(… Testi Latini – felicemassaro.it)

Iulianus libro 16 digestorum

pr. Quemadmodum invito domino servus stipulatus adquirit, ita, si dotem domini nomine sibi promitti patiatur, obligatio domino adquiritur. Sed neque periculum dominus praestare debebit (si forte debitor mulieris dotem promiserit) neque culpam. Traditione quoque rei dotalis in persona servi vel filii familias facta dos constituitur ita, ut neque periculum nec culpam dominus aut pater praestet. Igitur hanc dotem periculo mulieris esse dico, quamdiu dominus vel pater ratam promissionem vel donationem habuerit: ideoque etiam manente matrimonio res quas tradiderit condictione repetituram, item incerti condictione consecuturam, ut promissione liberetur.

1. Si debitori suo mulier nuptura ita dotem promisisset: “Quod mihi debes aut fundus Sempronianus doti tibi erit”, utrum mulier vellet, id in dote erit: et si quidem debitum maluisset dotis nomine apud virum remanere, potest ea exceptione se tueri adversus petentem fundum: quod si fundum dedisset, pecuniam marito condicet.

2. Pater etiamsi falso existimans se filiae debitorem esse dotem promisisset, obligabitur.

23.3.47

Iulianus libro 18 digestorum

Si servo in dotem ante nuptias dato donatum aliquid vel legatum ante nuptias fuisset, ampliatur dos, sicut ex fructibus fundi, qui ante nuptias traditus est.

23.3.48

Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

pr. Tali facta stipulatione: “Decem in anno proximo dotis nomine dare spondes?” Quaesitum est, annus ex quo tempore esset numerandus, utrum ex die stipulationis factae an ex eo die, quo dos esse potuisset, id est nuptiarum. Et responsum est ex die nuptiarum annum esse numerandum, ne, si aliter observaremus, si intra annum nuptiae factae non sint, videri possit dos ex ea obligatione deberi.

1. Socer genero suo sic legaverat: “Lucio Titio filiae meae nomine centum heres meus damnas esto dare”. Hanc pecuniam generum petere debere, exactam acceptam legatis referri, sed divortio facto de dote actione mulieri reddendam Proculus respondit et nihilo minus dotis esse factam. Iulianus notat: immo nec filiae, si voluerit, deneganda est huiusmodi actio.

23.3.49

Iulianus libro quinto ex Minicio

Vir ab eo, qui uxori eius dotem facere volebat, certam pecuniam eo nomine stipulatus est, deinde acceptam eam fecit: quaerebatur, essetne ea pecunia in dotem. Respondit, si acceptam non fecisset et promissor solvendo esse desisset, quaereremus, an culpa mariti ea pecunia exacta non esset: cum vero acceptam fecit, omnimodo periculum ad eum pertinebit: perinde enim est, ac si acceperit pecuniam et eandem promissori donaverit.

23.3.50

Africanus libro octavo quaestionum

pr. Quae fundum in dote habebat, divortio facto cum in matrimonium rediret, pacta est cum viro, uti decem in dotem acciperet et fundum sibi restitueret, ac datis decem, priusquam fundus ei restitueretur, in matrimonio decessit. Illud ex bona fide est et negotio contracto convenit, ut fundus, quasi sine causa penes maritum esse coeperit, condicatur.

1. Et hoc evidentius circa actionem pigneraticiam apparebit. Etenim si, cum fundum Cornelianum pignoris causa tibi tradidissem, postea ex conventione fundum Titianum in hoc tibi tradiderim, ut Cornelianum mihi restitueres: minime puto dubitandum erit, quin statim recte pigneraticia ad recipiendum Cornelianum agere possim.

23.3.51

Ulpianus libro secundo responsorum

Si res, quas filiae emancipatae pater donavit, ex voluntate eius postea in dotem pro ea datae sunt, a filia dotem, non a patre videri datam.

