Apuleius – Florida
XV. Samos Icario in mari modica insula est – exadversum Miletos – ad occidentem eius sita nec ab ea multo pelagi dispescitur; utramius clementer navigantem dies alter in portu sistit. Ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliveto, nec vinitori nec holitori scalpitur. Ruratio omnis in sarculo ei surculo, quorum proventu magis fructuosa insula est quam frugifera. Ceterum et incolis frequens et hospitibus celebrata. Oppidum habet, nequaquam pro gloria, sed quod fuisse amplum semiruta moenium multifariam indicant. Enimvero fanum Iunonis antiquitus famigeratum; id fanum secundo litore, si recte recordor viam, viginti haud amplius stadia oppido abest. Ibi donarium deae perquam opulentum: plurima auri et argenti ratio in lancibus, speculis, poculis et huiuscemodi utensilibus. Magna etiam vis aeris vario effigiatu, veterrimo et spectabili opere; vel inde ante aram Bathylli statua a Polycrate tyranno dicata, qua nihil videor effectius cognovisse; quidam Pythagorae eam falso existimant. Adulescens est visenda pulchritudine, crinibus a fronte parili separatu per malas remulsis, pone autem coma prolixior interlucentem cervicem scapularum finibus obumbrat; cervix suci plena, malae uberes, genae teretes, at medio mento lacullatur; eique prorsus citharoedicus status: deam conspiciens, canenti similis, tunicam picturis variegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos, Graecanico cingulo, chlamyde velat utrumque brachium ad usque articulos palmarum, cetera decoris striis dependent; cithara balteo caelato apta strictim sustinetur; manus eius tenerae, procerulae: laeva distantibus digitis nervos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admovet, ceu parata percutere, cum vox in cantico interquievit; quod interim canticum videtur ore tereti semihiantibus in conatu labellis eliquare. Verum haec quidem statua esto cuiuspiam puberum, qui Polycrati tyranno dilectus Anacreonteum amicitiae gratia cantilat. Ceterum multum abest Pythagorae philosophi statuam esse; et natu Samius et pulchritudine adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doctissimus ac ferme id aevi, quo Polycrates Samum potiebatur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est. Quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime sculpendis laudem magis quam opem quaesisse. Sunt qui Pythagoran aiant eo temporis inter captivos Cambysae regis, Aegyptum cum adveheretur, doctores habuisse Persarum magos ac praecipue Zoroastren, omnis divini arcani antistitem, posteaque eum a quodam Gillo Crotoniensium principe reciperatum. Verum enimvero celebrior fama obtinet sponte eum petisse Aegyptias disciplinas atque ibi a sacerdotibus caerimoniarum incredundas potentias, numerorum admirandas vices, geometriae sollertissimas formulas didicisse; nec his artibus animi expletum mox Chaldaeos atque inde Brachmanos – hi sapientes viri sunt, Indiae gens est – eorum ergo Brachmanum gymnosophistas adisse. Chaldaei sideralem scientiam, numinum vagantium statos ambitus, utrorumque varios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et mari conquisita; Bracmani autem pleraque philosophiae eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum exercitamenta, quot partes animi, quot vices vitae, quae diis manibus pro merito suo cuique tormenta vel praemia. Quin etiam Pherecydes Syro ex insula oriundus, qui primus versuum nexu repudiato conscribere ausus est passis verbis, soluto locutu, libera oratione, eum quoque Pythagoras magistrum coluit et infandi morbi putredine in serpentium scabiem solutum religiose humavit. Fertur et penes Anaximandrum Milesium naturabilia commentatus nec non et Cretensem Epimeniden inclitum fatiloquum et piatorem disciplinae gratia sectatus itemque Leodamantem Creophyli discipulum, qui Creophylus memoratur poetae Homeri hospes et aemulator canendi fuisse. Tot ille doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, vir praesertim ingenio ingenti ac profecto super captum hominis animi augustior, primus philosophiae nuncupator et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio sapienti futuro linguam omnem coercere, verbaque, quae volantia poetae appellant, ea verba detractis pinnis intra murum candentium dentium premere. Prorsus, inquam, hoc erat primum sapientiae rudimentum, meditari condiscere, loquitari dediscere. Non in totum aevum tamen vocem desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum sectabantur, sed gravioribus viris brevi spatio satis videbatur taciturnitas modificata, loquaciores enimvero ferme in quinquennium velut exsilio vocis puniebantur. Porro noster Plato, nihil ab hac secta vel paululum devius, pythagorissat in plurimis; aeque et ipse ut in nomen eius a magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, impigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere. Qua moderatione videor ab omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii laudem quam tempestivae vocis testimonium consecutus.
