Digesta vel Pandectae – Liber XXIII
DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM
LIBER XXIII
23.1.0. De sponsalibus.
23.2.0. De ritu nuptiarum.
23.3.0. De iure dotium.
23.4.0. De pactis dotalibus.
23.5.0. De fundo dotali.
23.1.0. De sponsalibus.
23.1.1
Florentinus libro tertio institutionum
Sponsalia sunt mentio et repromissio nuptiarum futurarum.
23.1.2
Ulpianus libro singulari de sponsalibus
Sponsalia autem dicta sunt a spondendo: nam moris fuit veteribus stipulari et spondere sibi uxores futuras.
23.1.3
Florentinus libro tertio institutionum
Unde et sponsi sponsaeque appellatio nata est.
23.1.4pr.
Ulpianus libro 35 ad Sabinum
Sufficit nudus consensus ad constituenda sponsalia.
1. Denique constat et absenti absentem desponderi posse, et hoc cottidie fieri:
23.1.5
Pomponius libro 16 ad Sabinum
Haec ita, si scientibus his qui absint sponsalia fiant aut si postea ratum habuerint.
23.1.6
Ulpianus libro 36 ad Sabinum
Si puellae tutores ad finienda sponsalia nuntium miserunt, non putarem suffecturum ad dissolvendam nuptiarum spem hunc nuntium, non magis quam sponsalia posse eos solos constituere, nisi forte omnia ista ex voluntate puellae facta sint.
23.1.7
Paulus libro 35 ad edictum
pr. In sponsalibus nihil interest, utrum testatio interponatur an aliquis sine scriptura spondeat.
1. In sponsalibus etiam consensus eorum exigendus est, quorum in nuptiis desideratur. Intellegi tamen semper filiae patrem consentire, nisi evidenter dissentiat, Iulianus scribit.
23.1.8
Gaius libro 11 ad edictum provinciale
Furor quin sponsalibus impedimento sit, plus quam manifestum est: sed postea interveniens sponsalia non infirmat.
23.1.9
Ulpianus libro 35 ad edictum
Quaesitum est apud Iiulianum, an sponsalia sint, ante duodecimum annum si fuerint nuptiae collatae. Et semper Labeonis sententiam probavi existimantis, si quidem praecesserint sponsalia, durare ea, quamvis in domo loco nuptae esse coeperit: si vero non praecesserint, hoc ipso quod in domum deducta est non videri sponsalia facta. Quam sententiam Papinianus quoque probat.
23.1.10
Ulpianus libro tertio disputationum
In potestate manente filia pater sponso nuntium remittere potest et sponsalia dissolvere. Enimvero si emancipata est, non potest neque nuntium remittere neque quae dotis causa data sunt condicere: ipsa enim filia nubendo efficiet dotem esse condictionemque extinguet, quae causa non secuta nasci poterit. Nisi forte quis proponat ita dotem patrem pro emancipata filia dedisse, ut, si nuptiis non consentiret, vel contractis vel non contractis repeteret quae dederat: tunc enim habebit repetitionem.
23.1.11
Iulianus libro 16 digestorum
Sponsalia sicut nuptiae consensu contrahentium fiunt: et ideo sicut nuptiis, ita sponsalibus filiam familias consentire oportet:
23.1.12
Ulpianus libro singulari de sponsalibus
pr. Sed quae patris voluntati non repugnat, consentire intellegitur.
1. Tunc autem solum dissentiendi a patre licentia filiae conceditur, si indignum moribus vel turpem sponsum ei pater eligat.
23.1.13
Paulus libro quinto ad edictum
Filio familias dissentiente sponsalia nomine eius fieri non possunt.
23.1.14
Modestinus libro quarto differentiarum
In sponsalibus contrahendis aetas contrahentium definita non est ut in matrimoniis. Quapropter et a primordio aetatis sponsalia effici possunt, si modo id fieri ab utraque persona intellegatur, id est, si non sint minores quam septem annis.