23.3.52

Marcianus libro tertio regularum

Non solum si aestimatus fundus, sed etiam si non aestimatus in dotem datus est et alias, cum necesse non habeat mulier duplum promittere, promisit: quia ipse fundus est in dote, quodcumque propter eum consecutus fuerit a muliere maritus, quandoque restituet mulieri de dote agenti.

23.3.53

Neratius libro tertio membranarum

Cum vir uxori donare vellet, debitor mulieris qui solvendo non erat dotem ei promisit. Ad id dumtaxat, ad quod solvendo fuit, viri periculo ea res est: et si quid debitori ad solvendum facultatis accesserit, periculum ad eam summam quae accesserit crescet permanebitque etiam, si rursus pauperior factus erit: quia neque tum, cum dos promitteretur, donatio facta est nisi eius pecuniae quae a debitore servari non poterat, neque cum solvendo is esse coepit, donationis causa permaneat, cum eo loco res sit, quo esset, si tum quoque, cum promitteretur dos, locuples fuisset.

23.3.54

Gaius libro ad edictum praetoris titulo de praediatoribus

Res, quae ex dotali pecunia comparatae sunt, dotales esse videntur.

23.3.55

Paulus libro primo ad Plautium

Cum dotis causa aliquid expromittitur, fideiussor eo nomine datus tenetur.

23.3.56

Paulus libro sexto ad Plautium

pr. Si is qui Stichum mulieri debet in dotem delegatus sit et antequam solveret debitor, Stichus decesserit, cum neque per debitorem stetisset quo minus solveret, neque maritus in agendo moram fecisset: periculo mulieris Stichus morietur: quamquam etiamsi moram maritus fecerit in exigendo, si tamen etiam apud maritum moriturus Stichus fuerit, actione dotis maritus non teneatur.

1. Ibi dos esse debet, ubi onera matrimonii sunt.

2. Post mortem patris statim onera matrimonii filium sequuntur, sicut liberi, sicut uxor.

3. Quod dicitur necessarias impensas ipso iure dotem minuere, non eo pertinet, ut, si forte fundus in dote sit, desinat aliqua ex parte dotalis esse, sed, nisi impensa reddatur, aut pars fundi aut totus retineatur. Sed si tantum in fundum dotalem impensum sit per partes, quanti fundus est, desinere eum dotalem esse Scaevola noster dicebat, nisi mulier sponte marito intra annum impensas obtulerit. si pecunia et fundus in dote sint et necessariae impensae in fundum factae, Nerva ait dotem pecuniariam minui. Quid ergo si mulier impensas marito solverit, utrum crescet dos an ex integro data videbitur? Cuius rei manifestior iniquitas in fundo est secundum Scaevolae nostri sententiam: nam si desinit dotalis esse, poterit alienari: rursus quemadmodum poterit fieri dotalis data pecunia? An iam pecunia in dote esse videbitur? Et magis est, ut ager in causam dotis revertatur, sed interim alienatio fundi inhibeatur.

23.3.57

Iavolenus libro primo ex Plautio

Nuptura filio familias si socero dotem ita promiserit: “quod filius tuus mihi debet, id doti tibi erit”, interesse puto, utrum filii obligatio an patris persecutio et in rem versum promissioni contineatur. Nam si id quod filium dare oportet significatum est, tota pecunia, in quam filius obligatus est, promissioni dotis continebitur: sin autem id, quod patrem de peculio vel in rem verso praestare oportebit, aestimare debebit quantum sit eo tempore id quod promittitur, ut ea summa dotis esse videatur, qua patrem eo tempore filii nomine condemnari oportebit. Quod si non evidenter apparuit, de cuius mulier obligatione sensit, praesumptionem ad filii debitum spectare verisimile est, nisi evidentissime contrarium adprobetur.

