Digesta vel Pandectae – Liber XXXIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

33.5.9

Iulianus libro 32 digestorum

pr. Cum ita legatur: “Titio Stichum do lego, si Pamphilum non elegerit: eidem Titio Pamphilum, si Stichum non elegerit”, simile est, atque si ita legatum fuisset: “Titio Stichum aut Pamphilum, utrum eorum volet, do lego”.

1. Quaesitum est, si Stichus sub condicione liber esse iussus sit et mihi optio servi data esset vel servus generaliter legatus esset, quid iuris esset. Dixi Commodius constitui eum, qui sub condicione libertatem Sticho det et optionem servorum, non cogitare de Sticho, sicuti constat non cogitare eum de eo, cui praesentem libertatem dederit: secundum quod si Stichum optavero vel elegero, nihil agam et ex ceteris nihilo minus optabo.

2. In eodem casu quaesitum est, si optione servorum data, antequam optarem, condicio statutae libertatis defecisset, an Stichum optare possim. Puto Mucianae sententiae adsentiendum, qua placet ipsa libertate legatum peremi, non datione statutae libertatis: quare sive vivo testatore sive post mortem eius et ante aditam hereditatem condicio statutae libertatis defecerit, legatum erit utile: nam sicut pura libertas, ita statuta libertas aditae hereditatis tempore vires accipit. Ideoque Stichum optare possum.

33.5.10

Iulianus libro 34 digestorum

Si Pamphilo servo Lucii Titii servus generaliter legatus sit, deinde dominus Pamphili, postquam dies legati cesserit, eum manumisisset: si quidem Titius servum vindicaverit, exstinguitur Pamphili legatum, quia non esset in hereditate qui possit optari. Si vero Titius legatum a se repudiasset, Pamphilum optare posse legatum constat: licet enim manumissione Pamphili duae personae constituerentur Titii et Pamphili, unius tamen rei legatum inter eas vertitur et Titio vindicante optio exstinguitur, repudiante Pamphilus optare potest.

33.5.11

Iulianus libro 36 digestorum

Si Eros Seio legatus sit et Eroti fundus, deinde optio servi Maevio data fuerit isque Erotem optaverit, fundus ad solum Seium pertinebit, quoniam aditae hereditatis tempore is solus erit, ad quem posset legatum pertinere. Nam et cum servo communi alter ex sociis legat, idcirco ad solum socium totum legatum pertinet, quoniam die legati cedente solus est, qui per eum servum possit adquirere.

33.5.12

Iulianus libro primo ex Minicio

Servo generaliter legato verius est omnes heredes, si eis electio data est, eundem dare debere: si non consentiant heredes, ex testamento eos teneri.

33.5.13

Paulus libro octavo ad Plautium

pr. Si optio servi data mihi fuerit et Sticho aliquid testator sine libertate legasset, tunc sequens legatum consistit, cum tota familia ad unum, id est Stichum recciderit, ut quasi pure legato utiliter sit legatum. Nec adversatur Catoniana, si voluntarius heres institutus sit, quia potest ante aditam hereditatem, etiamsi statim decesserit, familia minui: quod si necessarius heres institutus sit, sequens legatum propter Catonianam inutile est.

1. Pomponius scribit emptore hereditatis postulante, ut is, cui servi optio legata sit, optet, videndum esse, an praetor ut id faciat cogere debeat legatarium, quemadmodum si heres institutus id postularet, quia potest per heredem id emptor consequi: et quare non possit, non video.

33.5.14

Iavolenus libro secundo ex Cassio

Si, cum optio servi ex universa familia legata esset, heres aliquem priusquam optaretur manumisit, ad libertatem eum interim non perducit, servum tamen quem ita manumiserit amittit, quia is aut electus legato cedit aut relictus tunc liber ostenditur.

33.5.15

Iavolenus libro secundo epistularum

Servo sine libertate legavi, deinde optionem servorum Maevio dedi: is eundem servum optavit: quaero, an id quoque quod legatum est ei deberetur. Respondit: non puto legatum huius servi nomine ad dominum pertinere.

33.5.16

Clementius libro 15 ad legem Iuliam et Papiam

Optione legata placet non posse ante aditam hereditatem optari et nihil agi, si optaretur.

33.5.17

Clementius libro 17 ad legem Iuliam et Papiam

Cum optio duorum servorum Titio data sit, reliqui Maevio legati sint, cessante primo in electione “reliquorum” appellatione omnes ad Maevium pertinent.

33.5.18

Scaevola libro 13 quaestionum

Homine legato Neratius ait nihil agi repudiato Pamphilo itaque eum ipsum eligi posse.

33.5.19

Paulus libro tertio sententiarum

“Illud aut illud, utrum elegerit legatarius”: nullo a legatario electo decedente eo post diem legati cedentem ad heredem transmitti placuit.

33.5.20

Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum

Apud Aufidium libro primo rescriptum est, cum ita legatum est: “Vestimenta quae volet triclinaria sumito sibique habeto”, si is dixisset quae vellet, deinde, antequam ea sumeret, alia se velle dixisset, mutare voluntatem eum non posse, ut alia sumeret, quia omne ius legati prima testatione, qua sumere se dixisset, consumpsit, quoniam res continuo eius fit, simul ac si dixerit eam sumere.

