Digesta vel Pandectae – Liber XXXIII
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
33.2.15
Marcellus libro 13 digestorum
pr. “Damnas esto heres Titium sinere in illa domo habitare, quoad vivet”: unum videtur esse legatum.
1. Qui duos fundos habebat, unum legavit et alterius fundi usum fructum alii legavit: quaero, si fructuarius ad fundum aliunde viam non habeat quam per illum fundum qui legatus est, an fructuario servitus debeatur. Respondit, quemadmodum, si in hereditate esset fundus, per quem fructuario potest praestari via, secundum voluntatem defuncti videtur id exigere ab herede, ita et in hac specie non aliter concedendum esse legatario fundum vindicare, nisi prius ius transeundi usufructuario praestet, ut haec forma in agris servetur, quae vivo testatore optinuerit, sive donec usus fructus permanet sive dum ad suam proprietatem redierit.
33.2.16
Modestinus libro nono responsorum
Legatum civitati relictum est, ut ex reditibus quotannis in ea civitate memoriae conservandae defuncti gratia spectaculum celebretur, quod illic celebrari non licet: quaero, quid de legato existimes. Respondit, cum testator spectaculum edi voluerit in civitate, sed tale, quod ibi celebrari non licet, iniquum esse hanc quantitatem, quam in spectaculum defunctus destinaverit, lucro heredum cedere: igitur adhibitis heredibus et primoribus civitatis dispiciendum est, in quam rem converti debeat fideicommissum, ut memoria testatoris alio et licito genere celebretur.
33.2.17
Scaevola libro tertio responsorum
Quidam praedia rei publicae legavit, de quorum reditu quotannis ludos edi voluit, et adiecit: “Quae legata peto, decuriones, et rogo, ne in aliam speciem aut alios usus convertere velitis”. Res publica per quadriennium continuum ludos non edidit: quaero, an reditus, quos quadriennio res publica percepit, heredibus restituere debeat vel compensare in aliam speciem legati ex eodem testamento. Respondit et invitis heredibus possessione adprehensa perceptos fructus restituendos esse et non erogatum secundum defuncti voluntatem in alia quae deberentur compensari.
33.2.18
Modestinus libro nono responsorum
Qui plures habebat libertos, testamento suo dixit se habitationem relinquere iis quos codicillis designasset: cum nullos postea designaverit, quaero, an omnes admitti debeant. Respondit, si patronus, qui se designaturum personas libertorum pollicitus est, nullum postea designavit, legatum habitationis perfectum esse non videtur, non existente cui datum intellegi possit.
33.2.19
Modestinus libro singulari de heurematicis
Si alii fundum, alii usum fructum eiusdem fundi testator legaverit: si eo proposito fecit, ut alter nudam proprietatem haberet, errore labitur. Nam detracto usu fructu proprietatem eum legare oportet eo modo: “Titio fundum detracto usu fructu lego: vel Seio eiusdem fundi usum fructum heres dato”. Quod nisi fecerit, usus fructus inter eos communicabitur, quod interdum plus valet scriptura quam peractum sit.
33.2.20
Pomponius libro octavo ad Quintum Mucium
Si servum sub condicione liberum esse iubeam et usum fructum eius tibi legavero, valet legatum.
33.2.21
Paulus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam
Titio usus fructus Stichi aut, si navis ex Asia venerit, decem legata sunt. Non petet usum fructum, antequam condicio decem existat vel deficiat, ne potestas heredi utrum velit dandi auferatur.
33.2.22
Ulpianus libro 15 ad legem Iuliam et Papiam
“Patrimonii mei reditum omnibus annis uxori meae dari volo”. Aristo respondit ad heredem uxoris non transire, quia aut usui fructui simile esset aut huic legato “in annos singulos”.
33.2.23
Mauricius libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
Licet testatori repetere legatum usus fructus, ut etiam post capitis deminutionem deberetur et hoc nuper imperator Antoninus ad libellum rescripsit. Tunc tantum esse huic constitutioni locum, cum in annos singulos relegaretur.
33.2.24
Papinianus libro septimo responsorum
pr. Uxori fructu bonorum legato faenus quoque sortium, quas defunctus collocavit, post impletam ex senatus consulto cautionem praestabitur. Igitur usuras nominum in hereditate relictorum ante cautionem interpositam debitas velut sortes in cautionem deduci necesse est. Non idem servabitur nominibus ab herede factis: tunc enim sortes dumtaxat legatario dabuntur aut, quod propter moram usuras quoque reddi placuit, super his non cavebitur.
1. “Scorpum servum meum Semproniae concubinae meae servire volo”. Non videtur proprietas servi relicta, sed usus fructus.
33.2.25
Papinianus libro octavo responsorum
Qui fructus praediorum uxori reliquit, post mortem eius praedia cum reditibus ad heredes suos redire voluit, imperitia lapsus. Nullum fideicommissum dominus neque proprietatis neque fructus ad eos reverti dedit: etenim reditus futuri, non praeteriti temporis demonstrati videbantur.