23.3.58

Celsus libro 19 digestorum

pr. Si sponsalibus nondum factis titio dotem seiae nomine promiseris, cum ea nubere ei nollet, tamen, si postea nupserit, dotem debebis, nisi aliae nuptiae mediae intervenis sententiarum

1. Si mulier ancillam Pamphilam a Titio stipulata, deinde ei nuptura quod is sibi debebat doti habere permisit, etiamsi non erit viri Pamphila, an ipsa tamen Pamphila in dote et mulieris periculo erit? An et quod ea pepererit, reddi mulieri debebit? Quia si in sua causa prior stipulatio mansisset, non redderetur. Nisi forte refert, habuerit rem quam debebat vir, quo tempore dos constituebatur: nam ita poterit videri res ipsa ad eum pervenisse: an non habuerit: nam si non habuerit, magis est, ut liberatio obligationis potius quam res ipsa ad eum ita pervenisse videatur ideoque partus eius non debetur.

23.3.59

Marcellus libro septimo digestorum

pr. Si mulier ita dotem promiserit: “decem tibi aut titio doti erunt”, hoc casu dici potest vel Titio dari posse, sed de dote virum teneri, quemadmodum si Titio iussisset dari. Nec mirum, cum etiam promissura viro dotem possit delegante eo alteri promittere, etsi dici solet alii quam marito dotis nomine mulierem non posse obligari. His enim casibus viro dos quaeritur. Non enim existimabimus illam ita promisisse, cum vel de Titii nuptiis cogitaret.

1. Ex asse heres institutus rogatusque mulieri dodrantem hereditatis restituere iussu eius quod debet doti promisit marito. Vereor, non sit obligatus: nam mulieri in hoc tenetur, ut hereditatem restituendo transferat actiones et quas habet et quibus est obstrictus, quas transferre ad alium, quam cui debet fideicommissum, non potest. Aliquis dixerit incerti cum eo agi posse, fideicommissi praestet aestimationem. Huic ego consentire non possum: nam obligari mulieris debitorem ita aequum est, si accipere id ipsum quod ei debetur vir potest. Sed ne indotata mulier esse videatur, dicendum est ipsi mulieri ex Trebelliano restituendam esse partem hereditatis quae ei relicta est, ut ea suo marito pro dote eam solveret, quia et ad eam fideicommissum et onera eius pertinent delegatione propter nimiam suptilitatem et casus necessitatem minime optinente.

2. Eius nomine quae libera videbatur decem in dote dedisti: eo casu habebis condictionem, quo habere potuisses, si mulieris liberae nomine dedisses nec nuptiae secutae essententiarum si manumissa nupserit, ita demum dos erit, si ea mente dedisti, ut quandoque secutis nuptiis dos esset. Igitur si mulieri donaturus dedisti, dominus condicet, quemadmodum si eum qui sibi donaturus esset mulier ipsam donare iussisset.

23.3.60

Celsus libro 11 digestorum

Quaero, quantae pecuniae dotem promittenti adultae mulieri curator consensum accommodare debeat. Respondit: modus ex facultatibus et dignitate mulieris maritique statuendus est, quousque ratio patitur.

23.3.61

Clementius libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

pr. Sive generalis curator sive dotis dandae causa constitutus sit et amplius doti promissum est quam facultates mulieris valent, ipso iure promissio non valet, quia lege rata non habetur auctoritas dolo malo facta. Quaerendum tamen est, utrum tota obligatio an quod amplius promissum est, quam promitti oportuit, infirmetur? Et utilius est dicere id quod superfluum est tantummodo infirmare.

1. Iste autem curator res dotis nomine tradere debet, non etiam ut vendat cuilibet et pretium eius in dotem det. Dubitari autem potest, an hoc verum sit: quid enim si aliter honeste nubere non possit, quam ut pecuniam in dotem det idque ei magis expediat? Atquin possunt res in dotem datae plerumque alienari et pecunia in dotem converti. Sed ut expediatur quaestio, si quidem res in dotem maritus accipere maluerit, nihil amplius quaerendum est: sin autem non aliter contrahere matrimonium vir patitur nisi pecuniis in dotem datis, tunc officium est curatoris apud eundem intrare iudicem, qui eum constituit, ut iterum ei causa cognita etiam viro absente permittat rerum venditione celebrata dotem constituere.