33.5.21

Scaevola libro 22 digestorum

Filium et uxorem heredes scripsit, filiam exheredavit et ei legatum dedit, cum in familia nuberet, centum et, cum in familia nupserit, his verbis: “Insuper arbitratu Semproniae matris eius mancipia decem, quae confestim post aditam hereditatem meam a Sempronia uxore mea eligi volo: quae mancipia, cum in familiam nupserit, dari volo. Et si antequam nupserit, aliquod ex mancipiis decesserit, tunc in locum eius arbitratu Semproniae matris eius dari volo, dum ad eam plenus numerus perveniat. Quod si Sempronia mater eius non elegerit, tunc ipsa sibi quae volet eligat”. Quaesitum est, cum mater elegerit, an ea, quae ex his mancipiis ante nuptias adgnata sunt, ad puellam supra numerum decem mancipiorum pertineant. Respondit, cum mancipiorum legatum in tempus nuptiarum testator transtulit, id quod medio tempore ancillae enixae sunt ad filiam non pertinere. Idem quaesiit, ante nuptias eorundem mancipiorum fructus et usus an ad Semproniam matrem pertineant. Respondit nihil proponi, cur ad matrem pro solido pertineant.

33.5.22

Scaevola libro 17 digestorum

Maritus uxori suae codicillis per fideicommissum dedit praedia, item lances quas elegerit quattuor: quaesitum est, an ex his lancibus, quae mortis tempore sint, eligere possit. Respondit posse.

 

33.6.0. De tritico vino vel oleo legato.

 

33.6.1

Ulpianus libro 20 ad Sabinum

Vino legato acetum quoque continetur, quod pater familias vini numero habuit.

33.6.2

Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr. Cum alii penum, alii vinum legatum esset, excepto vino omne penum ad alium legatarium pertinebit.

1. Si centum amphorae quas velles tibi legatae sint, ex testamento agendo consequi potes, ut degustare tibi liceat: aut, quanti interfuerit licere tibi degustare, ad exhibendum agere potes.

33.6.3

Ulpianus libro 23 ad Sabinum

pr. Si cui vinum sit legatum centum amphorarum, cum nullum vinum reliquisset, vinum heredem empturum et praestaturum, non acetum, quod vini numero fuit.

1. Si vinum legatum sit, videamus, an cum vasis debeatur. Et Celsus inquit vino legato, etiamsi non sit legatum cum vasis, vasa quoque legata videri, non quia pars sunt vini vasa, quemadmodum emblemata argenti (Scyphorum forte vel speculi), sed quia credibile est mentem testantis eam esse, ut voluerit accessioni esse vino amphoras: et sic, inquit, loquimur habere non amphoras mille, ad mensuram vini referentes. In doliis non puto verum, ut vino legato et dolia debeantur, maxime si depressa in cella vinaria fuerint aut ea sunt, quae per magnitudinem difficile moventur. In cuppis autem sive cuppulis puto admittendum et ea deberi, nisi pari modo immobiles in agro velut instrumentum agri erant. Vino legato utres non debebuntur: nec culleos quidem deberi dico.

33.6.4

Paulus libro quarto ad Sabinum

Cum certum pondus olei non adiecta qualitate legatur, non solet quaeri, cuius generis oleo uti solitus fuerit testator aut cuius generis oleum istius regionis homines in usu habeant: et ideo liberum est heredi, cuius vellet generis oleum legatario solvere.

33.6.5

Iulianus libro 15 digestorum

Cum certus numerus amphorarum vini legatus esset ex eo, quod in fundo Semproniano natum esset, et minus natum esset, non amplius deberi placuit et quasi taxationis vicem optinere haec verba “quod natum erit”.

33.6.6

Proculus libro quinto epistularum

Cui vinum heres dare damnatus est, quod in amphoris et cadis diffusum est dari debet, etiamsi vasorum mentio facta non est. Item quamvis cum vasis cadis legatum est, tamen id quoque, quod in doliis, legatum esse videtur, sicuti, si servos omnes cum peculio cuiusque eorum legasset, etiam eos, quibus peculii nihil esset, legasse videretur.

33.6.7

Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis

pr. Quidam heredem damnaverat dare uxori suae vinum oleum frumentum acetum mella salsamenta. Trebatius aiebat ex singulis rebus non amplius deberi, quam quantum heres mulieri dare voluisset, quoniam non adiectum esset, quantum ex quaque re daretur. Ofilius Cascellius Tubero omne, quantum pater familias reliquisset, legatum putant: Labeo id probat idque verum est.

1. “Lucio Titio tritici modios centum, qui singuli pondo centum pendeant, heres dato”. Ofilius nihil legatum esse, quod et Labeo probat, quoniam eiusmodi triticum in rerum natura non esset: quod verum puto.