33.2.26
Paulus libro decimo quaestionum
pr. Sempronius Attalus ab herede suo fundum in Italiam Gaio post decennium deducto usu fructu dari iussit: quaero, cum medio hoc decennii spatio heres vita functus sit, an post tempus decennii plenus fundus ad legatarium pertineat. Movet enim me, quod dies legati huius sive fideicommissi cesserit ac per hoc et ad heredem legatarii pertinere potuerit, et ideo quasi circa debitum iam legatum mortuo herede usus fructus exstinctus sit nec ad heredem heredis pertinere possit. Respondi: dies quidem fideicommissi vel legati cedit statim, cum post tempus certum heres dare rogatur sive iubetur: sed usus fructus nondum est heredis, nisi cum dominium deducto usu fructu praestitit, et ideo capitis deminutione vel morte perire non potest quod nondum habuit. Idem evenit, si proprietas deducto usu fructu sub condicione legata sit et pendente condicione heres decesserit: tunc enim ab heredis herede incipit usus fructus, qui ex persona eius finietur. Sed his casibus de sententia testatoris quaerendum est, qui utique de eo usu fructu detrahendo sensit, qui coniunctus esset heredis personae: quo extincto solidam proprietatem ad legatarium voluit pertinere nec plus transmitti ad successorem suum, qui nondum habere coepit usum fructum, quam si iam habere coepisset.
1. Si fundus duobus, alii usus fructus legatus sit, non trientes in usu fructu, sed semisses constituuntur: idemque est ex contrario, si duo sint fructuarii et alii proprietas legata est. Et inter eos tantum adcrescendi ius est.
33.2.27
Scaevola libro primo responsorum
Uxori maritus per fideicommissum usum fructum et alia et dotem praelegavit: heredes usum fructum ei concesserunt: post biennium illicitum matrimonium fuisse pronuntiatum est: quaesitum est, an id, quod praeterito tempore possedit, ab ea repeti possit. Respondit id, quod fructus nomine percepisset, repeti posse.
33.2.28
Paulus libro 13 responsorum
Quaero, si usus fructus fundi legatus est et eidem fundo indictiones temporariae indictae sint, quid iuris sit. Paulus respondit idem iuris esse et in his speciebus quae postea indicuntur, quod in vectigalibus dependendis responsum est: ideoque hoc onus ad fructuarium pertinet.
33.2.29
Gaius libro primo fideicommissorum
Si quis usum fructum legatum sibi alii restituere rogatus sit eumque in fundum induxerit fruendi causa: licet iure civili morte et capitis deminutione ex persona legatarii pereat usus fructus, quod huic ipso iure adquisitus est, tamen praetor iurisdictione sua id agere debet, ut idem servetur, quod futurum esset, si ei, cui ex fideicommisso restitutus esset, legati iure adquisitus fuisset.
33.2.30
Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis
pr. Cui usus fructus legatus esset, donec ei totius dotis satisfieret, cum ei heres pro sua parte satis dedisset, quamvis reliqui satis non darent, tamen pro ea parte usum fructum desinere habere mulierem ait Labeo: idem fieri et si per mulierem mora fieret, quo minus satis acciperet.
1. Colono suo dominus usum fructum fundi, quem is colebat, legaverat: agat colonus cum herede ita, ut iudex cogat heredem ex locationis actione eum liberare.
33.2.31
Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum
Is qui fundum tecum communem habebat usum fructum fundi uxori legaverat: post mortem eius tecum heres arbitrum communi dividundo petierat. Blaesus ait Trebatium respondisse, si arbiter certis regionibus fundum divisisset, eius partis, quae tibi optigerit, usum fructum mulieri nulla ex parte deberi, sed eius, quod heredi optigisset, totius usum fructum eam habituram. Ego hoc falsum puto: nam cum ante arbitrum communi dividundo coniunctus pro indiviso ex parte dimidia totius fundi usus fructus mulieris fuisset, non potuisse arbitrum inter alios iudicando alterius ius mutare: quod et receptum est.
33.2.32
Scaevola libro 15 digestorum
pr. Generali capite praeposito quidam in testamento suo ita adiecit: “Felici, quem liberum esse iussi, usum fructum fundi Vestigiani lego: cuius proprietatem puto te consecuturum, si non contenderis cum herede meo, sed potius concordaveris: sed et tu, heres, omnia fac, ut amici sitis: hoc enim vobis expedit”: quaesitum est, an vivente herede exigere possit Felix fundi proprietatem. Respondit nihil proponi, cur Felici proprietas fundi legata videretur.
1. Filios ex Seio et filiam ex alio marito heredes instituit aequis portionibus et matri ita legaverat: “Aeliae Dorcadi matri meae dari volo, quoad vivat, usum fructum bonorum meorum, ita ut post obitum eius ad liberos meos aut ad eum, qui ex his vivet, pertineat”. Filii post aditam hereditatem decesserant: quaesitum est mortua matre superstite filia testatricis usus fructus utrum ad solam filiam an vero pro portione hereditatis pertineret. Respondit ad eos redire, apud quos proprietas esset. Claudius: non credidit ipsum usum fructum in vicem portionum hereditariarum post mortem aviae inter ipsos datum, eo magis, quod aequis partibus heredes erant scripti.
2. Uxori usum fructum domuum et omnium rerum, quae in his domibus erant, excepto argento legaverat, item usum fructum fundorum et salinarum: quaesitum est, an lanae cuiusque coloris mercis causa paratae, item purpurae, quae in domibus erat, usus fructus ei deberetur. Respondit excepto argento et his, quae mercis causa comparata sunt, ceterorum omnium usum fructum legatariam habere.
3. Idem quaesiit, cum in salinis, quarum usus fructus legatus esset, salis inventus sit non minimus modus, an ad uxorem ex causa fideicommissi usus fructus pertineat. Respondit de his legandis, quae venalia ibi essent, non sensisse testatorem.
