Apuleius – Florida

XVIII. Tanta multitudo ad audiendum convenistis, ut potius gratulari Carthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusaverim dissertare. Nam et pro amplitudine civitatis frequentia collecta et pro magnitudine frequentiae locus delectus est. Praeterea in auditorio hoc genus spectari debet non pavimenti marmoratio nec proscaenii contabulatio nec scaenae columnatio, sed nec culminum eminentia nec lacunarium refulgentia nec sedilium circumferentia, nec quod hic alias mimus halucinatur, comoedus sermocinatur, tragoedus vociferatur, funerepus periclitatur, praestigiator furatur, histrio gesticulatur ceterique omnes ludiones ostentant populo quod cuiusque artis est, sed istis omnibus supersessis nihil amplius spectari debet quam convenientium ratio et dicentis oratio. Quapropter, ut poetae solent hic ibidem varias civitates substituere, ut ille tragicus, qui in theatro dici facit: Liber, qui augusta haec loca Cithaeronis colis, item ille comicus: perparvam partim postulat Plautus loci de vostris magnis atque amoenis moenibus, Athenas quo sine architectis conferat, non secus et mihi liceat nullam longinquam et transmarinam civitatem hic, sed enim ipsius Carthaginis vel curiam vel bybliothecam substituere. Igitur proinde habetote, si curia digna protulero, ut si in ipsa curia me audiatis, si erudita fuerint, ut si in bybliotheca legantur. Quod utinam mihi pro amplitudine auditorii prolixa oratio suppeteret ac non hic maxime clauderet, ubi me facundissimum cuperem. Sed verum verbum est profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prosperum divinitus datum, quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam vel parva querimonia, coniugatione quadam mellis et fellis: ubi uber, ibi tuber. Id ego cum [in] alias, tum etiam nunc inpraesentiarum usu experior. Nam quanto videor plura apud vos habere ad commendationem suffragia, tanto sum ad dicendum nimia reverentia vestri cunctatior, et qui penes extrarios saepenumero promptissime disceptavi, idem nunc penes meos haesito ac – mirum dictu – ipsis illecebris deterreor et stimulis refrenor et incitamentis cohibeor. An non multa mihi apud vos adhortamina suppetunt, quod sum vobis nec lare alienus nec pueritia invisitatus nec magistris peregrinus nec secta incognitus nec voce inauditus nec libris inlectus improbatusve? Ita mihi et patria in concilio Africae, id est vestro, et pueritia apud vos et magistri vos et secta, licet Athenis Atticis confirmata, tamen hic inchoata est, et vox mea utraque lingua iam vestris auribus ante proxumum sexennium probe cognita. quin et libri mei non alia ubique laude carius censentur quam quod iudicio vestro comprobantur. Haec tanta ac totiuga invitamenta communia non minus vos ad audiendum prolectant quam me ad audendum retardant, faciliusque laudes vestras alibi gentium quam apud vos praedicarim: ita apud suos cuique modestia obnoxia est, apud extrarios autem veritas libera. Semper adeo et ubique vos quippe ut parentis ac primos magistros meos celebro mercedemque vobis rependo, non illam, quam Protagora sophista pepigit nec accepit, sed quam Thales sapiens nec pepigit et accepit. Video quid postuletis: utramque narrabo. Protagora, qui sophista fuit longe multiscius et cum primis rhetoricae repertoribus perfacundus, Democriti physici civis aequaevus – inde ei suppeditata doctrina est -, eum Protagoran aiunt cum suo sibi discipulo Evathlo mercedem nimis uberem condicione temeraria pepigisse, uti sibi tum demum id argenti daret, si primo tirocinio agendi penes iudices vicisset. Igitur Evathlus postquam cuncta illa exorabula iudicantium et decipula adversantium et artificia dicentium versutus alioqui et ingeniatus ad astutiam facile perdidicit, contentus scire quod concupierat, coepit nolle quod pepigerat, sed callide nectendis moris frustrari magistrum diutuleque nec agere velle nec reddere, usque dum Protagoras eum ad iudices provocavit, expositaque condicione, qua docendum receperat, anceps argumentum ambifariam proposuit. “Nam sive ego vicero”, inquit, “solvere mercedem debebis ut condemnatus, seu tu viceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe qui hanc causam primam penes iudices viceris. Ita, si vincis, in condicionem incidisti; si vinceris, in damnationem.” Quid quaeris? ratio conclusa iudicibus acriter et invincibiliter videbatur. Enimvero Evathlus, utpote tanti veteratoris perfectissimus discipulus, biceps illud argumentum retorsit. Nam “si ita est”, inquit, “neutro modo quod petis debeo. Aut enim vinco et iudicio dimittor, aut vincor et pacto absolvor, ex quo non debeo mercedem, si hanc primam causam fuero penes iudices victus. Ita me omni modo liberat, si vincor, condicio, si vinco, sententia.” Nonne vobis videntur haec sophistarum argumenta obversa invicem vice spinarum, quas ventus convolverit, inter se cohaerere, paribus utrimque aculeis, simili penetratione, mutuo vulnere? Atque ideo merces Protagorae tam aspera, tam senticosa versutis et avaris relinquenda est: cui scilicet multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen memorant suasisse. Thales Milesius ex septem illis sapientiae memoratis viris facile praecipuus – enim geometriae penes Graios primus repertor et naturae rerum certissimus explorator et astrorum peritissimus contemplator -maximas res parvis lineis repperit: temporum ambitus, ventorum flatus, stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reverticula, itidem lunae vel nascentis incrementa vel senescentis dispendia vel delinquentis obstiticula. Idem sane iam proclivi senectute divinam rationem de sole commentus est, quam equidem non didici modo, verum etiam experiundo comprobavi, quoties sol magnitudine sua circulum quem permeat metiatur. Id a se recens inventum Thales memoratur edocuisse Mandraytum Prienensem, qui nova et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit quantam vellet mercedem sibi pro tanto documento rependi. “Satis” inquit, “mihi fuerit mercedis”, Thales sapiens, “si id quod a me didicisti, cum proferre ad quospiam coeperis, tibi non adsciveris, sed eius inventi me potius quam alium repertorem praedicaris.” Pulchra merces prorsum ac tali viro digna et perpetua; nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea merces persolvetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia studia vere cognovimus. Hanc ego vobis, mercedem, Carthaginienses, ubique gentium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud vos adeptus. Vbique enim me vestrae civitatis alumnum fero, ubique vos omnimodis laudibus celebro, vestras disciplinas studiosius percolo, vestras opes gloriosius praedico, vestros etiam deos religiosius veneror. Nunc quoque igitur principium mihi apud vestras auris auspicatissimum ab Aesculapio deo capiam, qui arcem nostrae Carthaginis indubitabili numine propitius respicit. Eius dei hymnum Graeco et Latino carmine vobis etiam canam [iam] illi a me dedicatum. Sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et vorsa facundia veneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Severus et Iulius Persius, viri et inter se mutuo et vobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et benivolentia paribus, incertum modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores. Quibus cum sit summa concordia, tamen haec sola aemulatio et in hoc unum certamen est, uter eorum magis Carthaginem diligat, atque summis medullitus viribus contendunt ambo, vincitur neuter. Eorum ego sermonem ratus et vobis auditu gratissimum et mihi compositu congruentem et deo dedicatu religiosum, in principio libri facio quendam ex his, qui mihi Athenis condidicerunt, percontari a Persio Graece quae ego pridie in templo Aesculapi disserverim, paulatimque illis Severum adiungo, cui interim Romanae linguae partes dedi. Nam et Persius, quamvis et ipse optime possit, tamen hodie vobis atticissabit.