33.6.8

Pomponius libro sexto epistularum

Si heres damnatus sit dare vinum, quod in doliis esset, et per legatarium stetit, quo minus accipiat, periculose heredem facturum, si id vinum effundet: sed legatarium petentem vinum ab herede doli mali exceptione placuit summoveri, si non praestet id, quod propter moram eius damnum passus sit heres.

33.6.9

Ulpianus libro 23 ad Sabinum

pr. Si quis vinum legaverit, omne continetur, quod ex vinea natum vinum permansit. Sed si mulsum sit factum, vini appellatione non continebitur proprie, nisi forte pater familias etiam de hoc sensit. Certe zythum, quod in quibusdam provinciis ex tritico vel ex hordeo vel ex pane conficitur, non continebitur: simili modo nec camum nec cervesia continebitur nec hydromeli. Quid conditum? Nec hoc puto, nisi alia mens testantis fuit. Oenomeli plane id est dulcissimum vinum continebitur: et passum, nisi contraria sit mens, continebitur: defrutum non continebitur, quod potius conditurae loco fuit. Acinaticium plane vino continebitur. Cydoneum et si qua alia sunt, quae non ex vinea fiunt, vini appellatione non continebuntur. Item acetum vini appellatione non continebitur. Haec omnia ita demum vini nomine non continentur, si modo vini numero a testatore non sunt habita: alioquin Sabinus scribit omnia vini appellatione contineri, quae vini numero pater familias habuit: igitur et acetum, quod vini numero pater familias habuit, et Zzthum et camum et cetera, quae pro hominum affectione atque usu vini numero habebuntur. Quod si totum vinum, quod pater familias habuit, coacuit, non exstinguitur legatum.

1. Si acetum quis legaverit, non continebitur legato acetum quod vini numero testator habuit: embamma autem continebitur, quia aceti numero fuit.

2. Item si quis vinum quod habuit legavit, deinde hoc coacuit, licet postea in aceti locum translatum sit a patre familias, vino legato continebitur, quia id, quod testamenti facti tempore vinum fuit, demonstratum est: et est hoc verum, nisi voluntas adversetur.

3. Vino autem paterno legato id demum legatum videtur, quod testator vini numero habuit, non quod pater. Item si peculiare vinum legatum sit, id continebitur, quod servi habuerunt. Cur tam diverse? Quod paternum vinum iam coepit usus ipsius testatoris esse, at peculiare in usu servorum remansit.

4. Item si vinum vetus sit legatum,

33.6.10

Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

Ex usu testatoris legatum aestimabitur, id est quot annorum vino pro vetere utebatur. Quod si non appareat,

33.6.11

Ulpianus libro 23 ad Sabinum

Vetus accipietur, quod non est novum: id est et anni prioris vinum appellatione veteris continebitur:

33.6.12

Paulus libro quarto ad Sabinum

Nam aliter observantibus quis finis aut quod initium veteris vini sumeretur?

33.6.13

Ulpianus libro 23 ad Sabinum

“Ex eo vino quod in illo fundo nascetur, heres meus amphoras decem quotannis in annos singulos dato”. Quo anno natum non fuisset, ex superiore anno eius fundi eum numerum amphorarum heredem daturum Sabinus existimat. Quae sententia, si voluntas non adversetur, mihi quoque placet.

33.6.14

Pomponius libro sexto ad Sabinum

Vino legato ea demum vasa sequuntur, quae ita diffusa sunt, ut non ad perpetuum usum vasa reservarentur, veluti amphorae et cadi.

33.6.15

Proculus libro secundo epistularum

Vinum cum vasis legavit. Negat Trebatius quod in doliis sit deberi et sensum testatoris alium putat esse, verborum alium: ceterum dolia in vasis vinariis non essententiarum ego et si dolia in vasis vinariis non sunt, tamen non concederem Trebatio vinum quod in doliis esset, id est quod in vasis non esset, non esse legatum. Illud verum esse puto, cui vinum cum vasis legatum erit, ei amphoras cados, in quibus vina diffusa servamus, legatos esse: vinum enim in amphoras et cados hac mente diffundimus, ut in his sit, donec usus causa probetur, et scilicet id vendimus cum his amphoris et cadis: in dolia autem alia mente coicimus, scilicet ut ex his postea vel in amphoras et cados diffundamus vel sine ipsis doliis veneat.

33.6.16

Proculus libro tertio ex posterioribus Labeonis

pr. Qui vinum surrentinum in urnalibus habebat diffusum, is tibi vinum legaverat in amphoris omne. Illud quoque vinum, quod in urnalibus fuisset, legatum esse Labeo et Trebatius responderunt.

1. Cui dulcia legata essent, si nihil aliud testamento significetur, omnia haec esse legata: mulsum passum defrutum et similes potiones, item uvas ficos palmas caricas.

2. Quod si ita esset legatum: “Vinum amphorarium aminaeum Graecum et dulcia omnia”, nihil inter dulcia, nisi quod potionis fuisset, legatum putat Labeo ex collatione vini amphorarii: quod non improbo.

 

33.7.0. De instructo vel instrumento legato.

 

33.7.1

Paulus libro quarto ad Sabinum

pr. Sive cum instrumento fundus legatus est sive instructus, duo legata intelleguntur.