23.1.15
Modestinus libro singulari de enucleatis casibus
Tutor factam pupillam suam nec ipse uxorem ducere nec filio suo in matrimonio adiungere potest. Scias tamen, quod de nuptiis tractamus, et ad sponsalia pertinere.
23.1.16
Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
Oratio imperatorum Antonini et Commodi, quae quasdam nuptias in personam senatorum inhibuit, de sponsalibus nihil locuta est. Recte tamen dicitur etiam sponsalia in his casibus ipso iure nullius esse momenti, ut suppleatur quod orationi deest.
23.1.17
Gaius libro primo ad legem Iuliam et Papiam
Saepe iustae ac necessariae causae non solum annum vel biennium, sed etiam triennium et quadriennium et ulterius trahunt sponsalia, veluti valetudo sponsi sponsaeve vel mortes parentium aut capitalia crimina aut longiores peregrinationes quae ex necessitate fiunt.
23.1.18
Ulpianus libro sexto ad edictum
In sponsalibus constituendis parvi refert, per se (et coram an per internuntium vel per epistulam) an per alium hoc factum est: et fere plerumque condiciones interpositis personis expediuntur.
23.2.0. De ritu nuptiarum.
23.2.1
Modestinus libro primo regularum
Nuptiae sunt coniunctio maris et feminae et consortium omnis vitae, divini et humani iuris communicatio.
23.2.2
Paulus libro 35 ad edictum
Nuptiae consistere non possunt nisi consentiant omnes, id est qui coeunt quorumque in potestate sunt.
23.2.3
Paulus libro primo ad Sabinum
Si nepotem ex filio et neptem ex altero filio in potestate habeam, nuptias inter eos me solo auctore contrahi posse Pomponius scribit et verum est.
23.2.4
Pomponius libro tertio ad Sabinum
Minorem annis duodecim nuptam tunc legitimam uxorem fore, cum apud virum explesset duodecim annos.
23.2.5
Pomponius libro quarto ad Sabinum
Mulierem absenti per litteras eius vel per nuntium posse nubere placet, si in domum eius deduceretur: eam vero quae abesset ex litteris vel nuntio suo duci a marito non posse: deductione enim opus esse in mariti, non in uxoris domum, quasi in domicilium matrimonii.
23.2.6
Ulpianus libro 35 ad Sabinum
Denique Cinna scribit: eum, qui absentem accepit uxorem, deinde rediens a cena iuxta Tiberim perisset, ab uxore lugendum responsum est.
23.2.7
Paulus libro singulari ad lege Falcidia
Ideoque potest fieri, ut in hoc casu aliqua virgo et dotem et de dote habeat actionem.
23.2.8
Pomponius libro quinto ad Sabinum
Libertinus libertinam matrem aut sororem uxorem ducere non potest, quia hoc ius moribus, non legibus introductum est.
23.2.9
Ulpianus libro 26 ad Sabinum
pr. Si nepos uxorem velit ducere avo furente, omnimodo patris auctoritas erit necessaria: sed si pater furit, avus sapiat, sufficit avi voluntas.
1. Is cuius pater ab hostibus captus est, si non intra triennium revertatur, uxorem ducere potest.
23.2.10
Paulus libro 35 ad edictum
Si ita pater absit, ut ignoretur ubi sit et an sit, quid faciendum est, merito dubitatur. Et si triennium effluxerit, postquam apertissime fuerit pater ignotus, ubi degit et an superstes sit, non prohibentur liberi eius utriusque sexus matrimonium vel nuptias legitimas contrahere.
23.2.11
Iulianus libro 62 digestorum
Si filius eius qui apud hostes est vel absit ante triennium captivitatis vel absentiae patris uxorem duxit vel si filia nupserit, puto recte matrimonium vel nuptias contrahi, dummodo eam filius ducat uxorem vel filia tali nubat, cuius condicionem certum sit patrem non repudiaturum.