4. Idem quaesiit, cum eodem testamento ita caverit: “A te peto, uxor, uti ex usu fructu, quem tibi praestari volo in annum quintum decimum, contenta sis annuis quadringentis, quod amplius fuerit, rationibus heredis heredumve meorum inferatur”, an recessum videatur a superiore capite ideoque uxor non amplius habeat ex usu fructu, quam annuos quadringentos. Respondit satis id, quod quaereretur, aperte verba quae proponerentur declarare.
5. Lucius Titius testamento suo Publio Maevio fundum Tusculanum reliquit eiusque fidei commisit, uti eiusdem fundi partem dimidiam usus fructus Titiae praestaret: Publius Maevius villam vetustate corruptam cogendis et conservandis fructibus necessariam aedificavit: quaero, an sumptus partem pro portione usus fructus Titia adgnoscere debeat. Respondit, si prius, quam usum fructum praestaret, necessario aedificavit, non alias cogendum restituere, quam eius sumptus ratio habeatur.
6. Duas filias et filium mente captum heredes scripsit, filii portionis mente capti datae usum fructum legavit in haec verba: “Hoc amplius Publia Clementiana praecipiet sibi quartae partis hereditatis meae, ex qua iulium iustum filium meum heredem institui: petoque a te, Publia Clementiana, uti fratrem tuum Iulium iustum alas tuearis dependas pro eo: pro quo tibi usum fructum portionis eius reliqui, donec mentis compos fiat et convalescat”. Quaesitum est, cum filius in eodem furore in diem mortis suae perseverans decesserit, an usus fructus interciderit. Respondit verbis quae proponerentur perseverare legatum, nisi manifestissime probetur aliud testatorem sensisse.
7. Heredis instituti fidei commisit filio suo annua decem praestare aut ea praedia emere et adsignare, ut usum fructum haberet, reditum efficientia annua decem: filius fundos sibi ab herede secundum matris voluntatem traditos locavit: et quaesitum est, defuncto eo reliqua colonorum utrumne ad heredem filii fructuarii an vero ad heredem Seiae testatricis pertineant. Respondit nihil proponi, cur ad heredem Seiae pertineant.
8. Usum fructum tertiae partis bonorum suorum uni ex heredibus legaverat: quaesitum est, an pecuniae, quae ex rebus divisis secundum aestimationem effecta est, tertia praestanda sit. Respondit heredis esse electionem, utrum rerum an aestimationis usum fructum praestare vellet.
9. Item quaesitum est, tributa praeterea, quae vel pro praediis aut moventibus deberi et reddi necesse est, an eximenda sint ex quantitate, ut reliquae dumtaxat pecuniae, si hoc heres elegerit, reddi debeat. Respondit reliquae pecuniae tertiam praestandam.
33.2.33
Scaevola libro 17 digestorum
pr. “Sempronio ea, quae vivus praestabam, dari volo”: is etiam habitabat in testatoris domo, quae uni ex heredibus praelegata erat: quaesitum est, an habitatio quoque debeatur. Respondit nihil proponi, cur non debeatur.
1. Ex his verbis testamenti: “Libertis meis, quibus nominatim nihil reliqui, quae vivus praestabam dari volo” quaesitum est, an libertis, qui cum patrono suo in diem mortis habitabant, etiam habitatio relicta videatur. Respondit videri.
2. Codicillis ita scripsit: “Negidium Titium Dionem libertos meos senes et infirmos peto in locis, in quibus nunc agunt, senescere patiamini”: quaero, an ex hoc capite liberti supra scripti ex fideicommisso fructus locorum, quibus morantur, recipere debeant, cum alia, quae eis specialiter legata sunt, sine controversia consecuti sunt. Respondit verbis quae proponerentur id petitum, ut ad eum modum paterentur heredes ibi eos esse, ad quem modum ipsa patiebatur.
33.2.34
Scaevola libro 18 digestorum
pr. Codicillis fideicommissa in haec verba dedit: “Libertis libertabusque meis et quos in codicillis manumisi fundum, ubi me humari volui, dari volo, ut qui ab his decesserit, portio eius reliquis adcrescat, ita ut ad novissimum pertineat: post cuius novissimi decessum ad rem publicam Arelatensium pertinere volo. Hoc amplius libertis libertabusque meis habitationes in domo, quamdiu vivent: Pactiae et Trophimae diaetas omnes, quibus uti consuevit: habitet quam domum post mortem eorum ad rem publicam pertinere volo”. Quaesitum est, rei publicae fideicommissum utrum ab herede an a libertis datum sit. Respondit secundum ea quae proponerentur posse ita verba accipi, ut eius legatarii, qui novissimus decederet, fidei commissum videatur. Idem quaesiit defunctis quibusdam ex libertis, quibus habitatio relicta erat, an portiones domus, in quibus hi habitaverant, iam ad rem publicam pertineant. Respondit, quoad aliquis eorum vivat, fideicommissum rei publicae non deberi.
1. Qui Semproniam ex parte decima et Maeviam ex parte decima, alumnum ex reliquis partibus instituerat heredes, curatorem alumno dedit, cum iure facere putaret: et curatoris fidei commisit, ne pateretur fundum venire, sed cum Sempronia et Maevia nutricibus suis frueretur reditu eius: et ima parte testamenti ita adiecit: “Omnem voluntatem meam fidei heredum meorum committo”. Quaesitum est, an tertias partes usus fructus fundi nutrices ex fideicommisso petere possint, quamvis curator ei receptus sit, quem iure dare non poterit alumno. Respondit secundum ea quae proponerentur utiliter fideicommisso voluntatem suam confirmasse: id igitur cuique dedisse, ut et nutrices una cum alumno reditu fundi uterentur.