1. Fundo cum instrumento legato et alienato instrumentum non vindicabitur ex sententia defuncti.

33.7.2

Papinianus libro septimo responsorum

pr. Cum pater pluribus filiis heredibus scriptis duobus praeceptionem bonorum aviae praeter partes hereditarias dedisset, pro partibus coheredum viriles habituros legatarios placuit.

1. Dotes praediorum, quae Graeco vocabulo envykai appellantur, cum non instructa legantur, legatario non praestantur.

33.7.3

Papinianus libro octavo responsorum

pr. Fundum instructum libertis patronus testamento legavit: postea codicillis petit, ut morientes partes suas fundi superstitibus restituerent, nec instructi mentionem habuit. Talem in causam fideicommissi deductum videri placuit, qualis fuerat legatus, sed medii temporis augmenta fetuum et partuum, item detrimenta fatalium fideicommisso contineri.

1. Minor viginti annis instructa praedia consobrinae suae dari voluit et quosdam servos praediorum vivus manumisit. Non idcirco servi manumissi praestabuntur, quod ad libertatem pervenire non possunt. Idem iuris est, cum ex quavis alia causa libertas non competit.

33.7.4

Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis

Cum quidam duos fundos iunctos haberet et ex altero boves, cum opus fecissent, in alterum reverterentur, utrumque fundum cum instrumento legaverat. Labeo Trebatius boves ei fundo cessuros putant, ubi opus fecissent, non ubi manere consuevissent: Cascellius contra. Labeonis sententiam probo.

33.7.5

Labeo libro primo pithanon

Si cui fundum et instrumentum eius legare vis, nihil interest, quomodo leges “fundum cum instrumento” an “fundum et instrumentum” an “fundum instructum”. Paulus. Immo contra: nam inter ea legata hoc interest, quod, si fundo alienato mortuus fuerit qui ita legavit, ex hac scriptura “fundum cum instrumento” nihil erit legatum, ex ceteris poterit instrumentum esse legatum.

33.7.6

Scaevola libro 16 digestorum

Nepoti legaverat quae certa regione praedia habuerat ut instructa sunt, cum vino grano calendario, et adiecerat haec verba: “Quidquid erit cum moriar in illa regione, et quidquid in quacumque specie erit in illa regione, vel quod meum erit”. Viva testatrice unus ex debitoribus condemnatus vivente testatrice satis non fecit: quaesitum est, an quod ex sententia iudicis deberetur ad nepotem pertineret. Respondit nihil proponi, cur non deberetur.

33.7.7

Scaevola libro 22 digestorum

Tabernam cum caenaculo pardulae manumisso testamento legaverat cum mercibus et instrumentis et suppellectili quae ibi esset, item horreum vinarium cum vino et vasis et instrumento et institoribus, quos secum habere consueverat. Quaesitum est, cum vivo testatore insula, in qua caenaculum fuit quod ei legatum erat, exusta sit, et post biennium eodem loco constituta nova, et horreum, quod eidem legatum erat, a testatore venierit, vini autem venditio dilata sit, ut ex eo commodo venirent, an universa legata pardula consequi possit. Respondit ea, in quibus voluntas mutata esset, non deberi.

33.7.8

Ulpianus libro 20 ad Sabinum

pr. In instrumento fundi ea esse, quae fructus quaerendi cogendi conservandi gratia parata sunt, Sabinus libris ad Vitellium evidenter enumerat. Quaerendi, veluti homines qui agrum colunt, et qui eos exercent praepositive sunt is, quorum in numero sunt vilici et monitores: praeterea boves domiti, et pecora stercorandi causa parata, vasaque utilia culturae, quae sunt aratra ligones sarculi falces putatoriae bidentes et si qua similia dici possunt. Cogendi, quemadmodum torcularia corbes falcesque messoriae falces fenariae quali vindemiatorii exceptoriique, in quibus uvae comportantur. Conservandi, quasi dolia, licet defossa non sint, et cuppae.

1. Quibusdam in regionibus accedunt instrumento, si villa cultior est, veluti atrienses scoparii, si etiam virdiaria sint, topiarii, si fundus saltus pastionesque habet, greges pecorum pastores saltuarii.

33.7.9

Paulus libro quarto ad Sabinum

De grege ovium ita distinguendum est, ut, si ideo comparatus sit, ut ex eo fructus caperetur, non debeatur: si vero ideo, quia non aliter ex saltu fructus percipi poterit, contra erit, quia per greges fructus ex saltu percipiuntur.

33.7.10

Ulpianus libro 20 ad Sabinum

Si reditus etiam ex melle constat, alvei apesque continentur.

33.7.11

Iavolenus libro secundo ex Cassio

Eadem ratio est in avibus, quae in insulis maritimis aluntur.

