Digesta vel Pandectae – Liber XXXIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

33.9.0. De penu legata

 

33.9.1

Ulpianus libro 24 ad Sabinum

Uxori suae in annos singulos penoris aliquid heres dare iussus est, si non dedisset, nummos dare damnatus est: quaeritur, an penus legata peti possit an vero solummodo sit in praestatione et, si non praestetur, tunc quantitas petatur. Et si quidem semel penus sit legata, non per singulos annos, certo iure utimur, ut et Marcellus libro trigesimo nono digestorum apud Iulianum notat, in praestatione esse dumtaxat penum, quantitatem vero et peti posse. Habebit igitur heres oblationem tamdiu, quamdiu lis cum eo de pecunia contestetur, nisi forte aliud tempus vel mente vel verbis testator praestituit. Quod si in annos singulos penus legata sit, per singulos annos penus adhuc poterit praestari, si minus, summae per singulos annos petentur. Quid ergo, si una summa legata sit et primo penus non sit praestita? Utrum tota summa debeatur, quasi toto penoris legato transfuso, an vero quantitas primi anni aestimationis sola sit translata, dubitari potest. Puto tamen sic voluntatem sequendam testatoris, ut tota summa ilico, postquam cessaverit heres dare penum uxori, praestetur, heredis indevotione coercenda.

33.9.2

Marcianus libro tertio regularum

Penu certa cum vasis certis legata et consumpta ne vasa quidem cedunt legato exemplo peculii.

33.9.3

Ulpianus libro 22 ad Sabinum

pr. Qui penum legat quid legato complectatur, videamus. Et Quintus Mucius scribit libro secundo iuris civilis penu legata contineri, quae esui potuique sunt. Idem Sabinus libris ad Vitellium scribit: quae harum, inquit, patris familiae uxoris liberorumve eius vel familiae, quae circa eos esse solet, item iumentorum, quae dominici usus causa parata sunt.

1. Sed Aristo notat etiam quae esui potuique non sunt contineri legato, ut puta ea, in quibus esse solemus, oleum forte, garum muriam mel ceteraque his similia.

2. Plane, inquit, si penus esculenta legetur, Labeo libro nono posteriorum scribit nihil eorum cedere, quia non haec esse, sed per ea solemus. Trebatius in melle contra scribit, merito, quia mel esse solemus. Sed Proculus omnia haec contineri recte scribit, nisi contraria mens testatoris appareat.

3. Esculenta, utrum ea quae esse, an et ea per quae esse solemus, legaverit? Et ea quoque legato contineri credendum, nisi contraria mens patris familias doceatur. Mella certe semper esculentae penui cedere, lacertas quoque cum muria sua contineri nec Labeo negavit.

4. Poculenta penu ea, quae vini loco pater familias habuit, continebuntur, supra scripta vero non continebuntur.

5. Penori acetum quoque cedere nemo dubitat, nisi exstinguendi ignis causa fuit paratum: tunc enim esui potuique non fuit: et ita ofilius libro sexto decimo actionum scribit.

6. Sed quod diximus “usus sui gratia paratum” accipiendum erit et amicorum eius et clientium et universorum, quos circa se habet, non etiam eius familiae, quam neque circa se neque circa suos habet: puta si qui sunt in villis deputati. Quos Quintus Mucius sic definiebat, ut eorum cibaria contineri putet, qui opus non facerent: sed materiam praebuit servio notandi, ut textorum et textricum cibaria diceret contineri: sed Mucius eos voluit significare, qui circa patrem familias sunt.

7. Simili modo et iumentorum cibaria penui continentur, sed eorum iumentorum, quae usibus ipsius et amicorum deserviunt: ceterum si qua iumenta agris deserviebant vel locabantur, legato non cedere cibaria eorum.

8. Sive autem frumentum sive quid leguminis in cella penuaria habuit, penori legato continebitur, sed et hordeum sive familiae sive iumentorum gratia: et ofilius scribit libro sexto decimo actionum.