23.3.62

Modestinus libro quinto responsorum

Titia cum esset minor viginti quinque annis, quartam hereditatis matris suae communem sibi cum fratribus mutavit et accepit pro ea parte fundum quasi emptione inter se facta: hunc fundum cum aliis rebus doti dedit. Quaero, si in integrum restituatur et partem suam accipiat quartam et reddat fundum, quid debeat maritus facere? An contentus esse debeat aliis rebus in dotem datis? Item quaero, si haec decesserit et heredes eius in integrum restitutionem ex persona eius petierint et ipsi petant quartam partem et illi fundum, an maritus cogatur restituere fundum contentus in retentione lucri dotis ceteris rebus? Modestinus respondit nihil proponi, cur marito dos auferenda sit: sed in veram aestimationem praedii mulier vel eius heredes condemnandi sunt in hoc tempus referendam, quo in dotem datus est.

23.3.63

Modestinus libro singulari de heurematicis

Stipulatio de dote reddenda ab extraneo interposita facto divortio statim committitur nec redintegrato matrimonio actio stipulatori quaesita intercidit: denuo igitur consentiente stipulatore dos constituenda est, ne sequenti matrimonio mulier indotata sit: si modo ea dos non ab ipsa profecta sit, quam alius permissu eius stipulatus est, tunc enim consensus eius non est necessarius.

23.3.64

Iavolenus libro quarto ex Cassio

Post divortium mulier si de dote maritus nihil cavit et, cum alii nupsisset, postea ad priorem virum rediit, tacite dos ei redintegratur.

23.3.65

Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium

Si legato aut hereditate aliquid servo dotali obvenit, quod testator noluit ad maritum pertinere, id soluto matrimonio reddendum est mulieri.

23.3.66

Pomponius libro octavo ad Quintum Mucium

Si usus fructus fundi, cuius proprietatem mulier non habebat, dotis nomine mihi a domino proprietatis detur, difficultas erit post divortium circa reddendum ius mulieri, quoniam diximus usum fructum a fructuario cedi non posse nisi domino proprietatis et, si extraneo cedatur, id est ei qui proprietatem non habeat, nihil ad eum transire, sed ad dominum proprietatis reversurum usum fructum. Quidam ergo remedii loco recte putaverunt introducendum, ut vel locet hunc usum fructum mulieri maritus vel vendat nummo uno, ut ipsum quidem ius remaneat penes maritum, perceptio vero fructuum ad mulierem pertineat.

23.3.67

Proculus libro septimo epistularum

Proculus Nepoti suo salutem. Ancilla quae nupsit dotisque nomine pecuniam viro tradidit, sive sciat se ancillam esse sive ignoret, non poterit eam pecuniam viri facere eaque nihilo minus mansit eius cuius fuerat antequam eo nomine viro traderetur, nisi forte usucapta est. Nec postea quam apud eundem virum libera facta est, eius pecuniae causam mutare potuit. Itaque nec facto quidem divortio aut dotis iure aut per condictionem repetere recte potest, sed is cuius pecunia est recte vindicat eam. Quod si vir eam pecuniam pro suo possidendo usucepit, scilicet quia existimavit mulierem liberam esse, propius est, ut existimem eum lucrifecisse, utique si, antequam matrimonium esse inciperet, usucepit. Et in eadem opinione sum, si quid ex ea pecunia paravit, antequam ea dos fieret, ita, ut nec possideat eam nec dolo fecerit, quo minus eam possideret.

23.3.68

Papinianus libro decimo quaestionum

Dotis promissio non ideo minus valebit, quod ignorante initio patre nuptiae non fuerint, si postea consenserit, cum omnis dotis promissio futuri matrimonii tacitam condicionem accipiat. Nam et si minor annis duodecim ut maior deducta sit, tunc primum petetur, cum maior annis apud eundem esse coeperit: quod enim volgatum est dotis promissionem in primis dumtaxat nuptiis destinare neque durare obligationem, si post alterius matrimonium ei nubat cui dotem promiserat, tunc locum habet, cum intercesserunt aliae nuptiae.