33.7.12

Ulpianus libro 20 ad Sabinum

pr. Quaesitum est, an frumentum, quod cibariis cultorum paratum foret, instrumento cederet. Et plurimis non placet, quia consumeretur: quippe instrumentum est apparatus rerum diutius mansurarum, sine quibus exerceri nequiret possessio: accedit eo, quod cibaria victus magis quam colendi causa pararentur. Sed ego puto et frumentum et vinum ad cibaria paratum instrumento contineri: et ita servium respondisse auditores eius referunt. Item nonnullis visum est frumentum, quod serendi causa sepositum est, instrumento contineri, puto quia et instar culturae esset et ita consumitur, ut semper reponeretur: sed causa seminis nihil a cibariis differt.

1. Conservandi fructus causa, veluti granaria, quia in his fructus custodiuntur, Urceos Capsellas, in quibus fructus componuntur: sed et ea, quae exportandorum fructuum causa parantur, instrumenti esse constat, veluti iumenta et vehicula et naves et cuppae et culei.

2. Alfenus autem, si quosdam ex hominibus aliis legaverit, ceteros, qui in fundo fuerunt, non contineri instrumento ait, quia nihil animalis instrumenti esse opinabatur: quod non est verum: constat enim eos, qui agri gratia ibi sunt, instrumento contineri.

3. Quaeritur, an servus, qui quasi colonus in agro erat, instrumento legato contineatur. Et Labeo et Pegasus recte negaverunt, quia non pro instrumento in fundo fuerat, etiamsi solitus fuerat et familiae imperare.

4. Saltuarium autem Labeo quidem putat eum demum contineri, qui fructuum servandorum gratia paratus sit, eum non, qui finium custodiendorum causa: sed Neratius etiam hunc, et hoc iure utimur, ut omnes saltuarii contineantur.

5. Trebatius amplius etiam pistorem et tonsorem, qui familiae rusticae causa parati sunt, putat contineri, item fabrum, qui villae reficiendae causa paratus sit, et mulieres quae panem coquant quaeque villam servent: item molitores, si ad usum rusticum parati sunt: item focariam et vilicam, si modo aliquo officio virum adiuvet: item lanificas quae familiam rusticam vestiunt, et quae pulmentaria rusticis coquant.

6. Sed an instrumenti instrumentum legato instrumento continetur, quaeritur: haec enim, quae rusticorum causa parantur, lanificae et lanae et tonsores et fullones et focariae non agri sunt instrumentum, sed instrumenti. Puto igitur etiam focariam [focarium] contineri: sed et lanificas et ceteros, qui supra enumerati sunt: et ita servium respondisse auditores eius referunt.

7. Uxores quoque et infantes eorum, qui supra enumerati sunt, credendum est in eadem villa agentes voluisse testatorem legato contineri: neque enim duram separationem iniunxisse credendus est.

8. Si aliqua parte anni in fundo pascantur pecora, aliqua parte his pabulum conducitur, vel servi, si aliqua parte anni per eos ager colitur, aliqua parte in mercedem mittuntur, nihilo minus instrumento continentur.

9. Cellararium quoque, id est ideo praepositum, ut rationes salvae sint, item ostiarium mulionemque instrumenti esse constat.

10. Et molas et machinas, fenum stipulas, asinum machinarium, machinam frumentariam, vas aeneum, in quo sapa coqueretur et defrutum fiat et aqua ad bibendum lavandamque familiam paratur, instrumenti esse, et cribra, et plaustra quibus stercus evehatur.

11. Ea vero, quae solo continentur, instrumenti fundi non esse cassius scribit, veluti harundineta et salicta, antequam caesa sint, quia fundus fundi instrumentum esse non potest: sed si caesa sint, puto contineri, quia quaerendo fructui deserviunt. Idem et in palis erit dicendum.

12. Si in agro venationes sint, puto venatores quoque et vestigatores et canes et cetera quae ad venationem sunt necessaria instrumento contineri, maxime si ager et ex hoc reditum habuit.

13. Et si ab aucupio reditus fuit, aucupes et plagae et huius rei instrumentum agri instrumento continebitur: nec mirum, cum et aves instrumento exemplo apium contineri Sabinus et Cassius putaverunt.

14. Si quis eodem instrumento in plurimis agris utatur, cuius agri sit instrumentum, quaeritur. Et ego arbitror, si quidem apparet voluntas patris familiae, cui potius agro destinaverat, eius esse instrumentum: ceteri enim agri ab hoc agro veluti mutuantur: si non appareat, nullius instrumento cedet: neque enim pro parte dividemus instrumentum.

15. Supellex ceteraque, si qua in agro fuerunt, quo instructior esset pater familias, instrumento fundi non continentur.

16. Si domus sit instrumentum legatum, videndum quid contineatur. Et Pegasus ait instrumentum domus id esse, quod tempestatis arcendae aut incendii causa paratur, non quod voluptatis gratia: itaque neque specularia neque vela quae frigoris causa vel umbrae in domo sunt deberi. Quae sententia Cassii fuit, qui dicebat inter instrumentum et ornamentum multum interesse: instrumenti enim ea esse, quae ad tutelam domus pertinent, ornamenti, quae ad voluntatem, sicuti tabulas pictas.