9. Ligna et carbones ceteraque, per quae penus conficeretur, an penori legato contineantur, quaeritur. Et Quintus Mucius et Ofilius negaverunt: non magis quam molae, inquiunt, continentur. Idem et tus et ceras contineri negaverunt. Sed Rutilius et Ligna et Carbones, quae non vendendi causa parata sunt, contineri ait. Sextus autem Caecilius etiam tus et cereos in domesticum usum paratos contineri legato scribit.

10. Servius apud melam et unguentum et chartas epistulares penoris esse scribit et est verius haec omnia, odores quoque contineri: sed et chartas ad ratiunculam vel ad logarium paratas contineri.

11. Vasa quoque penuaria quin contineantur, nulla dubitatio est. Aristo autem scribit dolia non contineri, et est verum secundum illam distinctionem, quam supra in vino fecimus. Nec frumenti nec leguminum thecae (arculae forte vel sportae) vel si qua alia sunt, quae horrei penuarii vel cellae penuariae instruendae gratia habentur, non continebuntur, sed ea sola continentur, sine quibus penus haberi non recte potest.

33.9.4

Paulus libro quarto ad Sabinum

pr. Nam quod liquidae materiae sit quia per se esse non potest, rapit secum in accessionis locum id sine quo esse non potest: vasa autem accessio legatae penus, non legata sunt: denique penu consumpta vasa non debentur. Sed et si penum cum vasis specialiter sit legatum, vasa non debebuntur vel consumpta penu vel adempta.

1. Si cui quae in promptuario sint legata fuerint, non omnis penus legata est.

2. Item si quis solitus fructus suos vendere penum legaverit, non omnia, quae et promercii causa habuit, legasse videtur, sed ea sola, quae in penum sibi separabat. Quod si promiscue uti solebat, tunc quantum ad annuum usum ei sufficeret familiaeque eius ceterorumque, qui circa eum sunt, legato cedet: quod fere, inquit Sabinus, evenit in personis mercatorum aut quotiens cella est olei et vini, quae venire solebant, in hereditate relicta.

3. Nomen autem penus mihi traditum est omnibus generibus dictum.

4. Si ita legetur “penum, quae Romae sit”, utrum quae est intra continentia, legata videtur an vero ea sola, quae est intra murum? Et quidem urbes fere omnes muro tenus finiri, Romam continentibus, et urbem Romam aeque continentibus.

5. Quod si urbana penus sit legata, omnem, quae ubique est, legatam videri Labeo ait, etiam si in villis agrisve sit, si illa sit urbico usui destinata, sicuti urbica ministeria dicimus et quae extra urbem nobis ministrare consueverunt. Si autem extra urbem, Romae tamen sit, sed et si in hortis sit urbi iunctis, idem erit dicendum.

6. Si cui penus legata sit praeter vinum, omnis penus legata videtur excepto vino: sed si ita scriptum sit “omnem penum praeter vinum quod Romae erit”, sola penus quae Romae est legata videtur: et ita et Pomponius libro sexto ad Sabinum scribit.

33.9.5

Paulus libro quarto ad Sabinum

pr. Non omne quod bibetur in penu habetur: alioqui necesse est, ut omnia medicamenta quae biberentur contineantur. Itaque ea demum penoris esse, quae alendi causa biberentur, quo in numero antidotum non est. Et sane vere Cassius sensit.

1. Sed quod quidam negaverunt piper et ligusticum et careum et laser et cetera huiusmodi in penu non esse, improbatum est.

33.9.6

Paulus libro decimo ad Sabinum

Instrumentum pistrini, item universa vasa cocitatoria penu non continentur.

33.9.7

Scaevola libro tertio responsorum

“Penum meam omnem ad matrem liberosque meos, qui cum matre sunt, pertinere volo”. Quaero, si tutores pupilli eam solummodo penum deberi, quae in caenaculo esset, dicant, sint autem et in horreis anphorae [amphorae], an hae quoque deberentur. Respondit, quidquid penoris usus causa ubicumque habuisset, deberi.

