Apuleius – Florida

VIII. Hic enim plus sibi debet quam dignitati, quamquam nec haec illi sit cum aliis promiscua; nam ex innumeris hominibus pauci senatores, ex senatoribus pauci nobiles genere et ex iis pauci consulares, ex consularibus pauci boni et adhuc ex bonis pauci eruditi. Sed ut loquar de solo honore, non licet insignia eius vestitu vel calceatu temere usurpare.

IX. Si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis invisoribus meis malignus sedet, quoniam, ut in magna civitate, hoc quoque genus invenitur, qui meliores obtrectare malint quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant,- si qui igitur ex illis lividis splendidissimo huic auditorio velut quaedam macula se immiscuit, velim paulisper suos oculos per hunc incredibilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam tantam, quanta ante me in auditorio philosophi numquam visitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conservandae existimationis hic adeat qui contemni non consuevit, cum sit arduum et oppido difficile vel modicae paucorum exspectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et ante parta existimatio et vestra de me benigna praesumptio nihil non quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore hiscere. Quis enim vestrum mihi unum soloecismum ignoverit? quis vel unam syllabam barbare pronuntiatam donaverit? quis incondita et vitiosa verba temere quasi delirantibus oborientia permiserit blaterare? Quae tamen aliis facile et sane meritissimo ignoscitis. Meum vero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et coturno vero comparatis: tantum habet vilitas excusationis, dignitas difficultatis. Adgnosco igitur difficultatem meam, nec deprecor quin sic existimetis. Nec tamen vos parva quaedam et prava similitudo falsos animi habeat, quoniam quaedam, ut saepe dixi, palliata mendicabula obambulant. Praeco proconsulis et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic videtur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque contentissime clamitat; enimvero proconsul ipse moderata voce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella legit; quippe praeconis vox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita provinciae instrumento refertur. Patior et ipse in meis studiis aliquam pro meo captu similitudinem; nam quodcumque ad vos protuli, exceptum ilico et lectum est, nec revocare illud nec autem mutare nec emendare mihi inde quicquam licet. Quo maior religio dicendi habenda est, et quidem non in uno genere studiorum. Plura enim mea exstant in Camenis quam Hippiae in opificiis opera. Quid istud sit, si animo attendatis, diligentius et accuratius disputabo. Et Hippias e numero sophistarum est, artium multitudine prior omnibus, eloquentia nulli secundus; aetas illi cum Socrate, patria Elis; genus ignoratur, gloria vero magna, fortuna modica, sed ingenium nobile, memoria excellens, studia varia, aemuli multi. Venit Hippias iste quondam certamine Olympio Pisam, non minus cultu visendus quam elaboratu mirandus. Omnia secum quae habebat, nihil eorum emerat, sed suis sibi manibus confecerat, et indumenta, quibus indutus, et calciamenta, quibus erat inductus, et gestamina, quibus erat conspicatus. Habebat indutui ad corpus tunicam interulam tenuissimo textu, triplici licio, purpura duplici: ipse eam sibi solus domi texuerat. Habebat cinctui balteum, quod genus pictura Babylonica miris coloribus variegatum: nec in hac eum opera quisquam adiuverat. Habebat amictui pallium candidum, quod superne circumiecerat: id quoque pallium comperior ipsius laborem fuisse. Etiam pedum tegumenta crepidas sibimet compegerat; etiam anulum in laeva aureum faberrimo signaculo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circulaverat et palam clauserat et gemmam insculpserat. Nondum omnia eius commemoravi. Enim non pigebit me commemorare quod illum non puditum est ostentare, qui magno in coetu praedicavit, fabricatum semet sibi ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae, ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea rivulo laberetur. Quis autem non laudabit hominem tam numerosa arte multiscium, totiugi scientia magnificum, tot utensilium peritia daedalum? Quin et ipse Hippian laudo, sed ingenii eius fecunditatem malo doctrinae quam supellectilis multiformi instrumento aemulari, fateorque me sellularias quidem artes minus callere, vestem de textrina emere, baxeas istas de sutrina praestinare, enimvero anulum nec gestare, gemmam et aurum iuxta plumbum et lapillos nulli aestimare, strigilem et ampullam ceteraque balnei utensilia nundinis mercari. Prorsum enim non eo infitias nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramentis uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta virgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac griphos, item historias varias rerum nec non orationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis, atque haec et alia eiusdem modi tam graece quam latine, gemino voto, pari studio, simili stilo. Quae utinam possem equidem non singillatim ac discretim, sed cunctim et coacervatim tibi, proconsul [ut] optime, offerre ac praedicabili testimonio tuo ad omnem nostram Camenam frui! non hercule penuria laudis, quae mihi dudum integra et florens per omnes antecessores tuos ad te reservata est, sed quoniam nulli me probatiorem volo, quam quem ipse ante omnis merito probo. Enim sic natura comprobatum est, ut eum quem laudes etiam ames, porro quem ames etiam laudari te ab illo velis. Atque ego me dilectorem tuum profiteor, nulla tibi privatim, sed omni publicitus gratia obstrictus. Nihil quippe a te impetravi, quia nec postulavi. Sed philosophia me docuit non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium, magisque iudicio impertire quam commodo inservire et quod in commune expediat malle quam quod mihi. Igitur bonitatis tuae diligunt plerique fructum, ego studium. Idque facere adortus sum, dum moderationem tuam in provincialium negotiis contemplor, qua effectius te amare debeant experti propter beneficium, expertes propter exemplum. Nam et beneficio multis commodasti et exemplo omnibus profuisti. Quis enim a te non amet discere quanam moderatione obtineri queat tua ista gravitas iucunda, mitis austeritas, placida constantia blandusque vigor? Neminem proconsulum, quod sciam, provincia Africa magis reverita est, minus verita: nullo nisi tuo anno ad coercenda peccata plus pudor quam timor valuit. Nemo te alius pari potestate saepius profuit, rarius terruit, nemo similiorem virtute filium adduxit. Igitur nemo Carthagini proconsulum diutius fuit. Nam etiam eo tempore, quo provinciam circumibas, manente nobis Honorino, minus sensimus absentiam tuam, quam te magis desideraremus: paterna in filio aequitas, senilis in iuvene [auctoritas] prudentia, consularis in legato auctoritas, prorsus omnis virtutes tuas ita effingit ac repraesentat, ut medius fidius admirabilior esset in iuvene quam in te parta laus, nisi eam tu talem dedisses. Qua utinam perpetuo liceret frui. Quid nobis cum istis proconsulum vicibus, quid cum annis brevibus et festinantibus mensibus? O celeres bonorum hominum dies, o praesidum optimorum citata curricula. Iam te, Severiane, tota provincia desideramus. Enimvero Honorinum et honos suus ad praeturam vocat et favor Caesarum ad consulatum format et amor noster inpraesentiarum tenet, et spes Carthaginis in futurum spondet, uno solacio freta exempli tui, quod qui legatus mittitur, proconsul ad nos cito reversurus est.