17. Vela autem Cilicia instrumenti esse Cassius, quae ideo parantur, ne aedificia vento vel pluvia laborent.

18. Acetum quoque, quod exstinguendi incendii causa paratur, item centones sifones, perticae quoque et scalae, et formiones et spongias et amas et scopas contineri plerique et Pegasus aiunt.

19. Tegulam autem et tignum eius rei causa paratum instrumento contineri, si ad huiusmodi causam habeat tigna parata ad alios usus non deservientia. Proinde et fulcimenta si qua habebat huic rei necessaria, etiam ea instrumento domus continebuntur.

20. De velis, quae in hypaethris extenduntur, item de his, quae sunt circa columnas, Celsus scribit magis suppellectili adnumeranda et ita Sabinum et Cassium putare.

21. Canales autem et harpagones et amas instrumento contineri constat.

22. Item perticae, quibus araneae detergantur, item spongiae, quibus columnae pavimenta podia extergantur, scalae, quae ad lacunaria admoveantur, instrumenti sunt, quia mundiorem domum reddunt.

23. Papinianus quoque libro septimo responsorum ait: sigilla et statuae adfixae instrumento domus non continentur, sed domus portio sunt: quae vero non sunt adfixa, instrumento non continentur, inquit: suppellectili enim adnumerantur, excepto horologio aereo, quod non est adfixum: nam et hoc instrumento domus putat contineri, sicut prothyrum domus, si velamen est, inquit, instrumento domus continetur.

24. Fistulae autem et canales et crateres et si qua sunt alia ad aquas salientes necessaria, item serae et claves magis domus portio quam domus instrumentum sunt.

25. Specularia quoque adfixa magis puto domus esse partem: nam et in emptione domus et specularia et pegmata cedere, sive in aedificio sunt posita sive ad tempus detracta. Sed si non sint, reposita ad hoc tamen sint, ut suppleantur, si qua desint: instrumento potius continebuntur.

26. Cancellos quoque instrumento contineri puto.

27. Sed si fundus non sit cum instrumento legatus, sed ita ut instructus sit, quaesitum est, an plus contineatur, quam si cum instrumento legatus esset. Et Sabinus libris ad Vitellium scribit fatendum esse plus esse, cum instructus fundus legetur, quam si cum instrumento: quam sententiam cottidie increscere et invalescere videmus. Quanto igitur hoc legatum uberius est, videndum est. Et sSbinus definit et Cassius apud Vitellium notat: omnia quae eo collocata sunt, ut instructior esset pater familias, instructo, inquit, continebuntur, id est quae ibi habuit, ut instructior esset. Hoc ergo legato non agri instrumentum, sed proprium suum instrumentum reliquisse videtur.

28. Proinde si fundus sit instructus legatus, et suppellex continebitur, quae illic fuit usus ipsius gratia, et vestis non solum stragula, sed et qua ibi uti solebat: mensae quoque eboreae vel si quae aliae, item vitrea et aurum et argentum: vina quoque, si qua ibi fuerint usus ipsius causa, continentur, et si quid aliud utensilium.

29. Sed si qua eo congesserat non usus ipsius causa, sed custodiae gratia, non continebuntur: vina etiam, quae in apothecis sunt, non cedent: et hoc iure utimur, ut quae ibi pater familias quasi in horreo habuit, haec non contineantur.

30. Celsus quoque libro nono decimo digestorum scribit fructus ibi repositos, ut venirent vel in alium usum quam fundi converterentur, instructo fundo non contineri.

31. Idem Celsus eodem libro ait etiam suppellecticarios et ceteros hoc genus servos contineri, id est ministeria, quibus instructus erat in eo fundo (extra ea quae libertatem acceperunt), et qui rure morari solebant.

32. Si instructum fundum legasset, ea paedagogia, quae ibi habebat, ut, cum ibi venisset, praesto essent in triclinio, legato continentur.

33. Contubernales quoque servorum, id est uxores, et natos, instructo fundo contineri verum est.

34. Instructo autem fundo et bibliothecam et libros, qui illic erant, ut quotiens venisset uteretur, contineri constat. Sed si quasi apotheca librorum utebatur, contra erit dicendum.

35. Neratius quoque libro quarto epistularum Rufino respondit instructo fundo et suppellectilem et vina et mancipia non solum ad cultum custodiamve villae, sed etiam quae ut ipsi patri familias in ministerio ibi essent, legato cedere.

36. Imagines quoque hae solae legatae videntur, quae in aliquo ornatu villae fuerunt.

37. Papinianus quoque praediis instructis legatis mancipia non contineri, quae temporis causa illic fuerunt ac non eo animo transtulit pater familias, ut aut fundi aut suum instrumentum faceret.

38. Idem respondit praediis instructis legatis actorem ex his in provinciam missum, ut ordinatis negotiis ad pristinum actum rediret, legato praediorum cedere, quamvis nondum redierit.

39. Idem respondit instructis hortis legatis etiam vina, quae ibi fuerunt, quo dominus esset instructior, contineri: aliud esse, si horrea ibi habuit, unde instruebatur vel in urbe vel in aliis praediis.

