Traductor_Latino_Felice_Massaro

trlat_DeOfficiis_I_1_63

Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum idque Athenis abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae propter summam et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis. Tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in...

trlat_DeOfficiis_I_4_40

Sed tamen nostra legens non multum a Peripateticis dissidentia, quoniam utrique Socratici et Platonici volumus esse, de rebus ipsis utere tuo iudicio – nihil enim impedio – orationem autem Latinam efficies profecto legendis nostris pleniorem. Nec vero hoc arroganter dictum existimari velim.

trlat_Phaedrus_Fabulae_25_67

Vulpes et Aquila – Quamvis sublimes debent humiles metuere, vindicta docili quia patet sollertiae. – – – Vulpinos catulos aquila quondam sustulit, nidoque posuit pullis escam ut carperent. Hanc persecuta mater orare incipit, ne tantum miserae luctum importaret sibi. Contempsit illa, tuta quippe ipso loco. Vulpes ab ara rapuit ardentem facem, totamque flammis arborem circumdedit, hosti dolorem damno miscens sanguinis....