Digesta vel Pandectae – Liber XXIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

23.4.6

Ulpianus libro quarto ad edictum

Pomponius ait maritum non posse pacisci, ut dolum solummodo in dotem praestet, videlicet propter utilitatem nubentium: quamvis pacisci possit, ne sit periculo eius nomen debitoris qui ei dotem promisit: nam et ut sit dos periculo mulieris, pacisci eum posse probat, et per contrarium, ut ea dos quae periculo mulieris est sit periculo mariti.

23.4.7

Pomponius libro 15 ad Sabinum

Cum dos filiae nomine datur, optimum est pactum conventum cum utroque generum facere, quamquam initio dotis dandae legem quam velit etiam citra personam mulieris is qui dat dicere possit. Si vero post datam pacisci velit, utriusque persona in paciscendo necessaria est, quoniam iam adquisita mulieri dos tum esset. Quo casu si solus pater pactus esset sine filia, sive solus agat sive adiuncta filiae persona, ei soli nocebit et proderit pactum conventum nec, si sola filia aget, neque proderit neque nocebit ei. Si vero filia sola pacta fuerit, quo pacto melior condicio patris fiet, proderit et patri, quoniam per filiam patri adquiri potest, per patrem filiae non potest. Si vero sic pacta sit filia, ut noceat, ipsi quandoque filiae agenti nocebit pactum, patri vero nullo modo nocebit, nisi adiecta quoque filiae persona experiatur. Dicendum est paciscendo filiam patris condicionem deteriorem facere non posse eo casu, quo mortua ea in matrimonio dos ad patrem reversura est.

23.4.8

Paulus libro septimo ad Sabinum

Quotiens patre furente vel ab hostibus capto filius familias ducit uxorem filiaque familias nubit, necessario etiam pacto cum ipsis dumtaxat dotis nomine fieri poterit.

23.4.9

Pomponius libro 16 ad Sabinum

Si ita conveniat, ut, si vivo socero mortua sit filia, ipsi socero, si mortuo, filio eius, si filio quoque defuncto totum suo heredi reddatur, benigna interpretatione potest defendi utilem stipulationem esse.

23.4.10

Pomponius libro 26 ad Sabinum

Avus pactus est, cum dotem pro nepote suscepisset, ne a se neve a filio dos peteretur, ab alio vero quam filio herede ut dos peteretur. Exceptione conventionis filius tuendus erit, quippe heredi nostro cavere concessum est, nec quicquam obstat quo minus certae personae, si heres erit sibi, caveri possit, quod non idem et in ceteris heredibus cavetur: et ita Celsus scribit.

23.4.11

Ulpianus libro 34 ad edictum

Cum pater dotem pollicitus fuerit et paciscatur, ne se vivo petatur neve constante matrimonio dos petatur, ita pactum interpretandum divus Severus constituit, quasi adiectum esset se vivo: hoc enim ita accipiendum esse contemplatione paternae pietatis et contrahentium voluntatis, ut posterior quoque pars conventionis ad vitam patris relata videatur, ne diversa sententia fructum dotis ab oneribus matrimonii separet quodque indignissimum est, inducat ut non habuisse dotem existimetur. Quo rescripto hoc effectum est, ut, si quidem vivo patre decesserit filia aut sine culpa sua divorterit, omnimodo dos peti non possit, constante autem matrimonio mortuo patre peti possit.

23.4.12

Paulus libro 35 ad edictum

pr. Si pater dotem dederit et pactus sit, ut mortua in matrimonio filia dos apud virum remaneret, puto pactum servandum, etiamsi liberi non interveniant.

1. Ex pactis conventis, quae ante nuptias vel post nuptias interponi solent, alia ad voluntatem pertinent, ut mulier dote promissa se alat et donec nupta sit, dos ab ea non petatur, aut certam summam viro praestet et ab eo alatur, et his similia: alia ad ius pertinent, veluti quando dos petatur, quemadmodum reddatur, in quibus non semper voluntas contrahentium servatur. Ceterum si convenerit, ne omnino dos petatur, indotata erit mulier.