40. Idem respondit domo per fideicommissum relicta cum supellectili Claudio Hieronymiano clarissimo viro ab Umbrio Primo et mensas et ceteram suppellectilem, quam in hortis pater familias in proconsulatum profecturus contulerat, ut tutiore loco essent, contineri.

41. Idem respondit Theriacam quoque et cetera medicamenta, quae secessus causa dominus ibi habuit, et vestem propter secessum ibi depositam instructo fundo legato inesse.

42. Idem respondit domo ita, ut instructa est, cum omni iure suo legata urbanam familiam, item artifices, quorum operae ceteris quoque praediis exhibebantur, legato non contineri: ostiarii autem, inquit, vel topiarii diaetarii aquarii domui tantum deservientes continebuntur. Sed quod de artificibus ait, falsum est, si eius domus causa parati sunt, licet aliis quoque praediis commodabantur.

43. Idem respondit domo instructa legata mensas eboreas et libros non contineri: sed et hoc falsum est: nam omne, quidquid in domo fuit, quo instructior ibi esset pater familias, continebitur, suppellectilem autem patris familiae instrumentum esse nemo dubitat. Denique Neratius libro quarto epistularum Marcello fratri suo respondit et vestem domus instructae legato contineri: maxime, inquit, in proposita specie: proponebatur enim, qui legaverat, argentum et rationes excepisse: nam qui haec, inquit, excepit, non potest non videri de ceteris rebus, quae in ea essent, sensisse. Sed et ipse Papinianus eodem libro responsorum ait patrem mercatorem ac faeneratorem, qui duos filios totidemque filias heredes instituerat, ita legasse: “Filiis maribus domum meam instructam do lego darique iubeo”, merces et pignora an contineantur, quaeri posse: sed facilem iudici voluntatis coniecturam fore ceteris patris facultatibus examinatis.

44. Celsus scribit servis qui in fundo morarentur legatis, vicarios eorum non contineri, nisi appareat et de vicariis eum sensisse.

45. Papinianus quoque libro septimo responsorum uxori, cui vir omnia, quae in domo erant, ab herede filia praestari voluit, cautiones debitorum emptionesque servorum non videri legatas respondit, nisi, inquit, ex alia parte et de servis eum cogitasse apparuerit, scilicet ut eorum servorum ei legasse videatur emptiones, quos et ipsos voluit ad eam pertinere.

46. Si quis fundum ita ut instructus est legaverit et adiecerit cum supellectili vel mancipiis vel una aliqua re, quae nominatim expressa non erat, utrum minuit legatum adiciendo speciem an vero non, quaeritur. Et Papinianus respondit non videri minutum, sed potius ex abundanti adiectum.

47. Idem Papinianus libro septimo responsorum ait: instructis hortis filio legatis mater argentum muliebre filiae legaverat: respondit etiam id argentum muliebre, quod in hortis habuit, ut ibi esset instructior, ad filiam pertinere.

33.7.13

Paulus libro quarto ad Sabinum

pr. Tabernae cauponiae instrumento legato etiam institores contineri Neratius existimat: sed videndum, ne inter instrumentum tabernae cauponiae et instrumentum cauponae sit discrimen, ut tabernae non nisi loci instrumenta sint, ut dolia vasa ancones calices trullae, quae circa cenam solent traici, item urnae aereae et congiaria sextaria et similia: cauponae autem, cum negotiationis nomen sit, etiam institores.

1. Instrumento balneario legato etiam balneatorem contineri Neratius respondit:

33.7.14

Paulus libro secundo ad Vitellium

Continetur autem et fornicator.

33.7.15

Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr. Si ita testamento scriptum sit: “Quae tabernarum exercendarum instruendarum pistrini Cauponae causa facta parataque sunt, do lego”, his verbis Servius respondit et caballos, qui in pistrinis essent, et pistores, et in Cauponio institores et focariam, mercesque, quae in his tabernis essent, legatas videri.

1. Domo instructa responsum est [et] suppellectilem legatam, non etiam vina, quia domus vinis instructa intellegi non potest.

2. Mulier villae custos perpetua fundo qui cum instrumento legatus esset aut instructo continebitur, sicuti saltuarius: par enim ratio est: nam desiderant tam villae quam agri custodiam, illic, ne quid vicini aut agri aut fructuum occupent, hic, ne quid ceterarum rerum quae in villa continentur: villa autem sine ulla dubitatione pars fundi habetur.

33.7.16

Alfenus libro secundo a Paulo epitomatorum

pr. Villae instrumento legato supellectilem non contineri verius est.

1. Vinea et instrumento eius legato instrumentum vineae nihil esse servius respondit: qui eum consulebat, cornelium respondisse aiebat palos perticas rastros ligones instrumenti vineae esse: quod verius est.

2. Quidam uxori fundum, uti instructus esset, in quo ipse habitabat, legavit. consultus de mulieribus lanificis an instrumento continerentur, respondit non quidem esse instrumenti fundi, sed quoniam ipse pater familias, qui legasset, in eo fundo habitasset, dubitari non oportere, quin et ancillae et ceterae res, quibus pater familias in eo fundo esset instructus, omnes legatae viderentur.