33.2.35
Scaevola libro 22 digestorum
Uxori usum fructum villae legavit in quinquennium a die mortis suae, deinde haec verba adiecit: “Et peracto quinquennio, cum eius usus fructus esse desierit, tunc eum fundum illi et illi libertis dari volo”. Quaesitum est, cum uxor intra quinquennium decesserit, an libertis proprietatis petitio iam an vero impleto quinquennio competat, quia “peracto quinquennio” testator proprietatem legaverat. Respondit post completum quinquennium fundum ad libertos pertinere.
33.2.36
Scaevola libro 25 digestorum
pr. Sticho testamento manumisso fundi usus fructus erat legatus et, cum is uti fruique desisset, fidei heredum testator commisit, uti eum fundum darent Lucio Titio: sed Stichus testamento suo eiusdem fundi proprietatem nepotibus suis legavit et heredes Stichi ex testamento eius legatariis nepotibus eum fundum tradiderunt. Quaesitum est, cum nepotes legatarii ignoraverint condicionem fundi supra scripti priore testamento datam et plus quam tempore statuto possederint, an eum fundum sibi adquisierint. Respondit secundum ea quae proponerentur legatarios sibi adquisisse.
1. Idem quaesiit, si aliquo casu legatariis auferri possit, an repetitionem ab heredibus Stichi eius nepotes habere possint. Respondit supra quidem de adquisitione responsum: verum si ex alia causa adquisitio cessasset, videri Stichum, si post mortem eorum, quibus proprietas legata esset, testamentum fecisset, potius quod habere se crederet, quam quod onerare heredes vellet, legasse.
33.2.37
Scaevola libro 33 digestorum
“Uxori meae usum fructum lego bonorum meorum, usque dum filia mea annos impleat octodecim”: quaesitum est, an praediorum tam rusticorum quam urbanorum et mancipiorum et supellectilis itemque calendarii usus fructus ad uxorem pertineat. Respondit secundum ea quae proponerentur omnium pertinere.
33.2.38
Scaevola libro tertio responsorum
“Fundi Aebutiani reditus uxori meae quoad vivat dari volo”: quaero, an possit tutor heredis fundum vendere et legatario offerre quantitatem annuam, quam vivo patre familias ex locatione fundi redigere consueverat. Respondit posse. Item quaero, an habitare impune prohiberi possit. Respondit non esse obstrictum heredem ad habitationem praestandam. Item quaero, an compellendus sit heres reficere praedium. Respondit, si heredis facto minores reditus facti essent, legatarium recte desiderare, quod ob eam rem deminutum sit. iItem quaero, quo distat hoc legatum ab usu fructu. Respondit ex his, quae supra responsa essent, intellegi differentiam.
33.2.39
Scaevola libro sexto responsorum
Filios heredes instituit, uxori vestem mundum muliebrem lanam linum et alias res legavit et adiecit: “Proprietatem autem eorum, quae supra scripta sunt, reverti volo ad filias meas quaeve ex his tunc vivent”: quaesitum est, utrum usus fructus an proprietas earum rerum data sit. Respondit proprietatem legatam videri.
33.2.40
Alfenus libro octavo a Paulo epitomatorum
“Illi cum illo habitationem lego”: perinde est, ac si ita “illi et illi” legasset.
33.2.41
Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis
Cum ita legatum esset: “Fructus annuos fundi Corneliani Publio Maevio do lego”, perinde putat accipiendum esse Labeo, ac si usus fructus fundi similiter esset legatus, quia haec mens fuisse testatoris videatur.
33.2.42
Iavolenus libro quinto ex posterioribus Labeonis
In fructu id esse intellegitur, quod ad usum hominis inductum est: neque enim maturitas naturalis hic spectanda est, sed id tempus, quo magis colono dominove eum fructum tollere expedit. Itaque cum olea immatura plus habeat reditus, quam si matura legatur, non potest videri, si immatura lecta est, in fructu non esse.
33.2.43
Venonius libro decimo actionum
Nihil interest, utrum bonorum quis an rerum tertiae partis usum fructum legaverit: nam si bonorum usus fructus legabitur, etiam aes alienum ex bonis deducetur, et quod in actionibus erit, computabitur. At si certarum rerum usus fructus legatus erit, non idem observabitur.
33.3.0. De servitute legata.
33.3.1
Iulianus libro primo ex Minicio
Qui duas tabernas coniunctas habebat, eas singulas duobus legavit: quaesitum est, si quid ex superiore taberna in inferiorem inaedificatum esset, num inferior oneri ferundo in superioris tabernae loco contineretur. Respondit servitutem impositam videri. Iulianus notat: videamus, ne hoc ita verum sit, si aut nominatim haec servitus imposita est aut ita legatum datum est: “Tabernam meam uti nunc est do lego”.
33.3.2
Marcellus libro 13 digestorum
Fundum communem habentibus legari potest via, cum et communis servus recte viam stipulatur et, cum duo ei qui ipse viam stipulatus fuerit heredes exstiterint, non corrumpitur stipulatio.