2. Si mulier pacta sit, ne amplius quam pars dimidia dotis a se petatur et poenam stipulata sit, mela ait alterutro eam contentam esse oportere: vel exceptione pacti et acceptam facere poenae obligationem, vel, si ex stipulatu agat, denegandam ei exceptionem.

3. Si fundo aestimato in dotem dato pacta sit mulier, ut, quanto pluris venierit, id in dote sit, mela ait servandum, cum et ex contrario convenire possit, ut, si minoris venierit, ipsa debeat.

4. Si pacta sit mulier, ut sive pluris sive minoris fundus aestimatus venierit, pretium quanto res venierit in dote sit, stari eo pacto oportet: sed si culpa mariti minoris venierit, et id ipsum mulierem consequi.

23.4.13

Iulianus libro 17 digestorum

Item si non venierit, aestimatio praestari debebit.

23.4.14

Paulus libro 35 ad edictum

De die reddendae dotis hoc iuris est, ut liceat pacisci, qua die reddatur, dum ne mulieris deterior condicio fiet,

23.4.15

Gaius libro 11 ad edictum provinciale

Id est, ut citeriore die reddatur:

23.4.16

Paulus libro 35 ad edictum

Ut autem longiore die solvatur dos, convenire non potest, non magis quam ne omnino reddatur.

23.4.17

Proculus libro 11 epistularum

Atilicinus Proculo suo salutem. Cum inter virum et uxorem pactum conventum ante nuptias factum sit, ut quibus diebus dos data esset, isdem divortio facto redderetur, post quinquennium quam nuptiae factae sunt uxor viro dotem dedit: divortio facto quaero, utrum quinquennii die vir uxori dotem redderet an statuto legibus tempore. Proculus respondit: quod ad diem reddendae dotis attinet, pacto existimo meliorem condicionem mulieris fieri posse, deteriorem non posse: itaque si cautum est, ut propiore tempore, quam legibus constitutum est, reddatur, stari eo debere, si ut longiore, nec valere id pactum conventum. Cuius sententiae conveniens est dicere, si pacto convento cautum est, ut quanto serius quaeque et post nuptias data fuerit, tanto post divortium reddatur, si propiore, quam in reddenda dote constitutum est, data sit, valere pactum conventum, si longiore, non valere.

23.4.18

Iulianus libro 18 digestorum

Licet manente matrimonio non possit inter virum et uxorem conveniri, ut longiore dos reddatur, post divortium tamen si iusta causa conventionis fuerit, custodiri id pactum debet.

23.4.19

Alfenus libro tertio a Paulo epitomarum

Aliud est, si pater pro filia dotem promisit, ut annua bima trima quadrima quinto anno dos a se redderetur, et convenit, ut isdem diebus dos soluto matrimonio redderetur: hoc enim pactum ita valet, si patri filia heres exstitisset et interveniente ea pactum conventum fuerit.

23.4.20

Paulus libro 35 ad edictum

pr. Ob res quoque donatas vel amotas vel impensas factas tunc facta pactio valebit, id est post divortium.

1. Si extraneus de suo daturus sit dotem, quidquid vult pacisci et ignorante muliere, sicut et stipulari potest: legem enim suae rei dicit: postquam vero dederit, pacisci consentiente muliere debet.

2. Si convenerit, ne a muliere neve a patre dos petatur, heres non habebit exceptionem. Sed si convenerit, ne manente matrimonio vivo patre petatur, mortuo patre statim exigitur, et, si non petierit maritus, tenebitur huius culpae nomine, si dos exigi potuerit: nisi forte ante diremptum sit matrimonium, quam facultatem petendi haberet.

23.4.21

Iulianus libro 17 digestorum

Si mulier dotis causa promiserit certam summam et pro ea mancipia in dotem dederit ea condicione, ut periculo eius essent et si quid ex his natum esset ad eam pertineat, stari pacto convento oportebit: nam constat posse inter uxorem et virum conveniri, ut dos, quae in pecunia numerata esset, permutaretur et transferatur in corpora, cum mulieri prodest.

