XVIII. Itidem cum rebus crepis et adflictis speculatores deligendi sunt, qui nocte intempesta castra hostium penetrent, nonne Vlixes cum Diomede deliguntur veluti consilium et auxilium, mens et manus, animus et gladius? Enimvero cum ab Aulide desidibus et obsessis ac taedio abnuentibus difficultas belli et facultas itineris et tranquillitas maris et clementia ventorum per fibrarum notas et alitum vias et serpentium escas exploranda est, tacent nemque mutuo duo illa sapientiae Graiae summa cacumina, Ithacensis et Pylius. Calchas autem longe praestabilis hariolari simul alites et altaria et arborem contemplatus est, actutum sua divinatione et tempestates flexit et classem deduxit et decennium praedixit; non secus et in Troiano exercitu cum divinatione res indigent, tacet ille sapiens senatus nec audet aliquid pronuntiare vel Hicetaon vel Lampo vel Clytius, sed omnes silentio auscultant aut ingrata auguria Heleni aut incredita vaticinia Cassandrae. Ad eundem modum Socrates quoque, sicubi locorum aliena sapientiae officiis consultatio ingruerat, ibi vi daemonis praesagiri egebat. Verum eius monitis sedulo oboediebat eoque erat deo suo longe acceptior.

XIX. Quod autem incepta Socratis quaepiam daemon ille ferme prohibitum ibat, numquam adhortatum, quodam modo ratio praedicta est. Enim Socrates, utpote vir adprime perfectus, ex sese ad omnia congruentia sibi officia promptus, nullo adhortatore umquam indigebat, at vero prohibitore nonnumquam, si quibus forte conatibus eius periculum suberat, ut monitus praecaveret, omitteret coepta inpraesentiarum, quae tutius vel postea capesseret vel alia via adoriretur. In huiuscemodi rebus (dixit) vocem quampiam divinitus exortam dicebat audire ita enim apud Platonem, ne quisquam arbitretur omina eum vulgo loquentium captitasse. Quippe etiam semotis arbitris uno cum Phaedro extra pomerium sub quodam arboris opaco umbraculo signum illud adnuntium sensit, ne prius transcendet Ilissi amnis modicum fluentum, quam increpitu(m) indignatum Amorem recinendo placasset. Cum praeterea, si omina observitaret, aliquando eorum nonnulla etiam hortamenta haberet, ut videmus plerisque usu evenire, qui nimia ominum superstitione non suopte corde sed alterius verbo reguntur ac per angiporta reptantes consilia ex alienis vocibus conligunt et, ut ita dixerim, non animo sed auribus cogitant.

XX. Verum enimvero, ut ista sunt, certe quidem ominum harioli vocem audiunt saepenumero auribus suis usurpatam, de qua nihil cunctentur (de qua sciunt) ex ore humano profectam. At enim Socrates non vocem sibi sed “vocem quampiam” dixit oblatam, quo additamento profecto intellegas non usitatam vocem nec humanam significari. Quae si foret, frustra “quaepiam”, quin potius aut “vox” aut certe “cuiuspiam vox” diceretur, ut ait illa Terentiana meretrix: audire vocem visa sum modo militis. Quid vero vocem quampiam dicat audisse, aut nescit unde ea exorta sit, aut in ipsa aliquid addubitat, aut eam quiddam insolitum et arcanum demonstrat habuisse, ita ut Socrates eam, quam sibi (ac) divinitus editam tempestive accidere dicebat. Quod equidem arbitror non modo auribus eum verum etiam oculis signa daemonis sui usurpasse. Nam frequentius non (prae)vocem sed signum divinum sibi oblatum prae se ferebat. Id signum potest et ipsius daemonis species fuisse, quam solus Socrates cerneret, ita ut Homericus Achilles Minervam. Credo plerosque vestrum hoc, quod commodum dixi, cunctantius credere et inpendio mirari formam daemonis Socrati visitatam. At enim (secundum) Pythagoricos contra mirari oppido solitos, si quis se negaret umquam vidisse daemonem, satis, ut reor, idoneus auctor est Aristoteles. Quod si cuivis potest evenire facultas contemplandi divinam effigiem, cur non adprime potuerit Socrati optingere, quem cuivis amplissimo numini sapientiae dignitas coaequarat? Nihil est enim deo similius et gratius quam vir animo perfecte bonus, qui hominibus ceteris antecellit, quam ipse a diis immortalibus distat.

XXI. Quia potius non quoque Socratis exemplo et commemoratione erigimur ac nos secundo studio philosophiae [pari similitudini numinum caventes permittimus? De quo quidem nescio qua ratione detrahimur. Et nihil aeque miror quam, cum omnes et cupiant optime vivere et sciant non alia re quam animo vivi nec fieri posse quin, ut optime vivas, animus colendus sit, tamen animum suum non colant. At si quis velit acriter cernere, oculi curandi sunt, quibus cernitur; si velis perniciter currere, pedes curandi sunt, quibus curritur; itidem si pugillare valde velis, brachia vegetanda sunt, quibus pugillatur. Similiter in omnibus ceteris membris sua cuique cura pro studio est. Quod cum omnes facile perspiciant, nequeo satis mecum reputare et proinde, ut res est, admirari cur non etiam animum suum ratione excolant. Quae quidem ratio vivendi omnibus aeque necessaria est, non ratio pingendi nec ratio psallendi, quas quivis bonus vir sine ulla animi vituperatione, sine turpitudine, sine rubore contempserit. Nescio ut Ismenias tibiis canere, sed non pudet me tibicinem non esse; nescio ut Apelles coloribus pingere, sed non pudet me non esse significem; itidem in ceteris artibus, ne omnis persequar, licet tibi nescire nec pudeat.