XIX. Asclepiades ille, inter praecipuos medicorum, si unum Hippocratem excipias, ceteris princeps, primus etiam vino repperit aegris opitulari, sed dando scilicet in tempore: cuius rei observationem probe callebat, ut qui diligentissime animadverteret venarum pulsus inconditos vel praevaros. Is igitur cum forte in civitatem sese reciperet et rure suo suburbano rediret, aspexit in pomoeriis civitatis funus ingens locatum plurimos homines ingenti multitudine, qui exsequias venerant, circumstare, omnis tristissimos et obsoletissimos vestitu. Propius accessit, utine cognosceret more ingenii quisnam esset, quoniam percontanti nemo responderat, an vero ut ipse aliquid in illo ex arte reprehenderet. Certe quidem iacenti homini ac prope deposito fatum attulit. Iam miseri illius membra omnia aromatis perspersa, iam os ipsius unguine odoro delibutum, iam eum pollinctum, iam paene paratum contemplatus enim, diligentissime quibusdam signis animadversis, etiam atque etiam pertrectavit corpus hominis et invenit in illo vitam latentem. Confestim exclamavit vivere hominem: procul igitur faces abigerent, procul ignes amolirentur, rogum demolirentur, cenam feralem a tumulo ad mensam referrent. Murmur interea exortum; partim medico credendum dicere, partim etiam irridere medicinam. Postremo propinquis etiam hominibus invitis, quodne iam ipsi hereditatem habebant, an quod adhuc illi fidem non habebant, aegre tamen ac difficulter Asclepiades impetravit brevem mortuo dilationem atque ita vispillonum manibus extortum velut ab inferis postliminio domum rettulit confestimque spiritum recreavit, confestim animam in corporis latibulis delitiscentem quibusdam medicamentis provocavit.