23.4.22

Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

Quidam fundum dotis causa ab uxore sua acceperat interque eos convenerat, ut mercedes eius fundi vir uxori annui nomine daret: deinde eum fundum vir matri [marti] mulieris certa pensione colendum locaverat eaque, cum mercedes eius fundi deberet, decesserat et filiam suam solam heredem reliquerat et divortium factum erat: vir deinde petebat a muliere mercedes, quas mater debuerat. Placuit exceptionem mulieri dari non debere “ac si inter se et virum non convenisset, ut hae mercedes sibi alimentorum nomine darentur”, cum futurum sit, ut quodammodo donationes inter virum et uxorem confirmentur: nam quod annui nomine datur, species est donationis.

23.4.23

Africanus libro septimo quaestionum

Pater cum filiae suae nomine dotem daret, pactus est, ut mortua filia uno pluribusve liberis superstitibus deducta parte tertia reliqua dos sibi aut post mortem suam illi aut illi filiis quos in potestate habebat reddatur: deinde haec ita fieri stipulatus est: post mortem eius mulier in matrimonio decesserat relictis filiis: quaesitum est, an ex stipulatione duas partes illi petere possint. Respondi posse: etenim vim eius stipulationis hanc esse, ut, si in matrimonio mortua esset, dos patri redderetur, et perinde habendum, ac si talis stipulatio interposita fuisset: “Si navis ex Asia venerit, mihi aut post mortem meam Lucio Titio dari spondes?” Nam et si post mortem stipulatoris navis venisset, heredi deberi.

23.4.24

Florentinus libro tertio institutionum

Si inter virum et uxorem pactum est, ut certa pars dotis vel tota ob unum vel plures liberos intervenientes retineatur, etiam eorum liberorum nomine, qui ante nati sunt, quam dos daretur aut amplietur, conventio rata est: nam sufficit eos ex eo matrimonio nasci, in quo dos data est.

23.4.25

Ulpianus libro primo responsorum

Quod de reddenda dote, si data fuisset, mortua in matrimonio filia convenit, idem de non petenda quoque videri convenisse ac patrem pacti conventi exceptionem nanctum ad heredem suum transmisisse.

23.4.26

Papinianus libro quarto responsorum

pr. Inter socerum et generum convenit, ut, si filia mortua superstitem anniculum filium habuisset, dos ad virum pertineret: quod si vivente matre filius obisset, vir dotis portionem uxore in matrimonio defuncta retineret. Mulier naufragio cum anniculo filio periit. Quia verisimile videbatur ante matrem infantem perisse, virum partem dotis retinere placuit.

1. Vir dotem, quam ex pacto filiae nomine retinere potuit, si lapsus errore non retinuit, filiam, quae patris sola, matri pro parte heres exstiterit, apud arbitrum divisionis non improbe dotis perperam a patre solutae praeceptionem desiderare constitit.

2. Cum inter patrem et generum convenit, ut in matrimonio sine liberis defuncta filia dos patri restituatur, id actum inter contrahentes intellegi debet, ut liberis superstitibus filia defuncta dos retineatur, nec separabitur portio dotis additamenti causa data, si postea nihil aliud conveniat.

3. Convenit, ut mulier viri sumptibus quoquo iret veheretur, atque ideo mulier pactum ad litteras viri secuta provinciam, in qua centurio merebat, petit. Non servata fide conventionis licet directa actio nulla competit, utilis tamen in factum danda est.

4. Filia cum pro se dotem promitteret, pepigit, ut, si in matrimonio sine liberis decessisset, matri suae dos solvatur. Pacto filiae nulla matri quaeritur actio: si tamen heres puellae matri pecuniam dotis solverit, viro contra placita petenti dotem obstabit exceptio.

5. Pater, si filia nupta mortem obisset, dotem dari stipulatus est: constante matrimonio capitali crimine damnatus est. Divortio secuto vel morte viri soluto matrimonio stipulationis condicio deficit: quod si mulier in matrimonio decesserit, ex stipulato fisco dotis actio quaereretur: post verum autem divortium renovatis nuptiis non committitur fisco stipulatio, licet defuncta sit in matrimonio filia, quoniam ad primas nuptias pertinet.

23.4.27

Papinianus libro primo definitionum

Si liberis sublatis reversa post iurgium per dissimulationem mulier veluti venali concordio ne dotata sit conveniat, conventio secundum ordinem rei gestae moribus improbanda est.