23.2.12
Ulpianus libro 26 ad Sabinum
pr. Si qua mihi uxor fuit, deinde a me repudiata nupsit seio, quem ego postea adrogavi, non sunt nuptiae incestae.
1. Inter me et sponsam patris mei nuptiae contrahi non possunt: quamquam noverca mea non proprie dicatur.
2. Sed et per contrarium sponsa mea patri meo nubere non poterit, quamvis nurus non proprie dicatur.
3. Si uxor mea post divortium alii nupserit et filiam susceperit, putat Iulianus hanc quidem privignam non esse, verum nuptiis eius abstinendum.
4. Adoptivae sororis filiam possum uxorem ducere: cognata enim mea non est filia eius, quia avunculus nemo fit per adoptionem et eae demum cognationes contrahuntur in adoptionibus, quae legitimae essent, id est quae adgnatorum ius haberent. Pari ratione et sororem patris mei adoptivi possum ducere, si non fuit eodem patre nata.
23.2.13
Ulpianus libro 34 ad Sabinum
Si patrona tam ignobilis sit, ut ei honestae sint vel saltem liberti sui nuptiae, officio iudicis super hoc cognoscentis hae prohiberi non debent.
23.2.14
Paulus libro 35 ad edictum
pr. Adoptivus filius si emancipetur, eam quae patris adoptivi uxor fuit ducere non potest, quia novercae locum habet.
1. Item si quis filium adoptaverit, uxorem eiusdem quae nurus loco est ne quidem post emancipationem filii ducere poterit, quoniam aliquando nurus ei fuit.
2. Serviles quoque cognationes in hoc iure observandae sunt. Igitur suam matrem manumissus non ducet uxorem: tantundem iuris est et in sorore et sororis filia. Idem e contrario dicendum est, ut pater filiam non possit ducere, si ex servitute manumissi sint, etsi dubitetur patrem eum esse. Unde nec volgo quaesitam filiam pater naturalis potest uxorem ducere, quoniam in contrahendis matrimoniis naturale ius et pudor inspiciendus est: contra pudorem est autem filiam uxorem suam ducere.
3. Idem tamen, quod in servilibus cognationibus constitutum est, etiam in servilibus adfinitatibus servandum est, veluti ut eam, quae in contubernio patris fuerit, quasi novercam non possim ducere, et contra eam, quae in contubernio filii fuerit, patrem quasi nurum non ducere: aeque nec matrem eius, quam quis in servitute uxorem habuit, quasi socrum. Cum enim cognatio servilis intellegitur, quare non et adfinitas intellegatur? Sed in re dubia certius et modestius est huiusmodi nuptiis abstinere.
4. Nunc videamus, quomodo noverca et privigna et socrus et nurus intellegantur, ut sciamus, quas non liceat ducere. Quidam novercam per se patris uxorem et nurum filii uxorem et privignam uxoris ex alio marito filiam intellegunt: sed quod ad hanc causam verius est nec avi uxorem nec proavi duci posse. Duas ergo vel plures novercas ducere non poterit: non mirum, nam et is qui adoptivus est nec naturalis patris nec adoptivi uxorem ducere potest: sed et si plures uxores pater habuerit, nullam earum ducere possum. Itaque socrus appellatione non tantum uxoris meae mater, sed et avia et proavia intellegitur, ut nullam earum ducere possim. Nurus quoque appellatione non tantum filii uxor, sed et nepotis et pronepotis continetur, licet quidam has pronurus appellant. Privigna quoque non solum ea mihi intellegitur quae uxoris meae filia est, sed et neptis et proneptis, ut nullam earum ducere possim. Item eius matrem, quam sponsam habui, non posse me uxorem ducere Augustus interpretatus est: fuisse enim eam socrum.
