Apuleius – De Deo Socratis
I. Plato omnem naturam rerum, quod eius ad animalia praecipua pertineat, trifariam divisit censuitque esse summos deos. Summum, medium et infimum fac intellegas non modo loci disclusione verum etiam naturae dignitate, quae et ipsa neque uno neque gemino modo sed pluribus cernitur. Ordiri tamen manifestius fuit a loci dispositione. Nam proinde ut maiestas postulabat, diis inmortalibus caelum dicavit, quos quidem deos caelites partim visu usurpamus, alios intellectu vestigamus. Ac visu quidem cernimus …vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum; nec modo ista praecipua: diei opificem lunamque, solis aemulam, noctis decus, seu corniculata seu dividua seu protumida seu plena sit, varia ignium face, quando longius facessat a sole, tanto largius conlustrata, pari incremento itineris et luminis, mensem suis auctibus ac dehinc paribus dispendiis aestimans; sive illa proprio sed perpeti candore pollens, ut Chaldaei arbitrantur, parte luminis conpos, parte altera cassa fulgoris, pro circumversione oris discoloris multiiuga speciem sui variat, seu tota proprii candoris expers, alienae lucis indigua, denso corpore sed levi ceu quodam speculo radios solis obstipi vel adversi usurpat et, ut verbis utar Lucreti, notham iactat de corpore lucem;
II. utracumque harum vera sententia est nam hoc postea videro, tamen neque de luna neque de sole quisquam Graecus aut barbarus facile cunctaverit deos esse, nec modo istos, ut dixi, verum etiam quinque stellas, quae vulgo vagae ab inperitis nuncupantur, quae tamen indeflexo et certo et stato cursu meatus longe ordinatissimos divinis vicibus aeterno efficiunt. Varia quippe curriculi sui specie, sed una semper et aequabili pernicitate, tunc progressus, tunc vero regressus mirabili vicissitudine adsimulant pro situ et flexu et instituto circulorum, quos probe callet qui signorum ortus et obitus conperit. In eodem visibilium deorum numero cetera quoque sidera, qui cum Platone sentis, locato: Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones aliosque itidem radiantis deos, quibus caeli chorum comptum et coronatum suda tempestate visimus, pictis noctibus severa gratia, torvo decore, suspicientes in hoc perfectissimo mundi, ut ait Ennius, clipeo miris fulguribus variata caelamina. Est aliud deorum genus, quod natura visibus nostris denegavit, nec non tamen intellectu eos rimabundi contemplamur, acie mentis acrius contemplantes. Quorum in numero sunt illi duodecim (numero) situ nominum in duo versus ab Ennio coartati: Iuno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars, Mercurius, Iovis, Neptunus, Vulcanus, Apollo ceterique id genus, quorum nomina quidem sunt nostris auribus iam diu cognita, potentiae vero animis coniectatae per varias utilitates in vita agenda animadversas in iis rebus, quibus eorum singuli curant.
III. Ceterum profana philosophiae turba inperitorum, vana sanctitudinis, priva verae rationis, inops religionis, inpos veritatis, scrupulosissimo culto, insolentissimo spretu deos neglegit, pars in superstitione, pars in contemptu timida vel tumida. Hoc namque cunctos deos in sublimi aetheris vertice locatos, ab humana contagione procul discretos plurimi sed non rite venerantur, omnes sed inscie metuunt, pauci sed impie diffitentur. Quos deos Plato existimat naturas incorporalis, animalis, neque fine ullo neque exordio, sed prorsus ac retro aeviternas, a corporis contagione suapte netura remotas, ingenio ad summam beatitudinem perfecto, nullius extrarii boni participatione sed ex sese bonas et ad omnia conpetentia sibi promptu facili, simplici, libero, absoluto. Quorum parentem, qui omnium rerum dominator atque auctor est, solutum ab omnibus nexibus patiendi aliquid gerendive, nulla vice ad alicuius rei munia obstrictum, cur ergo nunc dicere exordiar, cum Plato caelesti facundia praeditus, aequiperabilia diis inmortalibus disserens, frequentissime praedicet hunc solum maiestatis incredibili quadam nimietate et ineffabili non posse penuria sermonis humani quavis oratione vel modice conprehendi, vix sapientibus viris, cum se vigore animi, quantum licuit, a corpore removerunt, intellectum huius dei, id quoque interdum, velut in artissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare? Missum igitur hunc locum faciam, in quo non mihi (quidem) tantum, sed ne Platoni quidem meo quiverunt ulla verba pro amplitudine rei suppetere, [f]ac iam rebus mediocritatem meam [in] longe superantibus receptui canam tandemque orationem de caelo in terram devocabo. In qua praecipuum animal homines sumus, quamquam plerique se incuria verae disciplinae ita omnibus erroribus ac piacularibus depravaverint, sceleribus inbuerint et prope exesa mansuetudine generis sui inmane efferarint, ut possit videri nullum animal in terris homine postremius. Sed nunc non de errorum disputatione, sed de naturae distributione disserimus.