23.3.69

Papinianus libro quarto responsorum

pr. Cum post divortium viro sciente mulier in possessionem praediorum quae in dotem promisit longo tempore fuerit, convenisse tacite videtur, ne dos quae promissa fuerat petatur, et, si petere ea coeperit, pacti exceptione a muliere repellitur.

1. Mulier pecuniam sibi debitam a Seio cum usuris futuri temporis in dote promittenda demonstravit: eas quoque dotis portionem esse, quarum dies post nuptias cessit, rationis est.

2. Usuras dotis in stipulatum cum dote post divortium deductas ex die secundi matrimonii non esse praestandas placuit, quia nec sortis exactio locum habere coepit: medii autem temporis debebuntur.

3. In domum absentis uxore deducta, nullis in eam interea ex bonis viri sumptibus factis, ad exhibitionem uxoris promissas usuras reversus vir improbe petit.

4. Gener a socero dotem arbitratu soceri certo die dari non demonstrata re vel quantitate stipulatus fuerat: arbitrio quoque detracto stipulationem valere placuit, nec videri simile, quod fundo non demonstrato nullum esse legatum vel stipulationem fundi constaret, cum inter modum constituendae dotis et corpus ignotum differentia magna sit: dotis etenim quantitas pro modo facultatium patris et dignitate mariti constitui potest.

5. Nuptiis ex voluntate patris puellae cum filio tutoris iure contractis dos pro modo facultatium et dignitate natalium recte per tutorem constitui potest.

6. Patrona dotem pro liberta iure promissam, quod exstiterit ingrata, non retinebit.

7. Cum res in dotem aestimatas soluto matrimonio reddi placuit, summa declaratur, non venditio contrahitur: ideoque rebus evictis, si mulier bona fide eas dederit, nulla est actio viro: alioquin de dolo tenetur.

8. In dotem rebus aestimatis et traditis, quamvis eas mulier in usu habeat, viri dominium factum videretur.

9. Partum dotalium ancillarum dotis esse portionem convenit ideoque frustra pacisci virum, ut inter uxorem et se partus communis sit.

23.3.70

Paulus libro sexto quaestionum

In ambiguis pro dotibus respondere melius est.

23.3.71

Paulus libro 13 quaestionum

Cum dotem mulieris nomine extraneus promisit, mulieris periculum est: sed si maritus nomen secutus usuras exegerit, periculum eius futurum respondetur.

23.3.72

Paulus libro octavo responsorum

pr. Mulier bona sua omnia in dotem dedit: quaero, an maritus quasi heres oneribus respondere cogatur. Paulus respondit eum quidem, qui tota ex repromissione dotis bona mulieris retinuit, a creditoribus conveniri eius non posse, sed non plus esse in promissione bonorum quam quod superest deducto aere alieno.

1. Paulus respondit in rebus dotalibus etiam patrem mariti dolum et culpam praestare debere.

2. Paulus respondit, si mulier de suo dotem dedit et adhibuit matrem quae stipularetur, potuisse eam postea instrumentum dotale mutare.

23.3.73

Paulus libro secundo sententiarum

pr. Mutus surdus caecus dotis nomine obligantur, quia et nuptias contrahere possunt.

1. Manente matrimonio non perditurae uxori ob has causas dos reddi potest: ut sese suosque alat, ut fundum idoneum emat, ut in exilium vel in insulam relegato parenti praestet alimonia, aut ut egentem virum fratrem sororemve sustineat.

23.3.74

Hermogenianus libro quinto epitomarum

Si sponsa dotem dederit nec nupserit vel minor duodecim annis ut uxor habeatur, exemplo dotis condictioni favoris ratione privilegium, quod inter personales actiones vertitur, tribui placuit.