 

33.10.0. De suppellectile legata.

 

33.10.1

Pomponius libro sexto ad Sabinum

Supellex est domesticum patris familiae instrumentum, quod neque argento aurove facto vel vesti adnumeretur.

33.10.2

Florentinus libro 11 institutionum

Id est res moventes non animales.

33.10.3

Paulus libro quarto ad Sabinum

pr. Suppellectili legata haec continentur: mensae, trapezophora, delficae, subsellia, scamna, lecti etiam inargentati, culcitae, toralia, imperia, vasa aquaria, pelves, aquiminalia, candelabra, lucernae, trulla,

1. Item vasa aenea vulgaria, id est quae non proprie essent loco adtributa:

2. Praeterea capsae, armaria. Sed sunt qui recte putant capsas et armaria, si librorum aut vestium aut armamentorum gratia parata sint, non esse in suppellectili, quia ne hae quidem ipsae res, quibus adtributae essent, suppellectilis instrumento cederent.

3. Vitrea escaria et potoria in supellectili sunt sic ut fictilia, nec solum vulgaria, sed etiam quae in pretio magno sunt: nam et pelves argenteas et aquiminalia argentae et mensas et lectos inargentatos vel inauratos atque gemmatos in supellectili esse non dubitatur, usque adeo, ut idem iuris sit et si tota argentea vel aurea sint.

4. De murrinis et crystallinis dubitari potest an debeant adnumerari supellectili propter eximium usum et pretium: sed et de his idem dicendum est,

5. Nec interest, cuius materiae sunt res, quae sunt in suppellectili. Sed craterem argenteum non esse in supellectili nec ullum vas argenteum secundum saeculi severitatem nondum admittentis supellectilem argenteam hodie, propter usum imperitorum si in argento relatum sit candelabrum argenteum, argenti esse videtur, et error ius facit.

33.10.4

Paulus libro singulari de instrumenti significatione

Redae et sedularia suppellectili adnumerari solent.

33.10.5

Paulus libro quarto ad Sabinum

pr. De tapetis quaeri potest, subsellia cathedraria quibus insterni solent utrum in veste sint, sicut stragula, an in suppellectili, sicut toralia, quae propria stragulorum non sunt. Et hoc magis placuit ea supellectili contineri.

1. De tapetis autem vel linteis, quibus insternuntur vehicula, dubitari potest, an sint in suppellectili. Sed dicendum est potius instrumenti viatorii ea esse, sicut pelles, quibus involvuntur vestimenta, lora quoque, quibus hae pelles constringi solent.

33.10.6

Alfenus libro tertio a Paulo epitomatorum

pr. Supellectilis eas esse res puto, quae ad usum communem patris familias paratae essent, quae nomen sui generis separatim non haberent: quare quae ad artificii genus aliquod pertinerent neque ad communem usum patris familias accommodatae essent, supellectilis non esse.

1. Sed nec pugillares et codices in supellectili sunt.

33.10.7

Celsus libro 19 digestorum

pr. Labeo ait originem fuisse supellectilis, quod olim his, qui in legationem proficiscerentur, locari solerent, quae sub pellibus usui forent.

1. Tubero hoc modo demonstrare supellectilem temptat: instrumentum quoddam patris familiae rerum ad cottidianum usum paratarum, quod in aliam speciem non caderet, ut verbi gratia penum argentum vestem ornamenta instrumenta agri aut domus. Nec mirum est moribus civitatis et usu rerum appellationem eius mutatam esse: nam fictili aut lignea aut vitrea aut aerea denique supellectili utebantur, nunc ex ebore atque testudine et argento, iam ex auro etiam atque gemmis supellectili utuntur. Quare speciem potius rerum, quam materiam intueri oportet, suppellectilis potius an argenti, an vestis sint.