X. Sol qui candentem fervido curru atque equis flammam citatis fervido ardore explicas: itemque luminis eius Luna discipula nec non quinque ceterae vagantium potestates: Iovis benefica, Veneris voluptifica, pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita. Sunt et aliae mediae deum potestates, quas licet sentire, non datur cernere, ut Amoris ceterorumque id genus, quorum forma invisitata, vis cognita. Item in terris, utcumque providentiae ratio poscebat, alibi montium arduos vertices extulit, alibi camporum supinam planitiem coaequavit, itemque ubique distinxit amnium fluores, pratorum virores, item dedit volatus avibus, volutus serpentibus, cursus feris, gressus hominibus.

XI. Patitur enim, quod qui herediolum sterile et agrum scruposum, meras rupinas et senticeta miseri colunt: quoniam nullus in tesquis suis fructus est nec ullam illic aliam frugem vident, sed infelix lolium et steriles dominantur avenae, suis frugibus indigentes aliena furatum eunt et vicinorum flores decerpunt, scilicet ut eos flores carduis suis misceant; ad eundem modum qui suae virtutis sterilis est . . .

XII. Psittacus avis Indiae avis est; instar illi minimo minus quam columbarum, sed color non columbarum; non enim lacteus ille vel lividus vel utrumque, subluteus aut sparsus est, sed color psittaco viridis et intimis plumulis et extimis palmulis, nisi quod sola cervice distinguitur. Enimvero cervicula eius circulo mineo velut aurea torqui pari fulgoris circumactu cingitur et coronatur. Rostri prima duritia: cum in petram quampiam concitus altissimo volatu praecipitat, rostro se velut ancora excipit. Sed et capitis eadem duritia quae rostri. Cum sermonem nostrum cogitur aemulari, ferrea clavicula caput tunditur, imperium magistri ut persentiscat; haec discenti ferula est. Discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti convibretur: senex autem captus et indocilis est et obliviosus. Verum ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus glande qui vescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli numerantur. Non enim omnibus psittacis id insigne, sed illud omnibus proprium, quod eis lingua latior quam ceteris avibus; eo facilius verba hominis articulant patentiore plectro et palato. Id vero, quod didicit, ita similiter nobis canit vel potius eloquitur, ut, vocem si audias, hominem putes: nam corvum quidem si audias, +idem conate non loqui[. Verum enimvero et corvus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant. Si convicia docueris, conviciabitur diebus ac noctibus perstrepens maledictis: hoc illi carmen est, hanc putat cantionem. Vbi omnia quae didicit maledicta percensuit, denuo repetit eandem cantilenam. Si carere convicio velis, lingua excidenda est aut quam primum in silvas suas remittendus est.

XIII. Non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam avibus brevem et temporarium cantum commodavit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis vespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum; quippe haec animalia inter se vario tempore et vario modo occinunt et occipiunt carmine, scilicet galli expergifico, bubones gemulo, ululae querulo, noctuae intorto, cicadae obstrepero, hirundines perarguto. Sed enim philosophi ratio et oratio tempore iugis est et auditu venerabilis et intellectu utilis et modo omnicana.

XIV. Haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alia ipse sibimet suggereret, denique in forum exsilit, rem familiarem abicit velut onus stercoris magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat: “Crates” inquit “Cratetem manu mittit”: et exinde non modo solus, verum nudus et liber omnium, quoad vixit, beate vixit. Adeoque eius cupiebatur, ut virgo nobilis spretis iunioribus ac ditioribus procis, ultronea eum sibi optaverit. Cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi posuisset eamque supellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam viderat: proinde sedulo consuleret, ne post querela eam caperet; enimvero Hipparche condicionem accipit. Iam dudum sibi provisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiorem uspiam gentium posse invenire; proinde duceret quo liberet. Duxit Cynicus in porticum; ibidem, in loco celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque virginem imminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutum magistri in secreto defendisset.