IV. Igitur homines ratione gaudentes, oratione pollentes, inmortalibus animis, moribundis membris, levibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis corporibus, dissimilis moribus, similibus erroribus, pervicaci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca, singillatim mortales, cunctim tamen universo genere perpetui, vicissim sufficienda prole mutabiles, volucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula vita, terras incolunt. Habetis interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum differentis loci sublimitate, vitae perpetuitate, naturae perfectione, nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat et vivacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciva, et ingenia illa ad beatitudinem sublimata sint, haec ad miserias infimata. Quid igitur? Nullone conexu natura se vinxit, sed in divinam et humanam partem partitam se et interruptam ac veluti debilem passa est? Nam, ut idem Plato ait, nullus deus miscetur hominibus, sed hoc praecipuum eorum sublimitatis specimen est, quod nulla adtrectatione nostra contaminantur. Pars eorum tantummodo obtutu hebeti visuntur, ut sidera, de quorum adhuc et magnitudine et coloribus homines ambigunt, ceteri autem solo intellectu neque prompto noscuntur. Quod quidem mirari super diis inmortalibus nequaquam congruerit, cum alioquin et inter homines, qui fortunae munere opulenti elatus et usque ad regni nutabilem suggestum et pendulum tribunal evectus est, raro aditu sit, longe remotis arbitris in quibusdam dignitatis suae penetralibus degens. Parit enim conversatio contemptum, raritas conciliat admirationem.
V. Quid igitur, orator, obiecerit aliqui, post istam caelestem quidem sed paene inhumanam tuam sententiam faciam, si omnino homines a diis inmortalibus procul repelluntur atque ita in haec terrae tartara relegantur, ut omnis sit illis adversus caelestes deos communio denegata nec quisquam eos e caelitum numero velut pastor vel equiso vel busequa ceu balantium vel hinnientium vel mugientium greges intervisat, qui ferocibus moderetur, morbidis medeatur, egenis opituletur? Nullus, inquis, deus humanis rebus intervenit: cui igitur preces allegabo? Cui votum nuncupabo? Cui victimam caedam? Quem miseris auxiliatorem, quem fautorem bonis, quem adversatorem malis in omni vita ciebo? Quem denique, quod frequentissimum est, iuri iurando arbitrum adhibebo? An ut Vergilianus Ascanius per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat? At enim, o Iule, pater tuus hoc iure iurando uti poterat inter Troianos stirpe cognatos et fortasse an inter Graecos proelio cognitos; at enim inter Rutulos recens cognitos si nemo huic capiti crediderit, quis pro te deus fidem dicet? An ut (se) ferocissimo Mezentio dextra et telum? Quippe haec sola advenerat, quibus propugnabat: dextra mihi deus et telum, quod missile libro. Apage sis tam cruentos deos, dextram caedibus fessam telumque sanguine robiginosum: utrumque idoneum non est, propter quod adiures, neve per ista iuretur, cum sit summi deorum hic honor proprius. Nam et ius iurandum Iovis iurandum dicitur, ut ait Ennius. Quid igitur censes? Iurabo per Iovem lapidem Romano vetustissimo ritu? Atque si Platonis vera sententia est, numquam se deum se deum cum homine communicare, facilius me audierit lapis quam Iuppiter.