XVI. Priusquam vobis occipiam, principes Africae viri, gratias agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis et absenti benigne decrevistis, prius volo causam vobis allegare, cur aliquam multos dies a conspectu auditorii afuerim contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima prorsus et sanis natabula et aegris medicabula – quippe ita institui omne vitae meae tempus vobis probare, quibus me in perpetuum firmiter dedicavi: nihil tantum, nihil tantulum faciam, quin eius vos et gnaros et iudices habeam – quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu vestro distulerim. Exemplum eius rei paulo secus simillimum memorabo, quam improvisa pericula hominibus subito oboriantur, de Philemone comico. De ingenio eius qui satis nostis, de interitu paucis cognoscite. An etiam de ingenio pauca vultis? Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictavit certavitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus. Namque eum etiam vicit saepenumero – pudet dicere. Reperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, agnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias vitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum. Rarae apud illum corruptelae, tuti errores, concessi amores. Nec eo minus et leno periurus et amator fervidus et servulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces. Hisce laudibus diu in arte comoedica, nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens. fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moveret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad vos venit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit: relicum tamen, variis postulantibus, sine intermissione deincipiti die perlecturum. Postridie igitur maximo studio ingens hominum frequentia convenere; sese quisque exadversum quam proxime collocat; serus adveniens amicis adnuit, locum sessui impertiant; extimus quisque excuneati queruntur; farto toto theatro, ingens stipatio, occipiunt inter se queri; qui non adfuerant percontari ante dicta, qui adfuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris sequentia exspectare. Interim dies ire, neque Philemon ad condictum venire; quidam tarditatem poetae murmurari, plures defendere. Sed ubi diutius aequo sedetur nec Philemon uspiam comparet, missi ex promptioribus qui accierent, atque eum in suo sibi lectulo mortuum offendunt. Commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens toro, similis cogitanti: adhuc manus volumini implexa, adhuc os recto libro impressus, sed enim iam animae vacuus, libri oblitus et auditorii securus. Stetere paulisper qui introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis miraculo. Dein regressi ad populum renuntiavere Philemonem poetam, qui exspectaretur qui in theatro fictum argumentum finiret, iam domi veram fabulam consummasse; enimvero iam dixisse rebus humanis valere et plaudere, suis vero familiaribus dolere et plangere; hesternum illis imbrem lacrimas auspicasse; comoediam eius prius ad funebrem facem quam ad nuptialem venisse; proin, quoniam poeta optimus personam vitae deposuerit, recta de auditorio eius exsequias eundum, legenda eius esse nunc ossa, mox carmina. Haec ego ita facta, ut commemoravi, olim didiceram, sed hodie sum e meo periculo recordatus. Nam, ut meministis profecto, cum impedita esset imbri recitatio, in propinquum diem vobis volentibus protuli, et quidem Philemonis exemplo paenissime; quippe eodem die in palaestra adeo vehementer talum inverti, ut minimum afuerim, quin articulum etiam a crure defringerem. Tamen articulus loco concessit exque eo luxu adhuc fluxus est. Et iam dum eum ingenti plaga reconcilio, iamiam sudoro adfatim corpore diutule obrigui; inde acerbus dolor intestinorum coortus modico ante sedatus est, quam me denique violentus exanimaret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius animam quam historiam. Cum primum igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento gressum reciperavi, nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad vos festinanti satis videbatur, veniebam redditum quod pepigeram, cum interim vos mihi beneficio vestro non tantum clauditatem dempsistis, verum etiam pernicitatem addidistis. An non properandum mihi erat, ut pro eo honore vobis multas gratias dicerem, pro quo nullas preces dixeram? Non quin magnitudo Carthaginis mereatur etiam a philosopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum esset vestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum. Neque enim aut levi mercede emit qui precatur, aut parvum pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere velis quam rogare. Id ego arbitror praecipue in honore observandum; quem qui laboriose exoraverit, sibi debet unam gratiam, quod