23.2.15
Papinianus libro quarto responsorum
Uxorem quondam privigni coniungi matrimonio vitrici non oportet nec in matrimonium convenire novercam eius qui privignae maritus fuit.
23.2.16
Paulus libro 35 ad edictum
pr. Oratione divi Marci cavetur, ut, si senatoris filia libertino nupsisset, nec nuptiae essent: quam et senatus consultum secutum est.
1. Nepote uxorem ducente et filius consentire debet: neptis vero si nubat, voluntas et auctoritas avi sufficiet.
2. Furor contrahi matrimonium non sinit, quia consensu opus est, sed recte contractum non impedit.
23.2.17
Gaius libro 11 ad edictum provinciale
pr. Per adoptionem quaesita fraternitas eousque impedit nuptias, donec manet adoptio: ideoque eam, quam pater meus adoptavit et emancipavit, potero uxorem ducere. Aeque et si me emancipato illam in potestate retinuerit, poterimus iungi matrimonio.
1. Itaque volenti generum adoptare suadetur, ut filiam emanciparet [emancipet]: similiter suadetur ei, qui nurum velit adoptare, ut emancipet filium.
2. Amitam quoque et materteram, item magnam quoque amitam et materteram magnam prohibemur uxorem ducere, quamvis magna amita et matertera quarto gradu sint. Utique autem amitam et amitam magnam prohibemur uxorem ducere, etsi per adoptionem nobis coniunctae sint.
23.2.18
Iulianus libro 16 digestorum
Nuptiae inter easdem personas nisi volentibus parentibus renovatae iustae non habentur.
23.2.19
Marcianus libro 16 institutionum
Capite trigesimo quinto legis Iuliae qui liberos quos habent in potestate iniuria prohibuerint ducere uxores vel nubere, vel qui dotem dare non volunt ex constitutione divorum Severi et Antonini, per proconsules praesidesque provinciarum coguntur in matrimonium collocare et dotare. Prohibere autem videtur et qui condicionem non quaerit.
23.2.20
Paulus libro singulari ad orationem divi Antonini et Commodi
Sciendum est ad officium curatoris non pertinere, nubat pupilla an non, quia officium eius in administratione negotiorum constat: et ita Severus et Antoninus rescripserunt in haec verba: “Ad officium curatoris administratio pupillae pertinet: nubere autem pupilla suo arbitrio potest”.
23.2.21
Clementius libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
Non cogitur filius familias uxorem ducere.
23.2.22
Celsus libro 15 digestorum
Si patre cogente ducit uxorem, quam non duceret, si sui arbitrii esset, contraxit tamen matrimonium, quod inter invitos non contrahitur: maluisse hoc videtur.
23.2.23
Celsus libro 30 digestorum
Lege Papia cavetur omnibus ingenuis praeter senatores eorumque liberos libertinam uxorem habere licere.
23.2.24
Modestinus libro primo regularum
In liberae mulieris consuetudine non concubinatus, sed nuptiae intellegendae sunt, si non corpore quaestum fecerit.
23.2.25
Modestinus libro secundo regularum
Filius emancipatus etiam sine consensu patris uxorem ducere potest et susceptus filius ei heres erit.
23.2.26
Modestinus libro quinto responsorum
Respondit reas adulterii factas nec ante damnationem vidente marito uxores duci posse.
23.2.27
Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
Si quis in senatorio ordine agens libertinam habuerit uxorem, quamvis interim uxor non sit, attamen in ea condicione est, ut, si amiserit dignitatem, uxor esse incipiat.
23.2.28
Marcianus libro decimo institutionum
Invitam libertam uxorem ducere patronus non potest:
23.2.29
Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
Quod et Ateius Capito consulatu suo fertur decrevisse. Hoc tamen ita observandum est, nisi patronus ideo eam manumisit, ut uxorem eam ducat.
23.2.30
Gaius libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
Simulatae nuptiae nullius momenti sunt.