33.3.3
Marcellus libro 29 digestorum
Si fundum Maevio et ad eum viam per alium fundum et eundem fundum sine via Titio legasset, si uterque fundum vindicasset, sine via legato fundum cessurum, quia neque adquiri per partem servitus possit. Et si prius Maevius fundum vindicaret altero deliberante, posse dubitari, an, si postea Titius omisisset, viae legatum salvum esset, et hoc magis videbatur: quamquam si sub condicione quis fundum legasset, viam pure, aut pro parte fundum pure, pro parte sub condicione et viam sine condicione, si pendente ea legati dies cessisset, interiturum fore viae legatum: ut responsum est, cum alteri ex vicinis, qui fundum communem habebant, viam sub condicione, alteri pure legasset et pendente condicione decessisset, quia alterius legatarii persona impedimento esset, quo minus solidus fundus cum via vindicaretur.
33.3.4
Iavolenus libro nono epistularum
Si is qui duas aedes habebat unas mihi, alteras tibi legavit et medius paries, qui utrasque aedes distinguat, intervenit, eo iure eum communem nobis esse existimo, quo, si paries tantum duobus nobis communiter esset legatus, ideoque neque me neque te agere posse ius non esse alteri ita immissas habere: nam quod communiter socius habet, et in iure eum habere constitit: itaque de ea re arbiter communi dividundo sumendus est.
33.3.5
Papinianus libro 16 quaestionum
Etsi maxime testamenti factio cum servis alienis ex persona dominorum est, ea tamen quae servis relinquuntur ita valent, si liberis relicta possent valere: sic ad fundum domini via servo frustra legatur.
33.3.6
Papinianus libro septimo responsorum
Pater filiae domum legavit eique per domus hereditarias ius transeundi praestari voluit. Si filia domum suam habitet, viro quoque ius transeundi praestabitur: alioquin filiae praestari non videbitur. Quod si quis non usum transeundi personae datum, sed legatum servitutis esse plenum intellegat, tantundem iuris ad heredem quoque transmittetur: quod hic nequaquam admittendum est, ne, quod affectu filiae datum est, hoc et ad exteros eius heredes transire videatur.
33.3.7
Paulus libro 21 quaestionum
Cum a pluribus heredibus institutis via legata est, quia partem non recipit, singuli heredes in solidum conveniuntur, quia et uno ex heredibus adeunte vindicari potest.
33.4.0. De dote praelegata.
33.4.1
Ulpianus libro 19 ad Sabinum
pr. Cum dos relegatur, verum est id dotis legato inesse, quod actione de dote inerat.
1. Et ideo si inter virum et uxorem convenerat, ut morte viri soluto matrimonio filio communi interveniente dos apud mariti heredem remaneret, et maritus decedens dotem relegaverit, stari pacto non debet ob hoc quod dos relegata est. Verum et citra relegationem hoc probari debet: nam quod est admissum posse deteriorem condicionem dotis fieri intervenientibus liberis, totiens locum habet, quotiens ipsa in matrimonio decedit vel divortium intervenit.
2. Et verum est commodum in dote relegata esse repraesentationis, quamvis annua die dos praestaretur:
3. Est et illud, quod ob res donatas hodie post senatus consultum nulla fit exactio, si modo voluntatem non mutavit testator.
4. Impensae autem ipso iure dotem minuunt. Sed quod diximus ipso iure dotem impensis minui, non ad singula corpora, sed ad universitatem erit referendum.
5. Adeo autem dotis actionem continet dotis relegatio, ut, si vivus eam uxori (scilicet quibus licet casibus) solverit, cesset legatum.
6. Sed et si mancipia fuerint in dote non aestimata et haec demortua sint, legatum dotis in his evanescit.
7. Sed et si dotem promiserit mulier neque dederit et decedens maritus uxori dotem praelegaverit, mulier nihil amplius quam liberationem habebit: nam et si quis ita legaverit “centum quae in arca habeo” aut “quae ille apud me deposuit”, si nulla sint, nihil deberi constat, quia nulla corpora sint.
8. Si quis uxori fundum Titianum his verbis legasset: “Is enim fundus propter illam ad me pervenit”, omnimodo debetur fundus: nam quidquid demonstratae rei additur satis demonstratae, frustra est.
9. Celsus libro vicesimo digestorum scribit, si socer nurui dotem relegavit, si quidem ius actionis de dote voluit relegare, nullius momenti esse legatum, quippe nupta est: sed si voluit eam recipere dotalem pecuniam, inquit, utile erit legatum. Si tamen haec dotem receperit, nihilo minus maritus dotis persecutionem habebit, sive heres institutus esset, familiae herciscundae iudicio, sive non, utili actione. Ego puto, quoniam non hoc voluit socer, ut bis dotem heres praestet, mulierem agentem ex testamento cavere debere defensu iri heredem adversus maritum. Ergo et maritus idem debebit cavere adversus mulierem defensu iri, si prior agat.
10. Per contrarium apud Iulianum libro trigesimo septimo quaeritur, si socer filio suo exheredato dotem nurus legasset: et ait agi quidem cum marito exheredato de dote non posse, verumtamen ipsum dotem persecuturum ex causa legati: sed non alias eum legatum consecuturum, quam si caverit heredes adversus mulierem defensu iri. Et differentiam facit inter eum, cui dos relegata est, et orcinum libertum, cui peculium legatum est: namque eum de peculio posse conveniri ait, heredem non posse, quia peculium desiit penes se habere: at dotis actio nihilo minus competit, etsi dotem desierit habere.