impetrarit; qui vero sine molestia ambitus adeptus est, duplam gratiam praebentibus debet, et quod non petierit et quod acceperit. Duplam igitur vobis gratiam debeo, immo enimvero multiiugam, quam ubique equidem et semper praedicabo. Sed nunc inpraesentiarum libro iusto ad hunc honorem mihi nondum conscripto, ita ut soleo, publice protestabor. Certa est enim ratio, qua debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias agere, a qua paululum demutabit liber quem Strabonis Aemiliani excellentissimus honor flagitat. Quem librum sperabo me commode posse conscribere; satis eum hodie vobiscum probare. Est enim tantus in studiis, ut praenobilior sit proprio ingenio quam patricio consulatu. Quibusnam verbis tibi, Aemiliane Strabo, vir omnium, quot umquam fuerunt aut sunt aut etiam erunt, inter optimos clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque doctissime, quibus tandem verbis pro hoc tuo erga me animo gratias habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam honorificam benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione dicendi gloriam tui facti aequiperem, nondum hercle reperio. Sed quaeram sedulo et conitar, dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. Nam nunc inpraesentiarum – neque enim diffitebor -laetitia facundiae obstrepit et cogitatio voluptate impeditur; ac mens occupata delectatione mavult inpraesentiarum gaudere quam praedicare. Quid faciam? cupio gratus videri, sed prae gaudio nondum mihi vacat gratias agere. Nemo me, nemo ex illis tristioribus velit in isto vituperare, quod honorem meum non minus mereor quam intellego, quod clarissimi et eruditissimi viri tanto testimonio exsulto: quippe testimonium mihi perhibuit in curia Carthaginiensium non minus splendidissimum quam benignissimum vir consularis; cui etiam notum esse tantummodo summus honor est, is etiam laudator mihi apud principes Africae viros quodam modo astitit. Nam, ut comperior, nudius tertius libello misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae, cum primis commemoravit inter nos iura amicitiae a commilitio studiorum eisdem magistris honeste inchoata; tunc postea vota omnia mea secundum dignitatis suae gradus recognovit. Iam illud primum beneficium, quod condiscipulum se meminit. Ecce et hoc alterum beneficium, quod tantus diligi se ex pari praedicat. Quin etiam commemoravit et alibi gentium et civitatium honores mihi statuarum et alios decretos. Quid addi potest ad hoc praeconium viri consularis? Immo etiam docuit argumento suscepti sacerdotii summum mihi honorem Carthaginis adesse. Iam hoc praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod me vobis locupletissimus testis suo etiam suffragio commendat. Ad summam pollicitus est se mihi Carthagini de suo statuam positurum, vir, cui omnes provinciae quadriiuges et seiuges currus ubique gentium ponere gratulantur. Quid igitur superest ad honoris mei tribunal et columen, ad laudis meae cumulum? immo enimvero, quid superest? Aemilianus Strabo, vir consularis, brevi votis omnium futurus proconsul, sententiam de honoribus meis in curia Carthaginiensium dixit, omnes eius auctoritatem secuti sunt. Nonne videtur hoc vobis senatus consultum esse? Quid quod et Carthaginienses omnes, qui in illa sanctissima curia aderant, tam libenter decreverunt locum statuae, ut illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in sequentem curiam protulisse, ut salva veneratione, salva reverentia consularis sui viderentur factum eius non aemulati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me publicum perveniret. Ceterum meminerant optimi magistratus et benivolentissimi principes mandatum sibi a vobis quod volebant. Id egone scirem ac praedicare cessarem? ingratus essem. Quin etiam universo ordini vestro pro amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gratias ago atque habeo, qui me in illa curia honestissimis adclamationibus decoravere, in qua curia vel nominari tantummodo summus honor est. Igitur, quod difficile factu erat quodque re vera arduum, non existimabatur: gratum esse populo, placere ordini, probari magistratibus et principibus, id – praefascine dixerim – iam quodam modo mihi obtigit. Quid igitur superest ad statuae meae honorem, nisi aeris pretium et artificis ministerium? quae mihi ne in mediocribus quidem civitatibus umquam defuere, ne ut Carthagini desint, ubi splendidissimus ordo etiam de rebus maioribus iudicare potius solet quam computare. Sed de hoc tum ego perfectius, cum vos effectius. Quin etiam tibi, nobilitas senatorum, claritudo civium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto, plenius gratias canam eique libro mandabo, uti per omnis provincias est totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium, semper annorum repraesentet.