23.2.31
Ulpianus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
Si senatori indulgentia principis fuerit permissum libertinam iustam uxorem habere, potest iusta uxor esse.
23.2.32
Marcellus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
Sciendum est libertinum, qui se ingenuo dedit adrogandum, quamvis in eius familia ingenui iura sit consecutus, ut libertinum tamen a senatoriis nuptiis repellendum esse.
23.2.33
Marcellus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
Plerique opinantur, cum eadem mulier ad eundem virum revertatur, id matrimonium idem esse: quibus adsentior, si non multo tempore interposito reconciliati fuerint nec inter moras aut illa alii nupserit aut hic aliam duxerit, maxime si nec dotem vir reddiderit.
23.2.34
Papinianus libro quarto responsorum
pr. Generali mandato quaerendi mariti filiae familias non fieri nuptias rationis est: itaque personam eius patri demonstrari, qui matrimonio consenserit, ut nuptiae contrahantur, necesse est.
1. Ream adulterii, quam vir iure mariti postulavit, non prohibetur post abolitionem uxorem denuo ducere: sed et si non iure mariti ream postulavit, iure contractum matrimonium videbitur.
2. Inter privignos contrahi nuptiae possunt, etsi fratrem communem ex novo parentium matrimonio susceptum habeant.
3. Filiam senatoris nuptias libertini secutam patris casus non faciat uxorem: nam quaesita dignitas liberis propter crimen patris auferenda non est.
23.2.35
Papinianus libro sexto responsorum
Filius familias miles matrimonium sine patris voluntate non contrahit.
23.2.36
Paulus libro quinto quaestionum
Tutor vel curator adultam uxorem ducere non potest, nisi a patre desponsa destinatave testamentove nominata condicione nuptiis secuta fuerit.
23.2.37
Paulus libro septimo responsorum
Libertum curatoris puellae prohiberi oportet uxorem eandem ducere.
23.2.38
Paulus libro secundo sententiarum
pr. Si quis officium in aliqua provincia administrat, inde oriundam vel ibi domicilium habentem uxorem ducere non potest, quamvis sponsare non prohibeatur, ita scilicet, ut, si post officium depositum noluerit mulier nuptias contrahere, liceat [libeat] ei hoc facere arris tantummodo redditis quas acceperat.
1. Veterem sponsam in provincia, qua quis administrat, uxorem ducere potest et dos data non fit caduca.
2. Qui in provincia aliquid administrat, in ea provincia filias suas in matrimonium collocare et dotem constituere non prohibetur.
23.2.39
Paulus libro sexto ad Plautium
pr. Sororis proneptem non possum ducere uxorem, quoniam parentis loco ei sum.
1. Si quis ex his, quas moribus prohibemur uxores ducere, duxerit, incestum dicitur committere.
23.2.40
Pomponius libro quarto ex Plautio
Aristo respondit privignae filiam non magis uxorem duci posse quam ipsam privignam.
23.2.41
Marcellus libro 26 digestorum
pr. Probrum intellegitur etiam in his mulieribus esse, quae turpiter viverent volgoque quaestum facerent, etiamsi non palam.
1. Et si qua se in concubinatu alterius quam patroni tradidisset, matris familias honestatem non habuisse dico.
23.2.42
Modestinus libro singulari de ritu nuptiarum
pr. Semper in coniunctionibus non solum quid liceat considerandum est, sed et quid honestum sit.
1. Si senatoris filia neptis proneptis libertino vel qui artem ludicram exercuit cuiusve pater materve id fecerit, nupserit, nuptiae non erunt.
23.2.43
Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr. Palam quaestum facere dicemus non tantum eam, quae in lupanario se prostituit, verum etiam si qua (ut adsolet) in taberna cauponia vel qua alia pudori suo non parcit.
1. Palam autem sic accipimus passim, hoc est sine dilectu: non si qua adulteris vel stupratoribus se committit, sed quae vicem prostitutae sustinet.