23.4.28

Paulus libro quinto quaestionum

Quaeris, si pacta sit mulier vel ante nuptias vel post nuptias, ut ex fundi fructibus quem dedit in dotem creditor mulieris dimittatur, an valeat pactum? Dico, si ante nuptias id convenerit, valere pactum eoque modo minorem dotem constitutam: post nuptias vero cum onera matrimonii fructus relevaturi sunt, iam de suo maritus paciscitur ut dimittat creditorem, et erit mera donatio.

23.4.29

Scaevola libro secundo responsorum

pr. Cum maritus, qui aestimata praedia in dotem acceperat, manente matrimonio pactus est circumscribendae mulieris gratia, ut praedia inaestimata essent, ut sine periculo suo ea deteriora faceret: quaesitum est, an secundum priores dotales tabulas praedia aestimata remanerent et periculum eorum ad maritum pertineret. Respondi non idcirco pactum de quo quaereretur impediri, quod in matrimonio factum esset, si deteriore loco dos non esset: nihilo minus eo pacto admisso, si deteriora praedia faceret, eo etiam nomine dotis eum actione teneri.

1. Titius mulieris nomine dotem dedit et stipulatus est in casum mortis et divortii: divortio secuto non repetita dote Titius decessit: mulier ex voluntate heredis eius redintegravit matrimonium: quaesitum est, an ex stipulatu dotem petere possit. Respondi heredem Titii, si consensisset, ut ea quantitas, quam ex stipulatu consequi potuerat, dotis reconciliato matrimonio fieret, posse pacti exceptione summoveri.

2. Mulier de dote quam dedit pacta est, ut, si in matrimonio decessisset, fratri eius redderetur isque in eum casum stipulatus est: mulier decedens quasdam res dotales marito legavit et aliis, quosdam ex servis dotalibus manumisit. Quaesitum est, an maritus earum nomine, quas legavit mulier, et servorum, quos manumisit, fratri tenetur. Respondi nihil proponi, cur non teneretur, cum et iam heredes defunctae tam legatariis quam libertatibus obnoxii sint.

23.4.30

Tryphoninus libro decimo disputationum

Baebius Marcellus Baebio Marullo dotis filiae suae nomine centena promiserat et convenerat inter eos, ne ea dos constante matrimonio peteretur, vel si post mortem patris in matrimonio sine liberis filia decessisset, ut dimidia dos apud Marullum remaneret, dimidia fratri mulieris restitueretur: eaque etiam in stipulationem deducta erant. Mortuo Marcello, filio et filia superstitibus, dote universa filiae praelegata Marullus nata filia diverterat et mulier decesserat fratre suo et filia ex partibus aequis heredibus relictis. Apud Petronium Magnum praetorem Marullus ab herede filio Marcelli ex dotis promissione universam dotem petebat illa coniectura, quasi inter duos placuisset nullo filiorum exstante mortua muliere partem dotis remanere apud maritum, magis convenisset utique totam eius esse dotem, si filium filiamve habuisset. Ex diverso respondebatur pacti quidem vulgaris exceptionem etiam heredi proficere: sed in specie, quae proponitur, non quasi heres mulieris ex persona defunctae se exceptione pacti tuebitur, sed ipse erat ille, qui etiam viva muliere, si ab eo dos peteretur, potuisset ea exceptione Marullum, quia divortium factum erat, summovere, eandemque defensionem etiam post mortem sororis suae retinebat. Itaque placuit eum ab ea petitione absolvi nulla ex hac sententia facta derogatione fideicommissi petitioni, quam iure hereditario per filiam heres uxoris Marullus in parte dimidia habebat.

23.4.31

Scaevola libro tertio quaestionum

Si inter virum et uxorem convenit, ut extremi anni matrimonii fructus nondum percepti mulieris lucro fiant, huiusmodi pactum valet.

23.4.32

Iavolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis

pr. Uxor viro fundum aestimatum centum in dotem dederat, deinde cum viro pactum conventum fecerat, ut divortio facto eodem pretio uxori vir fundum restitueret: postea volente uxore vir eum fundum ducentorum vendiderat, et divortium erat factum. Labeo putat viro potestatem fieri debere, utrum velit ducenta vel fundum reddere, neque ei pactum conventum remitti oportere. Idcirco puto hoc Labeonem respondisse, quoniam voluntate mulieris fundus veniit: alioquin omnimodo fundus erat restituendus.