XVII. Viderint, quibus mos est oggerere se et otiosis praesidibus, ut impatientia linguae commendationem ingenii quaerant et adfectata amicitiae vestrae specie glorientur. Vtrumque eius a me, Scipio. Orfite, longe abest. Nam et quantulumcumque ingenium meum iam pridem pro captu suo hominibus notius est, quam ut indigeat novae commendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam gloriator, quoniam cupere nemo nisi vere [putem] potest, potest autem quivis falso gloriari. Ad hoc ita semper ab ineunte aevo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in provincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus vobis amicitia mea capessenda sit quam mihi vestra concupiscenda. Quippe non prompte veniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseverantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia. Ceterum vox cohibita silentio perpeti non magis usui erit quam nares gravedine oppletae, aures spurcitie obseratae, oculi albugine obducti. Quid si manus manicis restringantur, quid si pedes pedicis coartentur, iam rector nostri animus aut somno solvatur aut vino mergatur aut morbo sepeliatur? Profecto ut gladius usu splendescit, situ robiginat, ita vox in vagina silentii condita diutino torpore hebetatur. Desuetudo omnibus pigritiam, pigritia veternum parit. Tragoedi adeo ni cottidie proclament, claritudo arteriis obsolescit; igitur identidem boando purgant ravim. Ceterum ipsius vocis hominis exercendi cassus labor supervacaneo studio plurifariam superatur, si quidem voce hominis et tuba rudore torvior et lyra concentu variatior et tibia questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina significatu longinquior. Mitto dicere multorum animalium immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos, ut est taurorum gravis mugitus, luporum acutus ululatus, elephantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec non avium instigati clangores nec non leonum indignati fremores ceteraeque id genus voces animalium truces ac liquidae, quas infesta rabies vel propitia voluptas ciant. Pro quibus homini vox divinitus data angustior quidem, sed maiorem habet utilitatem mentibus quam auribus delectationem. Quo magis celebrari debet frequentius usurpata, et quidem non nisi in auditorio, tanto viro praesidente, in hac excellenti celebritate multorum eruditorum, multorum benignorum. Equidem et si fidibus adprime callerem, non nisi confertos homines consectarer. In solitudine cantilavit Orpheus in silvis, inter delphinas Arion, quippe, si fides fabulis, Orpheus exsilio desolatus, Arion navigio praecipitatus, ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur. Eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent. Avibus haec secretaria utiquam magis congruerint, merulis et lusciniis et oloribus. Et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine arcana canticum adulescentiae garriunt, olores apud avios fluvios carmen senectae meditantur. Enimvero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de virtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuvenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul sublevavit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuvenibus hilaritatem, senibus securitatem. Metuo quidem, Scipio, quoniam laudes tuas attigi, ne me inpraesentiarum refrenet vel tua generosa modestia vel mea ingenua verecundia. Sed nequeo quin ex plurimis, quae in te meritissimo admiramur, ex his plurimis quin vel paucissima attingam. Vos ea mecum, cives ab eo servati, recognoscite.