2. Item quod cum uno et altero pecunia accepta commiscuit, non videtur palam corpore quaestum facere.
3. Octavenus tamen rectissime ait etiam eam, quae sine quaestu palam se prostituerit, debuisse his connumerari.
4. Non solum autem ea quae facit, verum ea quoque quae fecit, etsi facere desiit, lege notatur: neque enim aboletur turpitudo, quae postea intermissa est.
5. Non est ignoscendum ei, quae obtentu paupertatis turpissimam vitam egit.
6. Lenocinium facere non minus est quam corpore quaestum exercere.
7. Lenas autem eas dicimus, quae mulieres quaestuarias prostituunt.
8. Lenam accipiemus et eam, quae alterius nomine hoc vitae genus exercet.
9. Si qua cauponam exercens in ea corpora quaestuaria habeat (ut multae adsolent sub praetextu instrumenti cauponii prostitutas mulieres habere), dicendum hanc quoque lenae appellatione contineri.
10. Senatus censuit non conveniens esse ulli senatori uxorem ducere aut retinere damnatam publico iudicio, quo iudicio cuilibet ex populo experiri licet, nisi si cui lege aliqua accusandi publico iudicio non est potestas.
11. Si qua calumniae iudicio damnata sit ex causa publici iudicii et quae praevaricationis damnata est, publico iudicio damnata esse non videtur.
12. Quae in adulterio deprehensa est, quasi publico iudicio damnata est. Proinde si adulterii condemnata esse proponatur, non tantum quia deprehensa est erit notata, sed quia et publico iudicio damnata est. Quod si non sit deprehensa, damnata autem, idcirco notetur, quia publico iudicio damnata est, at si deprehensa quidem sit, damnata autem non sit, notata erit? Ego puto, etsi absoluta sit post deprehensionem, adhuc tamen notam illi obesse debere, quia verum est eam in adulterio deprehensam, quia factum lex, non sententiam notaverit.
13. Non adicitur hic ut in lege Iulia de adulteriis a quo vel ubi deprehensam: proinde sive maritus sive quis alius deprehendisse proponatur, videtur notata: sed et si non in domo mariti vel patris sui deprehensa sit, erit notata secundum verba legis.
23.2.44
Paulus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
pr. Lege Iulia ita cavetur: “Qui senator est quive filius neposve ex filio proneposve ex filio nato cuius eorum est erit, ne quis eorum sponsam uxoremve sciens dolo malo habeto libertinam aut eam, quae ipsa cuiusve pater materve artem ludicram facit fecerit. Neve senatoris filia neptisve ex filio proneptisve ex nepote filio nato nata libertino eive qui ipse cuiusve pater materve artem ludicram facit fecerit, sponsa nuptave sciens dolo malo esto neve quis eorum dolo malo sciens sponsam uxoremve eam habeto”.
1. Hoc capite prohibetur senator libertinam ducere eamve, cuius pater materve artem ludicram fecerit: item libertinus senatoris filiam ducere.
2. Non obest avum et aviam artem ludicram fecisse.
3. Nec distinguitur, pater in potestate habeat filiam nec ne: tamen iustam patrem intellegendum octavenus ait, matrem etiam si volgo conceperit.
4. Item nihil refert, naturalis sit pater an adoptivus.
5. An et is noceat, qui antequam adoptaret artem ludicram fecerit? Atque si naturalis pater antequam filia nasceretur fecerit? Et si huius notae homo adoptaverit, deinde emancipaverit, an non possit duci? Ac si talis pater naturalis decessisset? Sed de hoc casu contrariam legis sententiam esse Pomponius recte putat, ut eis non connumerentur.
6. Si postea ingenuae uxoris pater materve artem ludicram facere coeperit, iniquissimum est dimittere eam debere, cum nuptiae honeste contractae sint et fortasse iam liberi procreati sint.