XXII. Enimvero dic, sodes: “nescio bene vivere, ut Socrates, ut Plato, ut Pythagoras vixerunt, nec pudet me nescire bene vivere”; numquam hoc dicere audebis. Sed cumprimis mirandum est, quod ea, quae minime videri volunt nescire, discere tamen neglegunt et eiusdem artis disciplinam simul et ignorantiam detrectant. Igitur cotidiana eorum aera dispungas: invenias in rationibus multa prodige profusa et in semet nihil, in sui dico daemonis cultum, qui cultus non aliud quam philosophiae sacramentum est. Plane quidem villas opipare exstruunt et domos ditissime exornant et familias numerosissime conparant. Sed in istis omnibus tanta adfluentia rerum nihil est praeterquam ipse dominus pudendum; nec iniuria: cumulata enim habent, quae sedulo percolunt, ipsi autem horridi, indocti incultique circumeunt. Igitur illa spectes, in quae patrimonia sua profuderunt: amoenissima et exstructissima et ornatissima deprehendas, villas aemulas urbium conditas, domus vice templorum exornatas, familias numerosissimas et calamistratas, opiparam supellectilem, omnia adfluentia, omnia opulentia, omnia ornata praeter ipsum dominum, qui solus Tantali vice in suis divitiis inops, egens, pauper non quidem fluentum illud fugitivum captat et fallacis undae sitit, sed verae beatitudinis, id est secundae vitae et prudentiae fortunatissimae, esurit et sitit. Quippe non intellegit aeque divites spectari debere ut equos mercamur.

XXIII. Neque enim in emendis equis phaleras consideramus et baltei polimina inspicimus et ornatissimae cervicis divitias contemplamur, si ex auro et argento et gemmis monilia variegata dependent, si plena artis ornamenta capiti et collo circumiacent, si frena caelata, si ephippia fucata, si cingula aurata sunt. Sed istis omnibus exuviis amolitis equum ipsum nudum et solum corpus eius et animum contemplamur, ut sit et ad speciem honestus et ad cursuram vegetus et ad vecturam validus: iam primum in corpore si sit argutum caput, brevis alvus obesaque terga luxuriatque toris animosum pectus honesti; praeterea si duplex agitur per lumbos spina: volo enim non modo perniciter verum etiam molliter pervehat. Similiter igitur et in hominibus contemplandis noli illa aliena aestimare, sed ipsum hominem penitus considera, ipsum ut meum Socratem pauperem specta. Aliena autem voco, quae parentes pepererunt et quae fortuna largita est. Quorum nihil laudibus Socratis mei admisceo, nullam generositatem, nullam prosapiam, nullos longos natales, nullas invidiosas divitias. Haec enim cuncta, ut dico, aliena sunt. Sat Parthaonio gloriae est, qui talis fuit, ut eius nepotem non puderet. Igitur omnia similiter aliena numeres licebit; “generosus est”: parentes laudas. “Dives est”: non credo fortunae. Nec magis ista adnumero: “validus est”: aegritudine fatigabitur. “Pernix est”: stabit in senectute. “Formosus est”: exspecta paulisper et non erit. “At enim bonis artibus doctus et adprime est eruditus et, quantum licet homini, sapiens et boni consultus”: tandem aliquando ipsum virum laudas. Hoc enim nec a patre hereditarium est nec a casu pendulum nec a suffragio anniculum nec a corpore caducum nec ab aetate mutabile. Haec omnia meus Socrates habuit et ideo cetera habere contempsit.

XXIV. Quin igitur et tu ad studium sapientiae accingeris vel properas saltem, ut nihil alienum in laudibus tuis audias, sed ut, qui te volet nobilitare, aeque laudet, ut Accius Vlixen laudavit in Philocteta suo, in eius tragoediae principio: inclite, parva prodite patria, nomine celebri claroque potens pectore, Achivis classibus auctor, gravis Dardaniis gentibus ultor, Laertiade? Novissime patrem memorat. Ceterum omnes laudes eius viri audisti: nihil inde nec Laertes sibi nec Anticlia nec Arcisius vindicat: [nec] tota, ut vides, laudis huius propria Vlixi possessio est. Nec aliud te in eodem Vlixe Homerus docet, qui semper ei comitem voluit esse prudentiam, quam poetico ritu Minervam nuncupavit. Igitur hac eadem comite omnia horrenda subiit, omnia adversa superavit. Quippe ea adiutrice Cyclopis specus introiit, sed egressus est; Solis boves vidit, sed abstinuit; ad inferos demeavit et ascendit; eadem sapientia comite Scyllam praeternavigavit nec ereptus est; Charybdi consaeptus est nec retentus est; Circae poculum bibit nec mutatus est; ad Lotophagos accessit nec remansit; Sirenas audiit nec accessit.

Pagine: 1 2 3