1. Si pater filiae nomine certam pecuniam in dotem promiserat et pactus est, ne invitus eam solveret: nihil ab eo exigendum puto, quia id, quod pacto convento ne invitus exigeretur convenerit, in dotis causam esse non videretur.

 

23.5.0. De fundo dotali.

 

23.5.1

Paulus libro 36 ad edictum

pr. Interdum lex Iulia de fundo dotali cessat: si ob id, quod maritus damni infecti non cavebat, missus sit vicinus in possessionem dotalis praedii, deinde iussus sit possidere: hic enim dominus vicinus fit, quia haec alienatio non est voluntaria.

1. Sed et per universitatem transit praedium, secundum quod possibile est, ad alterum, veluti ad heredem mariti, cum suo tamen iure, ut alienari non possit.

23.5.2

Ulpianus libro quinto de adulteriis

Si maritus fuerit in servitutem redactus, an dominus alienare hunc fundum non possit? Quod puto esse verius. Quare et si ad fiscum pervenerit, nihilo minus venditio fundi impeditur, quamvis fiscus semper idoneus successor sit et solvendo.

23.5.3

Paulus libro 36 ad edictum

pr. Fundus dotali servo legatus ad legem Iuliam pertinet quasi dotalis.

1. Totiens autem non potest alienari fundus, quotiens mulieri actio de dote competit aut omnimodo competitura est.

23.5.4

Gaius libro 11 ad edictum provinciale

Lex Iulia, quae de dotali praedio prospexit ne id marito liceat obligare aut alienare, plenius interpretanda est, ut etiam de sponso idem iuris sit quod de marito.

23.5.5

Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus

Iulianus libro sexto decimo digestorum scripsit neque servitutes fundo debitas posse maritum remittere neque ei alias imponere.

23.5.6

Ulpianus libro quinto de adulteriis

Sed nec libertas servitutis urbano praedio dotali debitae competit, ne per hoc deterior condicio praedii fiat.

23.5.7

Iulianus libro 16 digestorum

pr. Si maritus fundum Titii servientem dotali praedio adquisierit, servitus confunditur et hoc casu maritus litis aestimationem praestabit: quod si maritus solvendo non erit, utiles actiones adversus Titium mulieri ad restaurandam servitutem dantur.

1. Sed cum uxor fundum cui praedia viri servitutem debebant in dotem dat, fundus ad maritum pervenit amissa servitute et ideo non potest videri per maritum ius fundi deterius factum. Quid ergo est? Officio de dote iudicantis continebitur, ut redintegrata servitute iubeat fundum mulieri vel heredi eius reddi.

23.5.8

Alfenus libro tertio a Paulo epitomarum

Vir in fundo dotali uxoris rogatu olivetum succiderat ad hoc, ut novellum reponeret: postea vir mortuus erat et uxori dotem relegaverat. Ligna, quae ex oliveto excisa essent, oportere mulieri reddi respondit.

23.5.9

Africanus libro octavo quaestionum

pr. Si marito debitori fundi id quod debet doti mulier promiserit, dotalem fundum effici.

1. Quod si ei promittat, qui fundum aut decem debuit, in arbitrio esse mariti, quid in dote sit.

2. Quod si Stichum aut fundum debuit maritus et quod debet, doti ei promissum sit, Sticho mortuo fundum in dotem esse.

3. His consequens esse ait, ut, si Cornelianum aut Sempronianum fundum debenti id quod debet doti promissum sit, utrum eorum dotalem esse malit. Plane utrum velit, alienaturum: alterum alienari non posse. Si tamen alienum rursus redimat, adhuc in eius potestate est, an eum, quem retinuisset, alienari velit.

23.5.10

Paulus libro quinto quaestionum

Erit ergo potestas legis ambulatoria, quia dotalis fuit obligatio. Numquid ergo etiam illo nondum redempto alterum quoque alienare possit, quia potest alterum redimere? An hoc non debet recipi, ut nullus in dote sit? Certe ex post facto videbitur recte alienatus illo postea redempto.