33.7.17

Marcianus libro septimo institutionum

pr. Item pictoris instrumento legato cerae colores similiaque horum legato cedunt, item peniculi et cauteria et conchae.

1. Instrumento piscatorio contineri Aristo ait Naucellas, quae piscium capiendorum causa comparatae sunt: sed et piscatores contineri verius est.

2. Instrumento balneatorio legato dictum est balneatorem sic instrumento contineri balneario, quomodo instrumento fundi saltuarium et topiarios, et instrumento Cauponio institorem, cum balneae sine balneatoribus usum suum praebere non possint.

33.7.18

Paulus libro secundo ad Vitellium

pr. Cum de Lanionis instrumento quaeritur, semota carne mensas pondera ferramentaque laniandae carnis causa praeparata, item trutinas cultros dolabras instrumento relinquimus.

1. Instrumento legato aliquando etiam personas legantium necesse est inspici. Ut ecce pistorio instrumento legato ita ipsi pistores inesse videri possunt, si pater familias pistrinum exercuit: nam plurimum interest, instrumentum pistoribus an pistrino paratum sit.

2. Asinam molendariam et molam negat Neratius instrumento fundi contineri.

3. Item caccabos et patinas in instrumento fundi esse dicimus, quia sine his pulmentarium coqui non potest. Nec multum refert inter caccabos et aenum, quod supra focum pendet: hic aqua ad potandum calefit, in illis pulmentarium coquitur. Quod si aenum instrumento continetur, urcei quoque, quibus aqua in aenum infunditur, in idem genus rediguntur, ac deinceps in infinitum primis quibusque proxima copulata procedunt. Optimum ergo esse Pedius ait non propriam verborum significationem scrutari, sed in primis quid testator demonstrare voluerit, deinde in qua praesumptione sunt qui in quaque regione commorantur.

4. Cum de vilico quaereretur et an instrumento inesset et dubitaretur, Scaevola consultus respondit, si non pensionis certa quantitate, sed fide dominica coleretur, deberi.

5. Idem consultus de meta molendaria respondit, si rusticis eius fundi operariis moleretur, eam quoque deberi. Est autem meta inferior pars molae, Catillus superior.

6. De bubulco quoque ita respondit, sive de eo, qui bubus ibi araret, sive de eo, qui boves eius fundi aratores pasceret, quaereretur, deberi.

7. De putatoribus quoque ita respondit, si eius fundi causa haberentur, inesse:

8. Pastores quoque et fossores ad legatarium pertinere.

9. Item cum fundus ita legatus esset: “Maevio fundum Seianum, ita ut optimus maximusque est, cum omni instrumento rustico et urbano et mancipiis quae ibi sunt” et quaereretur, an semina deberentur, respondit verius esse deberi, nisi aliud testatorem sensisse heres probaret. Idem respondit de frumento reposito ad mancipiorum exhibitionem.

10. In instrumento medici esse collyria et emplastra et cetera eius generis cassius scribit.

11. Cui fundum instructum legaverat, nominatim mancipia legavit: quaesitum est, an reliqua mancipia, quae non nominasset, instrumento cederent. Cassius ait responsum esse, tametsi mancipia instructi fundi sint, tamen videri eos solos legatos esse, qui nominati essent, quod appareret non intellexisse patrem familias instrumento quoque servos adnumeratos esse.

12. Sabinus. Cui fundus quaeque ibi sint legata sunt, ei fundus et omnia, quae in eo solita sunt esse quaeque ibi maiore parte anni morari et hi, qui in eum manendi causa recipere se consueverunt, legati videntur: at si qua consulto in fundo congesta contractave sunt, quo legatum cumularetur, ea non videntur legata esse.

13. Quidam cum ita legasset: “Villam meam ita ut ipse possedi cum suppellectile mensis mancipiis, quae ibi deputabuntur, urbanis et rusticis, vinis, quae in diem mortis meae ibi erunt, et decem aureis”, et quaereretur, cum in diem mortis ibi libros et vitreamina et vesticulam habuerit, an eadem omnia legato cederent, quoniam quaedam enumerasset: Scaevola respondit specialiter expressa, quae legato cederent.

14. Domum instructam legavit cum omnibus adfixis: quaeritur de instrumentis debitorum, an ea legatarius habere potest. Respondit secundum ea quae proponerentur non posse.

33.7.19

Paulus libro 13 responsorum

pr. Si mancipia quae, post testamentum factum in fundum Seiae relictum a testatore inducta, fundi colendi gratia in eodem fundo fuerint, ea quoque instrumento fundi contineri respondi: quamvis enim ea mancipia testator demonstrasset, quae tunc ibi essent cum legaret, tamen non minuendi legati, sed augendi causa mancipiorum quoque fecit mentionem. Ceterum instrumento fundi mancipia quoque colendi agri causa inducta contineri non ambigitur.

1. Paulus respondit villae instrumento neque fructus repositos neque equitium contineri, suppellectile autem legato cedere: servum vero arte fabrica peritum, qui annuam mercedem praestabat, instrumento villae non contineri.