11. Idem Iulianus quaerit, si dotem marito relegaverit socer, an dote soluta mulieri legatum mariti extinguatur. Et dicit extingui, quia nihil esset iam, quod marito posset praestari.
12. Idem quaerit, si dos alii legata esset eamque rogatus sit mulieri restituere, an lex fFalcidia in legato locum haberet. Et dicit habere: sed quod minus est in fideicommisso, mulierem dotis actione consecuturam. Ego quaero, an commoda repraesentationis in hoc legato sic observentur atque si dos ipsi mulieri fuisset relegata. Et puto habere.
13. Idem Iulianus quaerit, si mulieri dos sit relegata eaque rogata dotem restituere, an Falcidia locum habeat. Et negat habere, quoniam fideicommissum quoque negat valere. Quod si praeterea quid uxori legatum sit, putat ex residuo fideicommissum praestari: quod utique habita ratione Falcidiae mulieri praestabitur. Sed et marito ex parte heredi instituto a socero dote praelegata legatum dotis Falcidiam passurum, videlicet quia adhuc constante matrimonio indebita dos videtur relegata, verum quod Falcidia reccidit, in familiae herciscundae iudicio maritum praecepturum, quemadmodum totam dotem praeciperet, si non esset relegata.
14. Mela scripsit, si fundus in dote sit et specialiter sit legatus, mox generaliter dos relegata, non bis, sed semel deberi fundum.
15. Ibidem Mela coniungit, si fundus in dote fuit locatus a marito ad certum tempus, uxorem non alias fundum ex relegatione consequi, quam si caverit se passuram colonum frui, dummodo ipsa pensiones percipiat.
33.4.2
Ulpianus libro quinto disputationum
pr. Cum quis uxori suae dotem relegat fideique commissum ab ea relinquit, hoc fideicommissum ex commodo, quod ex relegatione mulier sentit, aestimabitur, et ita Celsus quoque libro vicesimo digestorum scripsit. Quod si necessariae fuerunt impensae, quae ipso iure dotem minuunt, amplius dici potest, si tanta quantitas dotis, quam maritus accepit, ei relegata est, oportere dici etiam eam quantitatem posse fideicommissum erogare, quae ipso iure dotem minuit: esse enim mulierem legatariam nemo est qui dubitet. Sed et si non dos, sed pro dote aliquid uxori fuerit legatum, adhuc quasi dos relegata accipitur. Hoc amplius Iulianus scripsit, etsi non fuerit adiectum pro dote esse legatum, hoc tamen animo relictum, adhuc eius esse condicionis. Uxor igitur si rogetur vel dotem vel quod pro dote legatum est vel quod in vicem dotis ei adscriptum est restituere, non cogetur nisi eatenus, quatenus diximus, restituere: et ideo heres instituta rogataque quantitatem hereditatis restituere id demum restituet, quod quantitatem dotis excedit idque quod ex repraesentationis commodo sentit. Nam et si quis, cum a nuru dotem accepisset, filium suum heredem instituerit eumque rogaverit, quidquid ad eum ex hereditate pervenisset, restituere, mox morte uxoris dotem fuerit lucratus, id non restituet quod ex dote percepit, quia matrimonii causa id lucratus est, non ex patris iudicio.
1. Mulier dotem promisit quadringentorum et dedit fundos duos in ducenta, praeterea nomina debitorum in residua ducenta: mox maritus eius decedens pro dote fundos ei duos non eos, quos in dotem acceperat, reliquit et praeterea duos illos dotales, quos aestimatos acceperat, reliquit fideique eius commisit, ut, quidquid ad se ex hereditate eius pervenisset, id restitueret Seio cum moreretur: quaerebatur, quantum esset in fideicommisso muliere defuncta. Dicebam uxorem hanc, quae rogata est, quidquid ad se pervenerit ex testamento, restituere, in ea esse condicione, ut id demum restituere rogetur, quod deducta dotis quantitate ad eam pervenit: dotem enim recepisse eam magis quam accepisse, salvo eo, quod ex commodo repraesentationis ab ea fideicommitti potuit. Proinde id quidem, quod pro dote maritus ei reliquit, non cogetur restituere, nisi plus fuit in eo quam in quantitate dotis: residuum vero, quod praeterea illi relictum est, cum fructibus cogetur restituere. Habebit igitur praecipuam dotem cum suis fructibus: id vero, quod extrinsecus ei relictum est, cum fructibus, qui ad eam pervenerint, restituet.
33.4.3
Iulianus libro 34 digestorum
Qui ita legat uxori suae: “Titiae amplius quam dotem aureos tot heres meus damnas esto dare”, manifestus est dotem quoque relegasse.
33.4.4
Africanus libro quinto quaestionum
Cum volgari modo dies legatorum profertur, nihil eam rem ad dotis relegationem pertinere ait, quia suum diem habeat.
33.4.5
Marcianus libro tertio regularum
Dote relegata non est heres audiendus, si velit ob donationes in mulierem factas solutionem differre vel ob impensas alias, quam quae ipso iure dotem minuunt: aliud est enim minorem esse factam dotem, quod per necessarias impensas accidit, aliud pignoris nomine retineri dotem ob ea, quae mulierem invicem praestare aequum est.