23.5.11

Africanus libro octavo quaestionum

Quod si fundus in dotem aestimatus datus sit, ut electio esset mulieris, negavit alienari fundum posse: quod si arbitrio mariti sit, contra esse.

23.5.12

Papinianus libro primo de adulteriis

pr. Etiam si dirempto matrimonio dotale praedium esse intellegitur.

1. Soceri voluntas in distrahendo dotali praedio nulla est.

23.5.13

Ulpianus libro quinto de adulteriis

pr. Dotale praedium accipere debemus tam urbanum quam rusticum: ad omne enim aedificium lex Iulia pertinebit.

1. Praedii appellatione etiam pars continetur. Proinde sive totum praedium in dotem sit datum sive pars praedii, alienari non poterit: et hoc iure utimur.

2. Dotale praedium sic accipimus, cum dominium marito quaesitum est, ut tunc demum alienatio prohibeatur.

3. Heredi quoque mulieris idem auxilium praestabitur, quod mulieri praestabatur.

4. Si uxore herede instituta fundus dotalis fuerit legatus, si quidem deductis legatis mulier quantitatem dotis in hereditatem habitura est, valet legatum, si minus, an non valeat, quaeritur. Scaevola, et si non totus, sed vel aliqua pars ex eo vindicari possit, si modo aliqua pars ad dotem supplendam desit, id dumtaxat ex eo remanere apud mulierem ait, quod quantitati dotis deest.

23.5.14

Paulus libro tertio de adulteriis

pr. Si nuptura Titio voluntate eius fundum dotis nomine Maevio tradit, dos eius condicionis erit, cuius esset, si ipsi Titio fundum tradidisset.

1. Si mulieris nomine quis fundum in dotem dederit, dotalis fundus erit: propter uxorem enim videtur is fundus ad maritum pervenisse.

2. Si fundum alienum mulieri debeat maritus eumque mulier ei dotis nomine promiserit, in pendenti erit et tunc fiet dotalis, cum ad eum pervenerit.

3. Si fundum legatum sibi dotis causa mulier repudiaverit vel etiam substituto viro omiserit hereditatem vel legatum, erit fundus dotalis.

23.5.15

Papinianus libro tertio responsorum

Dotale praedium, cuius vir possessionem retinuit post litteras ad uxorem emissas, quibus dotis non fore praedium declaravit, in matrimonio defuncta muliere virum retinere placuit, quia mulier actionem ex pacto non habuit.

23.5.16

Tryphoninus libro 11 disputationum

Si fundum, quem Titius possidebat bona fide longi temporis possessione poterat sibi quaerere, mulier ut suum marito dedit in dotem eumque petere neglexerit vir, cum id facere posset, rem periculi sui fecit: nam licet lex Iulia, quae vetat fundum dotalem alienari, pertineat etiam ad huiusmodi adquisitionem, non tamen interpellat eam possessionem, quae per longum tempus fit, si ante, quam constitueretur dotalis fundus, iam coeperat. Plane si paucissimi dies ad perficiendam longi temporis possessionem superfuerunt, nihil erit, quod imputabitur marito.

23.5.17

Marcianus libro septimo digestorum

Fundum dotalem maritus vendidit et tradidit: si in matrimonio mulier decesserit et dos lucro mariti cessit, fundus emptori avelli non potest.

23.5.18

Iavolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis

pr. Vir in fundo dotali lapidicinas marmoreas aperuerat: divortio facto quaeritur, marmor quod caesum neque exportatum esset cuius esset et impensam in lapidicinas factam mulier an vir praestare deberet. Labeo marmor viri esse ait: ceterum viro negat quidquam praestandum esse a muliere, quia nec necessaria ea impensa esset et fundus deterior esset factus. Ego non tantum necessarias, sed etiam utiles impensas praestandas a muliere existimo nec puto fundum deteriorem esse, si tales sunt lapidicinae, in quibus lapis crescere possit.

1. Si per mulierem mora fieret, quo minus aestimationem partis fundi viro solveret et fundum reciperet, cum hoc pactum erat: fructus interim perceptos ad virum pertinere ait Labeo. Puto potius pro portione fructus virum habiturum, reliquos mulieri restituturum: quo iure utimur.