23.3.75

Tryphoninus libro sexto disputationum

Quamvis in bonis mariti dos sit, mulieris tamen est, et merito placuit, ut, si in dotem fundum inaestimatum dedit, cuius nomine duplae stipulatione cautum habuit, isque marito evictus sit, statim eam ex stipulatione agere posse. Porro cuius interest non esse evictum quod in dote fuit quodque ipsa evictionem pati creditur ob id, quod eum in dotem habere desiit, huius etiam constante matrimonio, quamvis apud maritum dominium sit, emolumenti potestatem esse creditur, cuius etiam matrimonii onera maritus sustinet.

23.3.76

Tryphoninus libro nono disputationum

Si pater mulieris mortis suae causa dotem promiserit, valet promissio: nam et si in tempus, quo ipse moreretur, promisisset, obligaretur. Sed si convaluerit, cur ei non remittatur obligatio per condictionem, atque si stipulanti quivis alius promisisset aut dotem alicuius nomine? Nam ut corporis vel pecuniae translatae, ita obligationis constitutae mortis causa condictio est. Non idem dicendum est in persona mulieris, si mulier mortis suae causa dotem promiserit, quia nisi matrimonii oneribus serviat, dos nulla est.

23.3.77

Tryphoninus libro decimo disputationum

Si mulier debitori suo, qui sub usuris debebat, nuptura dotem promisisset quod is sibi deberet, post contractas nuptias secuti temporis usuras non esse dotales, quia illa obligatio tota tolleretur, perinde ac si solutum debitum mulieri in dotem ab ea datum esse.

23.3.78

Tryphoninus libro 11 disputationum

pr. Cum in fundo mariti habens mulier usum fructum dotis causa eum marito dedit, quamvis ab ea usus fructus decesserit, maritus tamen non usum fructum habet, sed suo fundo quasi dominus utitur, consecutus per dotem plenam fundi proprietatem, non separatam usu fructu, nec est, quod non utendo maritus amittat. Divortio autem facto constituet in eodem fundo usum fructum mulieri. Quod si in matrimonio decesserit uxor, nihil emolumenti ob dotem habere videtur maritus, quia et si uxorem eam non duxisset, fructuariae morte finitus usus fructus ad proprietatem rediret: ideoque nec in funus confert mulieris.

1. Plane si pater filiae nomine, qui in fundo generi usum fructum habebit, dotis constituendae gratia eum dederit, et in matrimonio mortua fuerit, habebit ex sua persona usus fructus petitionem.

2. Quod si mulier in fundo suo marito usum fructum dotis causa constituerit, tunc ex mariti persona erit usus fructus proprie, qui et non utendo ipsius pereat: quod si acciderit, videamus, an etiamnunc dotata sit mulier. Et si quidem dominium apud mulierem est fundi, ad quem reversus est usus fructus, nihil iam in dote habet, quod actione dotis consequatur ab eo, cui quod non utendo amisit usum fructum imputari non potest, ex quo ipsa lucrum habet: ideoque indotata erit. Quod si alienaverit uxor proprietatem, quae sine ullo mulieris emolumento plenior facta est: adhuc dotata est, quia dotis actione teneri debet maritus, qui quando licuit usu fructu uti amisit eum non utendo. Nam si habere perseverasset usum fructum ad divortium, commodo mulieris cederet eius restitutio, quia etsi non protinus ad ipsam transiret, tamen vel si pretio vel beneficio sine incommodo mulieris ad proprietatem revertetur. Si autem usum fructum maritus non amiserit, morte mulieris non finitur usus fructus apud maritum. Divortio autem facto primo videamus et in hac et in superiore specie, an pro rata temporis eius anni dividantur fructus: quod probandum est. Ipsius autem restitutio ita fiet, ut habenti mulieri fundum usus fructus cedatur et ita cum proprietate consolidetur. Sed et si non sit fundi domina, nihilo minus competit dotis actio, ut dimittat a se maritus usum fructum: nam vel ex empto actione adhuc, ut usum fructum praestet, mulier tenetur, aut pretium eius consequi sperat, aut cuivis magis gratiam praestare quam relinquere apud inimicum ius ad se translatum licere ei civile est.