2. Servius fatetur sententiam eius qui legaverit aspici oportere, in quam rationem ea solitus sit referre: verum si ea, de quibus non ambigeretur, quin in alieno genere essent, ut puta escarium argentum aut paenulas et togas, supellectili quis adscribere solitus sit, non idcirco existimari oportere supellectili legata ea quoque contineri: non enim ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu nomina exaudiri debere. Id Tubero parum sibi liquere ait: nam quorsum nomina, inquit, nisi ut demonstrarent voluntatem dicentis? Equidem non arbitror quemquam dicere, quod non sentiret, ut maxime nomine usus sit, quo id appellari solet: nam vocis ministerio utimur: ceterum nemo existimandus est dixisse, quod non mente agitaverit. Sed etsi magnopere me Tuberonis et ratio et auctoritas movet, non tamen a servio dissentio non videri quemquam dixisse, cuius non suo nomine usus sit. Nam etsi prior atque potentior est quam vox mens dicentis, tamen nemo sine voce dixisse existimatur: nisi forte et eos, qui loqui non possunt, conato ipso et sono quodam kai ty anarvrw fwny [id est: voce inarticulata] dicere existimamus.

33.10.8

Modestinus libro nono responsorum

Cum quidam uxori suae legaverat domum cum iure suo omni et instrumento et supellectili, quaerebatur, an videretur et argentum escale et potorium legato contineri. Respondit, si quid in supellectili argentum est, deberi, escale autem vel potorium argentum non deberi, nisi hoc quoque testatorem sensisse legatarius doceat.

33.10.9

Papinianus libro septimo responsorum

pr. Legata supellectili cum species ex abundanti per imperitiam enumerentur, generali legato non derogatur: si tamen species certi numeri demonstratae fuerint, modus generi datus in his speciebus intellegitur. Idem servabitur instructo praedio legato, si quaedam species numerum certum acceperint.

1. Supellectilis mensas esse cuiuscumque materiae, scilicet vel argenteas vel argento inclusas placet: nam et argenteos lectos, item argentea candelabra supellectili cedere posterior aetas recepit: cum et Ulixem ex auro et argento lectum viventis arboris truncis aedificatum ornasse, quem Penelopa recognoscendi viri signum accepit, ut voluit Homerus.

2. Supellectili sua omni legata acceptum argentum pignori non continebitur, quia supellectilem suam legavit, utique si non in usu creditoris id argentum voluntate debitoris fuit, sed propositum propter contractus fidem ac restituendae rei vinculum.

33.10.10

Iavolenus libro tertio ex posterioribus Labeonis

Qui vestem omnem et res plurium generum supellectilis expenso ferre solitus erat, is uxori supellectilem legaverat. Recte negabant vestem legato cessuram Labeo Ofilius Cascellius, quia non posset videri vestis appellatione supellectilis contineri.

33.10.11

Iavolenus libro decimo ex posterioribus Labeonis

Vasa aenea salientis aquae posita, item si quid aliud magis deliciarum quam usus causa paratum esset, non esse supellectilis Labeo Trebatius putant. Murrea autem vasa et vitrea, quae ad usum, edendi et bibendi causa, parata essent, in supellectili dicuntur esse.

33.10.12

Labeo libro quarto pithanon a Paulo epitomarum

Quemadmodum urbanus servus et rusticus distinguitur non loco, sed genere usus, ita urbana penus et supellex ad usum urbanum, non ad locum urbanum aut peregrinum dirigenda est, multumque interest, penus et supellex ea quae in urbe sit an urbana legetur vel promittatur.

33.10.13

Modestinus libro nono responsorum

Respondit: numquam ex eo, quod supellectilem legavit maritus testamento, habitationem, in qua supellex fuit, legasse videtur. Quare contra defuncti voluntatem habitationem sibi mulierem vindicare procul dubio est.

33.10.14

Callistratus libro tertio de cognitionibus

Fundo legato instrumentum eius non aliter legato cedit, nisi specialiter id expressum sit: nam et domo legata neque instrumentum eius neque supellex aliter legato cedit, quam si id ipsum nominatim expressum a testatore fuerit.