33.4.6
Labeo libro secundo posteriorum a Iavoleno epitomatorum
pr. Cum scriptum esset: “Quae pecunia propter uxorem meam ad me venit quinquaginta, tantundem pro ea dote heres meus dato”, quamvis quadraginta dotis fuissent, tamen quinquaginta debere Alfenus Varus Servium respondisse scribit, quia proposita summa quinquaginta adiecta sit.
1. Item ei, quae dotem nullam habebat, vir sic legaverat: “Quanta pecunia dotis nomine” et reliqua, “pro ea quinquaginta heres dato”. Deberi ei legatum Ofilius Cascellius, item et Servii auditores rettulerunt: perinde habendum esse ac si servus alicui mortuus aut pro eo centum legata essententiarum quod verum est, quia his verbis non dos ipsa, sed pro dote pecunia legata videtur.
33.4.7
Papinianus libro 18 quaestionum
pr. Pater dotem a nuru acceptam filio exheredato legavit: heres patris opposita doli exceptione non ante solvere legatum cogendus est, quam ei cautum fuerit de indemnitate soluto matrimonio.
1. Sed si, priusquam legatum filio solveretur, mulier dotem suam reciperavit, frustra filius de legato aget.
2. Sed si lex Falcidia locum in legato dotis adversus filium exheredatum habuerit et mulier solutionem ratam fecerit, propter eam quantitatem, quam heres retinuerit, utilis actio dotis ei dabitur. quod si ratum non habeat, defendi quidem debebit heres a viro, qui se defensurum promisit: sed si totam litem vir solus subierit, actio iudicati, si cautum non erit, pro ea quantitate, quae iure Falcidiae petenda est, adversus heredem dabitur.
3. Sed si, priusquam legatum filio solveretur, mulier divertit, quamquam ipsa nondum praecipere dotem possit, non ideo tamen actio filii differtur: quia tunc isdem diebus filio solvi dotem responsum est, cum patri pro parte heres exstitit et ad praeceptionem dotis soluto matrimonio, postquam heres exstitit, admissus est.
4. Si forte per errorem cautio defensionis omissa sit ex causa fideicommissi filius dotem acceperit, ut indebitum fideicommissum non repeteretur: cautiones enim praestandae necessitas solutionem moratur, non indebitum facit quod fuit debitum: sed non erit iniquum heredi subveniri.
5. Quid ergo si patris heres solvendo non sit? Nonne iuste mulieri dabitur adversus virum utilis actio dotis? Cui dos perire non debet, quia non interposuit per errorem heres cautionem.
33.4.8
Papinianus libro septimo responsorum
Vir uxori, quae dotem in mancipiis habebat, pecuniam pro dote legaverat: vivo viro mancipiis mortuis uxor post virum vita decessit. Ad heredem eius actio legati recte transmittitur, quoniam mariti voluntas servanda est.
33.4.9
Papinianus libro octavo responsorum
“Uxori meae fundum Cornelianum et quae nuptura optulit aestimata in speciebus restitui volo”. Respondi non aestimatum praedium in dotem datum exceptum non videri, sed universa dote praelegata rerum aestimatarum pretium non relictum, verum ipsas res, quales invenirentur.
33.4.10
Scaevola libro octavo quaestionum
Si Seiae pro dote centum fundus legatus sit idemque Maevio: quod Maevio Falcidia aufert, pro eo quasi concursus non fuerit, mulier plus vindicet, quia amplius sit in dote mulieris.
33.4.11
Paulus libro septimo responsorum
Seia cum nuberet Lucio Titio, dedit dotis nomine centum aureos et adhibuit Quintum Mucium, qui nihil numeravit, sed dotem stipulatus est, si morte mulieris solutum fuerit matrimonium. Seia moriens testamento suo ita cavit: “Lucio Titio marito meo, cui maximas gratias ago, dari volo super dotem, quam ei dedi, tot aureos”. Quaero, cum instituit Lucium Titium convenire Quintus Mucius ex stipulatu actione, an repellere eum maritus possit ex verbis testamenti. Respondit, si Quintus Mucius mandante Seia non donationis causa stipulatus est, heredibus mulieris eum teneri et ideo Quintum Mucium exceptione repellendum esse. Quod si donationis causa Seia stipulari permisisset, videri eum in eum casum, qui morte mulieris exstitit mortis causa stipulatum: et ideo fidei eius committi potuisse in eum casum dicendum fore.
33.4.12
Scaevola libro tertio responsorum
Qui dotem in pecunia numerata et aestimatis rebus acceperat, uxori ita legavit: “Seiae uxori meae, si omnes res, quae tabulis dotalibus contineantur, heredi meo exhibuerit et tradiderit, summam dotis, quam mihi pro ea pater eius intulit, dari volo: hoc amplius denarios decem”. Quaesitum est, cum res in dotem datae plures ipso usu finitae essent nec moriente marito fuerant, an quasi sub impossibili condicione legatum datum debeatur. Respondi videri condicioni paritum, si quod ex rebus in dotem datis supererat, in potestatem heredis pervenit.
33.4.13
Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomarum
Paulus: si filius familias, uxorem cum haberet, dotem ab ea acceperat, deinde pater familias factus dotem ei ut solet legavit: quamvis patri heres non erit, tamen id legatum debebitur.