3. Uxor viro usum fructum dotis nomine dedit, manente matrimonio eidem fundum vendidit: quaesitum est, divortio facto quid dotis iudicio reciperare debeat. Dixi referre, quanti fundus venisset: nam si nudae proprietatis aestimatio facta fuisset, mulier dotis iudicio pretium usus fructus reciperare debet. Quid ergo est, si vir ante litem contestatam mortuus fuisset? Heredes eius nihil praestituros: nam etsi quilibet alius emptor proprietatis exstitisset, heres viri nihil mulieri praestaret scilicet usu fructu reverso ad proprietatem. Ceterum si fundus totus vensisset, quanti debet venire non detracto usu fructu, intellegi mulierem dotem manente matrimonio recepisse.

4. Si fundus communis in dotem datus erit et socius egerit cum marito communi dividundo adiudicatusque fundus socio fuerit, in dote erit quantitas, qua socius marito damnatus fuerit aut, si omissa licitatione extraneo addictus is [si] fundus fuerit, pretii portio, quae distracta est, sed ita, ut non vice corporis habeatur nec divortio secuto praesenti die quod in numero est restituatur, sed statuto tempore solvi debeat. Quod si marito fundus fuerit adiudicatus, pars utique data in dotem dotalis manebit: divortio autem facto sequetur restitutionem, propter quam ad maritum pervenit, etiam altera portio, scilicet ut recipiat tantum pretii nomine a muliere, quantum dedit ex condemnatione socio: nec audiri debebit alteruter eam aequitatem recusans, aut mulier in suscipienda parte altera quoque aut vir in restituenda. Sed an constante matrimonio non sola pars dotalis sit, quae data fuit in dotem, sed etiam altera portio, videamus. Iulianus de parte tantum dotali loquitur, et ego dixi in auditorio illam solam dotalem esse.

5. Si marito dotis nomine stipulanti promisit per errorem is qui exceptione tutus erat ne solvat, cogetur ei solvere et habebit condictionem adversus mulierem aut patrem, uter eorum delegavit, ob id quod indebitum marito promisit aut solvit.

23.3.79

Labeo libro sexto posteriorum a Iavoleno epitomatorum

pr. Avus neptis nomine filio natae genero dotem dedit et moritur. Negat servius dotem ad patrem reverti et ego cum servio sentio, quia non potest videri ab eo profecta, quia nihil ex his sui habuisset.

1. Pater filiae nomine centum doti ita promisit “cum commodissimum esset”. Ateius scripsit Servium respondisse, cum primum sine turpitudine et infamia dari possit, deberi.

23.3.80

Iavolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis

Si debitor mulieris dotem sponso promiserit, posse mulierem ante nuptias a debitore eam pecuniam petere neque eo nomine postea debitorem viro obligatum futurum ait Labeo. Falsum est, quia ea promissio in pendenti esset, donec obligatio in ea causa est.

23.3.81

Papinianus libro octavo quaestionum

Pater filiae nomine nummos alienos, quos mutuos acceperat aut in causam crediti receperat, in dotem dedit. Consumptis his dos profecticia efficitur.

23.3.82

Proculus libro quinto epistularum

Cum uxor virum suum quam pecuniam sibi deberet in dotem filiae communis dare iusserit et id fecisse dicatur, puto animadvertendum esse, utrum eam dotem suo an uxoris nomine dedit: si suo, nihilo minus uxori eum debere pecuniam: si uxoris nomine dederit, ipsum ab uxore liberatum esse.

23.3.83

Iavolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis

Si debitor mulieris dotem sponso promiserit, non posse mulierem ante nuptias a debitore eam pecuniam petere, quia ea promissio in pendenti esset, donec obligatio in ea causa est.