7. Plane si ipsa artem ludicram facere coeperit, utique dimittenda erit.
8. Eas, quas ingenui ceteri prohibentur ducere uxores, senatores non ducent.
23.2.45
Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
pr. In eo iure, quod dicit invito patrono libertam, quae ei nupta est, alii nubere non posse, patronum accipimus (ut rescripto imperatoris nostri et divi patris eius continetur) et eum qui hac lege emit, ut manumittat, quia manumissa liberta emptoris habetur.
1. Qui autem iuravit se patronum, hoc idem non habebit.
2. Ne is quidem debet habere, qui non suis nummis comparavit.
3. Plane si filius familias miles esse proponatur, non dubitamus, si castrensis peculii ancillam manumiserit, competere ei hoc ius: est enim patronus secundum constitutiones nec patri eius hoc ius competit.
4. Hoc caput ad nuptam tantum libertam pertinet, ad sponsam non pertinet: et ideo invito patrono nuntium sponsa liberta si miserit, cum alio conubium habet.
5. Deinde ait lex “invito patrono”: invitum accipere debemus eum, qui non consentit ad divortium: idcirco nec a furioso divertendo solvit se huius legis necessitate nec si ab ignorante divorterit: rectius enim hic invitus dicitur quam qui dissensit.
6. Si ab hostibus patronus captus esse proponatur, vereor ne possit ista conubium habere nubendo, quemadmodum haberet, si mortuus esset. Et qui Iuliani sententiam probant, dicerent non habituram conubium: putat enim Iulianus durare eius libertae matrimonium etiam in captivitate propter patroni reverentiam. Certe si in aliam servitutem patronus sit deductus, procul dubio dissolutum esset matrimonium.
23.2.46
Gaius libro octavo ad legem Iuliam et Papiam
Illud dubitationis est, an et qui communem libertam uxorem duxerit ad hoc ius admittatur. Iavolenus negavit, quia non proprie videtur eius liberta, quae etiam alterius sit: aliis contra visum est, quia libertam eius esse negari non potest, licet alterius quoque sit liberta: quam sententiam plerique recte probaverunt.
23.2.47
Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam
Senatoris filia, quae corpore quaestum vel artem ludicram fecerit aut iudicio publico damnata fuerit, impune libertino nubit: nec enim honos ei servatur, quae se in tantum foedus deduxit.
23.2.48
Clementius libro octavo ad legem Iuliam et Papiam
pr. Filio patroni in libertam paternam eandemque uxorem idem iuris, quod ipsi patrono daretur, ex sententia legis accommodatur. Idemque dicendum erit et si alterius patroni filius vivo altero libertam eorum uxorem duxerit.
1. Si ignominiosam libertam suam patronus uxorem duxerit, placet, quia contra legem maritus sit, non habere eum hoc legis beneficium.
2. Si uni ex filiis adsignatam alter uxorem duxerit, non idem ius quod in patrono tribuendum: nihil enim iuris habebit, quia senatus omne ius libertorum adsignatorum ad eum transtulit, cui id pater tribuit.
23.2.49
Marcellus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
Observandum est, ut inferioris gradus homines ducant uxores eas, quas hi qui altioris dignitatis sunt ducere legibus propter dignitatem prohibentur: at contra antecedentis gradus homines non possunt eas ducere, quas his qui inferioris dignitatis sunt ducere non licet.
23.2.50
Marcellus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam
Proxime constitutum dicitur, ut, cum quis libertam suam duxerit uxorem, quam ex fideicommissi causa manumiserit, liceat libertae invito eo nuptias contrahere: puto, quia non erat ferendus is qui ex necessitate manumisit, non suo arbitrio: magis enim debitam libertatem praestitit quam ullum beneficium in mulierem contulit.
23.2.51
Licinius libro primo regularum
pr. Matrimonii causa ancilla manumissa a nullo alio uxor duci potest quam a quo manumissa est, nisi patronus matrimonio eius renuntiaverit.
