognitioni: certe posteaquam inductus est emptor in possessionem, nonne cessabunt partes eorundem iudicum? Idemque et si ipsi, cui quis iudicatus est, res fuerit addicta.

7. Sed si emptor, cui pignora sunt addicta exsequente iudice, pretium non solvat, utrum adversus emptorem porrigere manus debeant idem iudices, qui sententiam exsequuntur, videndum est. Et non puto eos ultra procedere: ceterum longe res abibit. Quid enim dicemus? Condemnabunt emptorem et sic exsequentur adversus eum sententiam, an statim pro iudicato habebunt? Et quid si neget se emisse aut exsolvisse contendat? Melius igitur erit, si non se interponant, maxime cum nec habeat actionem adversus eum is, cui iudicatum fieri desideratur. Nec iniuria adficietur: oportet enim res captas pignori et distractas praesenti pecunia distrahi, non sic, ut post tempus pecunia solvatur. Certe si se interponant, hactenus debebunt intervenire, ut ipsam rem addictam capiant et distrahant, quasi nondum vinculo pignoris liberatam.

8. Sic quoque iudices exsequentur iudicatum, ut nomina iure pignoris capiant, si nihil aliud sit quod capi possit: posse enim nomen iure pignoris capi imperator noster rescripsit.

9. Sed utrum confessum nomen tantum capi possit an etiam si neget quis se debere, videamus. Et magis est, ut id dumtaxat capiatur, quod confitetur: ceterum si negetur, aequissimum erit discedi a nomine, nisi forte quis exemplum secutus corporalium pignerum ultra processerit dixeritque ipsos debere iudices de nomine cognoscere, ut cognoscunt de proprietate: sed contra rescriptum est.

10. Item quid dicemus? Utrum ipsi iudices convenient nomen exigentque id quod debetur et in causam iudicati convertent, an vero vendent nomen, ut pignora corporalia solent? Et necesse est, ut quod eis facilius videatur ad rem exsequendam, hoc faciant.

11. Sed et si pecunia penes argentarios sit, aeque capi solet. Hoc amplius et si penes alium quem, destinata tamen ei, qui condemnatus est, solet pignoris iure capi et converti in causam iudicati.

12. Praeterea pecuniam quoque depositam nomine condemnati vel in arcam reclusam solent capere, ut iudicato satisfiat. Hoc amplius et si pupillaris pecunia in arcam reposita sit ad praediorum comparationem, et citra permissum praetoris ab eo, qui exsequitur iudicatum, solet capi et in causam iudicati converti.

42.1.16

Ulpianus libro 63 ad edictum

Sunt qui in id quod facere possunt conveniuntur, id est non deducto aere alieno. Et quidem sunt hi fere, qui pro socio conveniuntur (socium autem omnium bonorum accipiendum est): item parens:

42.1.17

Ulpianus libro decimo ad edictum

Patronus patrona liberique eorum et parentes: item maritus de dote in id quod facere potest convenitur:

42.1.18

Ulpianus libro 66 ad edictum

Item miles, qui sub armata militia stipendia meruit, condemnatus eatenus, quatenus facere potest, cogitur solvere.

42.1.19

Paulus libro sexto ad Plautium

pr. Inter eos, quibus ex eadem causa debetur, occupantis melior condicio est nec deducitur, quod eiusdem condicionis hominibus debetur, sicuti fit in de peculio actione: nam et hic occupantis melior est causa. Sed et si cum patre patronove agetur, non est deducendum aes alienum, maxime quod eiusdem condicionis personis debebitur, ut liberis libertis.

1. Is quoque, qui ex causa donationis convenitur, in quantum facere potest condemnatur et quidem is solus deducto aere alieno: et inter eos, quibus ex simili causa pecunia debetur, occupantis potior erit causa. Immo nec totum quod habet extorquendum ei puto: sed et ipsius ratio habenda est, ne egeat.

42.1.20

Modestinus libro secundo differentiarum

Non tantum dotis nomine maritus in quantum facere possit condemnatur, sed ex aliis quoque contractibus ab uxore iudicio conventus in quantum facere potest, condemnandus est ex divi Pii constitutione. quod et in persona mulieris aequa lance servari aequitatis suggerit ratio.