23.3.84

Labeo libro sexto pithanon a Paulo epitomarum

Si de dote promissa agitur, non oportet in quantum facere potest condemnari eum qui promisit. Paulus: immo quod ad extraneum attinet, semper hoc verum est. Ceterum si manente adfinitate dotem promissam gener a socero petit, utique in quantum facere potest socer condemnabitur. Si dirempto matrimonio petitur, ex causa et persona id tribuendum puto: quid enim si socer specie futurae dotis induxerit generum et cum sciret se praestare dotem non posse, id egerit, ut genero insidiaretur?

23.3.85

Scaevola libro octavo digestorum

Fundum filiae nomine pater in dotem dederat: huius heredi filiae ex asse creditoribus urguentibus patris utilius videtur potius fundum qui dotalis est distrahere, quod minus fructuosus sit, et alios hereditarios uberiore reditu retinere: maritus consentit, si nulla in ea re captio sit futura. Quaero, an ea pars dotis, quae in hoc fundo est, mulieri manente matrimonio recte solvatur. Respondit, si pretium creditori solvatur, recte solutum.

 

23.4.0. De pactis dotalibus.

 

23.4.1

Iavolenus libro quarto ex Cassio

pr. Pacisci post nuptias, etiamsi nihil ante convenerit, licet.

1. Pacta quae de reddenda dote fiunt, inter omnes fieri oportet, qui repetere dotem et a quibus repeti potest, ne ei, qui non interfuit, apud arbitrum cognoscentem pactum non prosit.

23.4.2

Ulpianus libro 19 ad Sabinum

Si convenerit, ut, quoquo modo dissolutum sit matrimonium, liberis intervenientibus dos apud virum remaneret, Papinianus Iuniano praetori respondit morte mariti finito matrimonio neque convenisse videri dotem remanere, et, si convenisset, non esse servandum pactum contra dotem, cum mariti mortalitas intervenit.

23.4.3

Paulus libro tertio ad Sabinum

Pacta conventa, quae in divortii tempus collocata sunt, non facto divortio locum non habent.

23.4.4

Ulpianus libro 31 ad Sabinum

Si convenerit, ut fructus in dotem converteretur, an valeat conventio? Et Marcellus ait libro octavo digestorum conventionem non valere: prope enim indotatam mulierem hoc pacto fieri. Sed ita distinguit, ut, si quidem fundum in dotem dederit mulier ita, ut maritus fructus redderet, non esse ratum pactum: idemque esse et si usum fructum in dotem hoc pacto dedit. Quod si convenisset de fructibus reddendis, hoc est ut in dote essent fructus quosquos percepisset, et fundus vel usus fructus in hoc traditus est, non ut fundus vel fructus fieret dotalis, sed ut fructus perciperet dotis futuros, cogendum de dote actione fructus reddere. Erunt igitur in dote fructus et fruetur iste usuris, quae ex fructibus collectis et in sortem redactis percipi possunt. Ego utrubique arbitror interesse, qua contemplatione dos sit data, ut, si ob hoc ei maiorem dotem mulier dedit, quia fructus volebat esse dotis contento marito ea pecunia quae ex usuris redituum colligitur, posse dici conventionem valere: nec enim videtur sterilis esse dos. Finge quadragena annua esse reditus apud eum, qui non acciperet in dotem, nisi hoc convenisset, plus trecentum: uti boni consuleret tam uberem dotem consecutus. Et quid dicimus, si pactum tale intervenit, ut maritus fructus in dotem converteret et mulier se suosque aleret tuereturve et universa onera sua expediret? Quare non dicas conventionem valere?

23.4.5

Paulus libro septimo ad Sabinum

pr. Illud convenire non potest, ne de moribus agatur vel plus vel minus exigatur, ne publica coercitio privata pactione tollatur.

1. Ac ne illa quidem pacta servanda sunt, ne ob res donatas vel amotas ageretur, quia altero pacto ad furandum mulieres invitantur, altero ius civile impugnatur.

2. Et si convenerit, ne ob impensas necessarias ageretur, pactum non est servandum, quia tales impensae dotem ipso iure minuunt.

Pagine: 1 2 3 4