33.4.14
Scaevola libro 15 digestorum
Theopompus testamento facto duas filias et filium aequis partibus instituit heredes et codicillis ita cavit: “Tyn vugatera mou Krispinan, hyn yuxomyn ekdounai, hw an ohi filoi mou kai ohi suggeneis dokimaswsi, pronoysei ekdovynai Pollianos eidws mou tyn gnwmyn epi tois isois, ef’ ohis kai tyn adelfyn autys ecedwka” [id est: Filiae meae Crispinae, quam collocari cupiebam viro amicis cognatisque probato, collocandae providebit Pollianus, qui voluntatem meam bovit, eadem condicione qua etiam sororem eius collocavi]. Pollianus a marito puellae iuratus scripsit voluisse patrem eandem quantitatem in dotem accipere etiam minorem filiam, quam maior accepisset. Quaero, an eandem summam dotis nomine coheredes extra partem hereditatis minori filiae praestare debeant. Respondit eum cuius notio est aestimaturum, ut eadem quantitas ex communi praecipua minori filiae dotis nomine detur.
33.4.15
Gaius libro secundo de legatis ad edictum praetoris
Licet placeat pigneratas res vel in publicum obligatas heredem, qui dare iussus est, liberare debere, tamen si is qui tales res in dotem accepit dotem praelegaverit, non cogetur heres liberare eas, nisi aliud specialiter testator dixerit.
33.4.16
Paulus libro secundo ad Vitellium
Qui dotem a matre uxoris acceperat et stipulanti ei promiserat, testamento uxori dotem legavit. Cum quaesitum esset, an uxor dotis summam consequi posset, respondit Scaevola non videri dari uxori, quod necesse sit matri reddi. Alias sic respondit non videri, nisi manifeste uxor docuisset eam testantis voluntatem fuisse, ut onerare heredes duplici praestatione dotis vellet.
33.4.17
Scaevola libro tertio responsorum
pr. Uxori ita legavit: “Uxor mea quidquid ei comparavi et quod mihi dedit e medio sibi sumat”: quaero, an dos praelegata videatur. Respondit verbis quae proponerentur videri et de dote legata loqui, nisi aliud testatorem voluisse probaretur.
1. “Titiae uxori meae, quanta pecunia ad me inve stipulationem dotis eius nomine pervenit, quae dos est dotalibus duobus consignatis instrumentis centum aureorum”. Quaesitum est, an utramque summam consequi possit. Respondit nihil proponi, cur non possit.
33.5.0. De optione vel electione legata.
33.5.1
Ulpianus libro secundo ad Sabinum
Divus Pius Caecilio Proculo rescripsit eum, cui servorum legata sit electio, tres posse eligere.
33.5.2
Ulpianus libro 20 ad Sabinum
pr. Quotiens servi electio vel optio datur, legatarius optabit quem velit:
1. Sed et homine generaliter legato arbitrium eligendi quem acciperet ad legatarium pertinet.
2. Data igitur optione si quis optaverit alienum servum vel hominem liberum, videndum est, an consumpserit optionem: et puto non consumi.
3. Eum, cui centum amphorarum electio data sit, acetum eligentem non consumere optionem, si id acetum elegerit, quod vini numero pater familias non habuit:
33.5.3
Ulpianus libro 23 ad Sabinum
Scilicet si ante exhibitionem, hoc est ante degustationem acetum elegerit.
33.5.4
Paulus libro tertio ad Sabinum
Scyphi electione data si non omnibus Scyphis exhibitis legatarius elegisset, integram ei optionem manere placet (nisi ex his dumtaxat eligere voluisset, cum sciret et alios esse):
33.5.5
Africanus libro quinto quaestionum
Nec solum si fraude heredis, sed etiam si alia qualibet causa id evenerit.
33.5.6
Pomponius libro sexto ad Sabinum
Mancipiorum electio legata est. Ne venditio, quandoque eligente legatario, interpelletur, decernere debet praetor, nisi intra tempus ab ipso praefinitum elegisset, actionem legatorum ei non competere. Quid ergo si die praeterito, sed antequam venderet heres, vindicare legatarius velit? Quia non est damnum subiturus heres, propter quod decernere praetor id solet. Et quid si die praeterito, quem finierit praetor, heres aliquos ex servis vel omnes manumiserit? Nonne praetor eorum tuebitur libertatem? Ergo totiens actio deneganda non est, si omnia in integro sint. Idem est et si pignori aliquos ex his servis heres dederit post diem vel vendiderit.
33.5.7
Paulus libro decimo quaestionum
Immo et si quosdam servos distraxit, quosdam retinuit, non est audiendus legatarius, si velit optare ex retentis ab herede, cum iam disposuerit familiam heres.
33.5.8
Pomponius libro sexto ad Sabinum
pr. Si tibi electio servi et mihi reliqui legati sunt, decernendum est a praetore, nisi intra certum tempus optaveris, petitionem tibi non datu iri.
1. Si ex quattuor viriolis duae, quas elegissem, mihi legatae sint, sive duae solae relictae sint sive ab initio duae solae fuerint, valet legatum.
2. Unius hominis mihi et tibi optio data est: cum ego optassem, si non mutassem voluntatem, deinde tu eundem optaveris, utriusque nostrum servum futurum: quod si ante decessissem vel furiosus factus essem, non futurum communem, quia non videor consentire, qui sentire non possim: humanius autem erit, ut et in hoc casu quasi semel electione facta fiat communis.
3. Si rerum depositarum electio mihi relicta sit, et ad exhibendum cum eo, apud quem depositae sint, agere potero et cum herede agere, ut is depositi agendo facultatem mihi eligendi praestet.