VI. Non usque adeo responderit enim Plato pro sententia sua mea voce non usque adeo, inquit, seiunctos et alienatos a nobis deos praedico, ut ne vota quidem nostra ad illos arbitrer pervenire. Neque enim illos a cura rerum humanarum, sed contrectatione sola removi. Ceterum sunt quaedam divinae mediae potestates inter summum aethera et infimas terras in isto intersitae aeris spatio, per quas et desideria nostra et merita ad eos commeant. Hos Graeci nomine daemonas nuncupant, inter terricolas caelicolasque vectores hinc petitiones inde suppetias ceu quidam utri[u]sque interpretes et salutigeri. Per hos eosdem, ut Plato in Symposio autumat, cuncta denuntiata et magorum varia miracula omnesque praesagiorum species reguntur. Eorum quippe de numero praediti curant singuli [eorum], proinde ut est cuique tributa provincia, vel somniis conformandis vel extis fissiculandis vel praepetibus gubernandis vel ostinibus erudiendis vel vatibus inspirandis vel fulminibus iaculandis vel nubibus coruscandis ceterisque adeo, per quae futura dinoscimus. Quae cuncta caelestium voluntate et numine et auctoritate, sed daemonum obsequio et opera et ministerio fieri arbitrandum est.
VII. Horum enim munus atque opera atque cura est, ut Hannibali somnia orbitatem oculi commin[ar]entur, flaminio extispicia periculum cladis praedicant, Attio Navio auguria miraculum cotis addicant; item ut nonnullis regni futuri signa praecurrant, ut Tarquinius Priscus aquila obumbretur ad apice, Servius Tullius flamma conluminetur a capite; postremo cuncta hariolorum praesagia, Tuscorum piacula, fulguratorum bidentalia, carmina Sibyllarum. Quae omnia, ut dixi, mediae quaepiam potestates inter homines ac deos obeunt. Neque enim pro maiestate deum caelestium fuerit, ut eorum quisquam vel Hannibali somnium fingat vel Flaminio hostiam conruget vel Attio Navio avem velificet vel Sibyllae fatiloquia versificet vel Tarquinio velit apicem rapere sed reddere, Servio vero inflammare verticem nec exurere. Non est operae diis superis ad haec descendere: mediorum divorum ista sortitio est, qui in aeris plagis terrae conterminis nec minus confinibus caelo perinde versantur, ut in quaque parte naturae propria animalia, in aethere volventia, in terra gradientia.
VIII. Nam cum quattuor sint elementa notissima, veluti quadrifariam natura magnis partibus disterminata, sintque propria animalia terrarum, aquarum, flammarum, Siquidem Aristoteles auctor est in Fornacibus flagrantibus quaedam (propria) animalia, pennulis apta volitare totumque aevum suum in igne deversari, cum eo exoriri cumque eo extingui, praeterea cum totiuga sidera, ut iam prius dictum est, sursum in aethere, id est in ipso liquidissimo ignis ardore, conpareant, cum hoc solum quartum elementum aeris, quod tanto spatio intersitum est, cassum ab omnibus, desertum a cultoribus suis natura pateretur, quin in eo quoque aeria animalia gignerentur, ut in igni flammida, in unda fluxa, in terra glebulenta? Nam quidem qui aves aeri attribuet, falsum sententiae meritissimo dixeris, quippe (quae aves) nulla earum ultra Olympi verticem sublimatur. Qui cum excellentissimus omnium perhibeatur, tamen altitudinem perpendiculo si metiare, ut geometrae autumant, decem stadia altitudo fastigii non aequiperat, cum sit aeris agmen inmensum usque ad citiman lunae helicem, quae porro aetheris sursum versus exordium est. Quid igitur tanta vis aeris, quae ab humillimis lunae anfractibus usque ad summum Olympi verticem interiacet? Quid tandem? Vacabitne animalibus suis atque erit ista naturae pars mortua ac debilis? Immo enim si sedulo advertas, ipsae quoque aves (per) terrestre animal, non aerium rectius perhibeantur. Enim semper illis victus ommis in terra, ibidem pabulum, ibidem cubile, tantum quod aera proximum terrae volitando transuerberant. Ceterum cum illis fessa sunt remigia pinnarum, terra ceu portus est.