1. Si autem filius familias matrimonii causa iussu patris ancillam manumiserit, Iulianus putat perinde eam haberi atque si a patre eius manumissa esset: et ideo potest eam uxorem ducere.
23.2.52
Paulus libro sexto ad Sabinum
Incestae nuptiae neque dotem habent et ideo omne quod perceptum est licet fructuum nomine auferetur.
23.2.53
Gaius libro 11 ad edictum provinciale
Nuptiae consistere non possunt inter eas personas quae in numero parentium liberorumve sunt, sive proximi sive ulterioris gradus sint usque ad infinitum.
23.2.54
Scaevola libro primo regularum
Et nihil interest, ex iustis nuptiis cognatio descendat an vero non: nam et volgo quaesitam sororem quis vetatur uxorem ducere.
23.2.55
Gaius libro 11 ad edictum provinciale
pr. Quin etiam nefas existimatur eam quoque uxorem ducere, quae per adoptionem filia neptisve esse coeperit, in tantum, ut et, si per emancipationem adoptio dissoluta sit, idem iuris maneat.
1. Patris adoptivi mei matrem aut materteram aut neptem ex filio uxorem ducere non possum, scilicet si in familia eius sim: alioquin si emancipatus fuero ab eo, sine dubio nihil impedit nuptias, scilicet quia post emancipationem extraneus intellegor.
23.2.56
Ulpianus libro tertio disputationum
Etiam si concubinam quis habuerit sororis filiam, licet libertinam, incestum committitur.
23.2.57
Marcianus libro secundo institutionum
Qui in provincia officium aliquid gerit, prohibetur etiam consentire filio suo uxorem ducenti.
23.2.57a
Marcianus notum ad Papiniani libro secundo de adulterio
Divus Marcus et Lucius imperatores Flaviae Tertullae per mensorem libertum ita rescripserunt: “Movemur et temporis diuturnitate, quo ignara iuris in matrimonio avunculi tui fuisti, et quod ab avia tua collocata es, et numero liberorum vestrorum: idcircoque cum haec omnia in unum concurrunt, confirmamus statum liberorum vestrorum in eo matrimonio quaesitorum, quod ante annos quadraginta contractum est, perinde atque si legitime concepti fuissent”.
23.2.58
Marcianus libro quarto regularum
A divo Pio rescriptum est, si libertina senatorem deceperit quasi ingenua et ei nupta est, ad exemplum praetoris edicti dandam in eam actionem, quia ex dote nullum lucrum habet quae nulla est.
23.2.59
Paulus libro singulari de adsignatione libertorum
Senatus consulto, quo cautum est, ne tutor pupillam vel filio suo vel sibi nuptum collocet, etiam nepos significatur.
23.2.60
Paulus libro singulari ad oratium divi Antonini et Commodi
pr. Si quis tutor quidem non sit, periculum tamen tutelae ad eum pertineat, an sententia orationis contineatur? Veluti si pupilla ab hostibus capta fuerit aut falsis allegationibus a tutela se excusaverit, ut ex sacris constitutionibus periculum ad eum pertineat? Et dicendum est hos quoque ad senatus consultum pertinere: nam et huiusmodi periculum in numerum trium tutelarum computari comprobatum est.
1. Sed si propter alterius personam periculum ad eum pervenit, videamus ne extra sententiam senatus consulti sit: veluti si magistratus in in tutelae periculum incidit vel fideiusserit quis pro tutore vel curatore, quia nec in numerum trium tutelarum haec imputantur: et consequens est hoc probare.
2. Quid ergo si honoris causa tutor datus sit? Quatenus nec huiusmodi tutela in numerum computatur, numquid idem sit? Sed ratio in contrarium ducit, quod dictum est et honorarium tutorem periculum solere pati, si male passus sit administrari tutelam.