42.1.21

Paulus libro sexto ad Plautium

Sicut autem cum marito agitur, ita et cum socero, ut non ultra facultates damnetur. An si cum socero ex promissione dotis agatur, in id quod facere potest, damnandus sit? Quod et id aequum esse videtur: sed alio iure utimur, ut et Neratius scribit.

42.1.22

Pomponius libro 21 ad Quintum Mucium

pr. Sed hoc ita accipiendum est, si a socero dos ex promissione petatur soluto matrimonio: verum si manente matrimonio dos ab eo petatur, succurrendum utique est, ut ne maioris summae condemnetur, quam quantum facere potest.

1. Quod autem de sociis dictum est, ut et hi in quantum facere possint condemnentur, causa cognita se facturum praetor edicit. Causae cognitio autem in hoc erit, ut neganti se socium esse aut ex doli clausula obligato non succurratur.

42.1.23

Paulus libro sexto ad Plautium

Si cum procuratore mariti de dote actum fuerit, si quidem vivo marito condemnatio fiet, in quantum facere potest fiet damnatio (nam et defensor mariti in id quod ille facere potest damnatur), mortuo vero marito in solidum.

42.1.24

Pomponius libro quarto ex Plautio

pr. Et si fideiussor acceptus sit rei vel actionis, non proderit, si persona, pro qua fideiussit, in quantum facere potest, condemnanda est.

1. Si maritus solvendo non fuerit, licet ipsi marito prosit, quod facere non possit (id enim personae mariti praestatur), heredi eius hoc non prodest.

42.1.25

Paulus libro 60 ad edictum

Sciendum est heredes earum personarum non in id, quod facere possunt, sed in integrum teneri.

42.1.26

Ulpianus libro 77 ad edictum

Si convenerit inter litigatores, quid pronuntietur, non ab re erit iudicem huiusmodi sententiam proferre.

42.1.27

Modestinus libro primo responsorum

Praeses provinciae usuras usurarum condemnavit contra leges et sacras constitutiones ideoque Lucius Ttitius contra prolatam sententiam iniustam praesidis appellavit: quaero, cum non secundum legem Titius provocasset, an exigi possit pecunia secundum condemnationem. Modestinus respondit, si sententiae certa quantitas continetur, nihil proponi, cur iudicati agi non possit.

42.1.28

Modestinus libro 12 responsorum

Duo iudices dati diversas sententias dederunt. Modestinus respondit utramque sententiam in pendenti esse, donec competens iudex unam earum confirmaverit.

42.1.29

Modestinus libro septimo pandectarum

Tempus, quod datur iudicato, etiam heredibus eius ceterisque qui in locum eius succedunt tribuitur (videlicet quod ex tempore deest), quia causae magis quam personae beneficium praestituitur.

42.1.30

Pomponius libro septimo variarum lectionum

Cum ex causa donationis promissa pecunia est, si dubium sit, an ea res eo usque donatoris facultates exhaurire possit, ut vix quicquam ei in bonis relictum sit, actio in id quod facere possit danda est, ita ut et ipsi donatori aliquid sufficiens relinquatur. Quod maxime inter liberos et parentes observandum est.

42.1.31

Callistratus libro secundo cognitionum

Debitoribus non tantum petentibus dies ad solvendum dandi sunt, sed et prorogandi, si res exigat: si qui tamen per contumaciam magis, quam quia non possint explicare pecuniam, differant solutionem, pignoribus captis compellendi sunt ad satisfaciendum ex forma, quam Cassio proconsuli divus Pius in haec verba rescripsit: “His, qui fatebuntur debere aut ex re iudicata necesse habebunt reddere, tempus ad solvendum detur, quod sufficere pro facultate cuiusque videbitur: eorum, qui intra diem vel ab initio datum vel ex ea causa postea prorogatum sibi non reddiderint, pignora capi eaque, si intra duos menses non solverint, vendantur: si quid ex pretiis supersit, reddatur ei, cuius pignora vendita erant”.