XX. Sapientis viri super mensam celebre dictum est: “Prima”, inquit, “creterra ad sitim pertinet, secunda ad hilaritatem, tertia ad voluptatem, quarta ad insaniam.” Verum enimvero Musarum creterra versa vice quanto crebrior quantoque meracior, tanto propior ad animi sanitatem. Prima creterra litteratoris rudimento eximit, secunda grammatici doctrina instruit, tertia rhetoris eloquentia armat. Hactenus a plerisque potatur. Ego et alias creterras Athenis bibi: poeticae commentam, geometriae limpidam, musicae dulcem, dialecticae austerulam, iam vero universae philosophiae inexplebilem scilicet et nectaream. Canit enim Empedocles carmina, Plato dialogos, Socrates hymnos, Epicharmus modos, Xenophon historias, Crates satiras: Apuleius vester haec omnia novemque Musas pari studio colit, maiore scilicet voluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc vindicantur, cruenta mente, pura manu. Ergo sicut ad poenam sufficit meditari punienda, sic et ad laudem satis est conari praedicanda. Quae autem maior laus aut certior, quam Carthagini benedicere, ubi tota civitas eruditissimi estis, penes quos omnem disciplinam pueri discunt, iuvenes ostentant, senes docent? Carthago provinciae nostrae magistra venerabilis? Carthago Africae Musa caelestis, Carthago Camena togatorum.

XXI. Habet interdum et necessaria festinatio honestas moras, saepe uti malis interpellatam voluntatem: quippe et illis, quibus curriculo confecta via opus est, adeo uti praeoptent pendere equo quam carpento sedere, propter molestias sarcinarum et pondera vehiculorum et moras orbium et salebras orbitarum – adde et lapidum globos et caudicum toros et camporum rivos et collium clivos -; hisce igitur moramentis omnibus qui volunt devitare ac vectorem sibimet equum deligunt diutinae fortitudinis, vivacis pernicitatis, id est et ferre validum et ire rapidum, qui campos collesque gradu perlabitur uno, ut ait Lucilius; tamen cum eo equo per viam concito pervolant, si quem interea conspicantur ex principalibus viris nobilem hominem, bene consultum, bene cognitum, quamquam oppido festinent, tamen honoris eius gratia cohibent cursum, relevant gradum, retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem verberando equo gestant, eam virgam in laevam manum transferunt, itaque expedita dextra adeunt ac salutant et, si diutule ille quippiam percontetur, ambulant diutule et fabulantur, denique quantumvis morae in officio libenter insumunt.

XXII. Crates ille Diogenis sectator, qui ut lar familiaris apud homines aetatis suae Athenis cultus est – nulla domus umquam clausa erat nec erat patris familias tam absconditum secretum, quin eo tempestive Crates interveniret, litium omnium et iurgiorum inter propinquos disceptator atque arbiter; quod Herculem olim poetae memorant monstra illa immania hominum ac ferarum virtute subegisse orbemque terrae purgasse, similiter adversum iracundiam et invidiam atque avaritiam atque libidinem ceteraque animi humani monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit: eas omnes pestes mentibus exegit, familias purgavit, malitiam perdomuit, seminudus et ipse et clava insignis, etiam Thebis oriundus, unde Herculem fuisse memoria exstat -; igitur, priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus amplo ornata vestibulo, ipse bene vestitus, bene praediatus. Post ubi intellegit nullum sibi in re familiari praesidium legatum, quo fretus aetatem agat, omnia fluxa infirmaque esse, quicquid sub caelo divitiarum est, eas omnis ad bene vivendum nihil quicquam esse . . .

XXIII. Sicuti navem bonam, fabre factam, bene intrinsecus compactam, extrinsecus eleganter depictam, mobili clavo, firmis rudentibus, procero malo, insigni carchesio, splendentibus velis, postremo omnibus armamentis idoneis ad usum et honestis ad contemplationem, eam navem si aut gubernator non agat aut tempestas agat, ut facile cum illis egregiis instrumentis aut profunda hauserint aut scopuli comminuerint! Sed et medici cum intraverint ad aegrum, uti visant, nemo eorum, quod tabulina perpulchra in aedibus cernant et lacunaria auro oblita et gregatim pueros ac iuvenes eximia forma in cubiculo circa lectum stantis, aegrum iubet, uti sit animo bono; sed, ubi iuxtim consedit, manum hominis prehendit, eam pertrectat, venarum pulsum et momenta captat: si quid illic turbatum atque inconditum offendit, illi renuntiat male morbo haberi. Dives ille cibo interdicitur; ea die in sua sibi copiosa domo panem non accipit, cum interea totum eius servitium hilares sunt atque epulantur, nec in ea re quicquam efficit condicione.