Apuleius – De Deo Socratis
IX. Quod si manifestum flagitat ratio debere propria animalia etiam in aere intellegi, superest ut, quae tandem et cuiusmodi ea sint, disseramus. Igitur terrena nequaquam devergant enim pondere sed nec flammida, ne sursum versus calore rapiantur. Temperanda est ergo nobis pro loci medietate media natura, ut ex regionis ingenio si etiam cultoribus eius ingenium. Cedo igitur mente formemus et gignamus animo id genus corporum texta, quae neque tam bruta quam terrea neque tam levia quam aetheria, sed quodam modo utrimque seiugata vel enim utrimque commixta sint, sive amolita seu modificata utrisque rei participatione: sed facilius ex utroque quam ex neutro intellegentur. Habeant igitur haec daemonum corpora et modicum ponderis, ne ad superna inscendant, et aliquid levitatis, ne ad inferna praecipitentur.
X. Quod ne vobis videar poetico ritu incredibilia confingere, dabo primum exemplum huius libratae medietatis: neque enim procul ab hac corporis subtilitate nubes concretas videmus; quae si usque adeo leves forent ut ea quae omnino carent pondere, numquam infra iuga, ut saepenumero animadvertimus, gravatae caput editi montis ceu quibusdam curvis torquibus coronarent. Porro si suapte natura spissae tam graves forent ut nulla illas vegetioris levitatis admixtio subleverat, profecto non secus quam plumbi robus et lapis suopte nisu caducae terris inliderentur. Nunc enimvero pendulae et mobiles huc atque illuc vice navium in aeris pelago ventis gubernantur, paululum inmutantes proximitate et longinquitate. Quippe si aliquo umore fecundae sunt, veluti ad fetum edendum deorsus degrassantur. Atque ideo umectiores humilius meant aliquo[nis] agmine, tractu segniore(s), sudis vero sublimior cursus est, cum lanarum velleribus similes aguntur, cano agmine, volatu pernicione. Nonne audis, quid super tonitru Lucretius facundissime disserat? principio tonitru quatiuntur caerula caeli propterea quia concurrunt sublime volantes aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
XI. Quod si nubes sublime volitant, quibus omnis et exortus est terrenus et retro defluxus in terras, quid tandem censes daemonum corpora, quae sunt concretio multo tanta subtilior? Non enim ex hac faeculenta nubecula et umida caligine conglobata, sicuti nubium genus est, sed ex illo purissimo aeris liquido et sereno elemento coalita eoque nemini hominum temere visibilia, nisi divinitus speciem sui offerant, quod nulla in illis terrena soliditas locum luminis occuparit, quae nostris oculis possit obsistere, qua soliditate necessario offensa acies inmoretur, sed fila corporum possident rara et splendida et tenuia usque adeo ut radios omnis nostri tuoris et raritate transmittant et splendore reverberent et subtilitate frustrentur. Hinc est illa Homerica Minerva, quae mediis coetibus Graium cohibendo Achilli intervenit. Versum Graecum, si paulisper opperiamini, Latine enuntiabo, atque adeo hic sit inpraesentiarum: Minerva igitur, ut dixi, Achilli moderando iussu Iunonis advenit: soli perspicua est, aliorum nemo tuetur. Hinc et illa Vergiliana Iuturna, quae mediis milibus auxiliabunda fratri conversatur miscetque viris neque cernitur ulli, prorsus quod Plautinus miles super clipeo suo gloriatur, praestringens oculorum aciem hostibus.
XII. Ac ne ceteros longius persequar, ex hoc ferme daemonum numero poetae solent haudquaquam procul a veritate osores et amatores quorundam hominum deos fingere: hos prosperare et evehere, illos contra adversari et adfligere; igitur et misereri et indignari et angi et laetari omnemque humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentis ad omnes cogitationum aestus fluctuare, quae omnes turbelae tempestatesque procul a deorum caelestium tranquillitate, exulant. Cuncti enim caelites semper eodem statu mentis aeterna aequabilitate potiuntur, qui numquam illis nec ad dolorem versus nec ad voluptatem finibus suis pellitur nec quoquam a sua perpetua secta ad quempiam subitum habitum demovetur nec alterius vi nam nihil est deo potentius neque suapte natura nam nihil est deo perfectius. Porro autem qui potest videri perfectus fuisse, qui a priore statu ad alium rectiorem statum migrat, cum praesertim nemo sponte capessat nova, nisi quem paenituit priorum? Non potest enim subsequi illa mutata ratio sine praecedentium infirmatione. Quapropter debet deus nullam perpeti vel odii vel amoris temporalem perfunctionem et idcirco nec indignatione nec misericordia contingi, nullo angore contrahi, nulla alacritate gestire, sed ab omnibus animi passionibus liber nec dolere umquam nec aliquando laetari nec aliquid repentinum velle vel nolle.
XIII. Sed et haec cuncta et id genus cetera daemonum mediocritati rite congruunt. Sunt enim inter nos ac deos ut loco regionis ita ingenio mentis intersiti, habentes communem cum superis inmortalitatem, cum inferis passionem. Nam proinde ut nos pati possunt omnia animorum placamenta vel incitamenta, ut et ira incitentur et misericordia flectantur et donis invitentur et precibus leniantur et contumeliis exasperentur et honoribus mulceantur aliisque omnibus ad similem nobis modum varient. Quippe, ut fine conprehendam, daemones sunt genere animalia, ingenio rationabilia, animo passiva, corpore aeria, tempore aeterna. Ex his quinque, quae commemoravi, tria a principio eadem quae nobis sunt, quartum proprium, postremum commune cum diis inmortalibus habent, sed differunt ab his passione. Quae propterea passiva non absurde, ut arbitror, nominavi, quod sunt iisdem, quibus nos, turbationibus mentis obnoxii.
XIV. Vnde etiam religionum diversis observationibus et sacrorum variis suppliciis fides inpertienda est, esse nonnullos ex hoc divorum numero, qui nocturnis vel diurnis, promptis vel occultis, laetioribus vel tristioribus hostiis vel caerimoniis vel ritibus gaudeant, uti Aegyptia numina ferme plangoribus, Graeca plerumque choreis, barbara autem strepitu cymbalistarum et tympanistarum et choraularum. Itidem pro regionibus et cetera in sacris differunt longe varietate: pomparum agmina, mysteriorum silentia, sacerdotum officia, sacrificantium obsequia; item deorum effigiae et exuviae, templorum religiones et regiones, hostiarum cruores et colores. Quae omnia pro cuisque more loci sollemnia et rata sunt, ut plerumque somniis et vaticinationibus et oraculis conperimus saepenumero indignata numina, si quid in sacris socordia vel superbia neglegatur. Cuius generis mihi exempla adfatim suppetunt, sed adeo celebrata et frequentata sunt ut nemo ea commemorare adortus sit, quin multo plura omiserit quam recensuerit. Idcirco supersedebo inpraesentiarum in his rebus orationem occupare, quae si non apud omnis certam fidem, at certe penes cunctos notitiam promiscuam possident. Id potius praestiterit Latine dissertare, varias species daemonum philosophis perhiberi, quo liquidius et plenius de praesagio Socratis deque eius amico numine cognoscatis. XV Nam quodam significatu et animus humanus etiam nunc in corpore situs daemon nuncupatur: …dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido? Igitur et bona cupido animi bonus deus est. Vnde nonnulli arbitrantur, ut iam prius dictum est, eudaemonas dici beatos, quorum daemon bonus id est animus virtute perfectus est. Eum nostra lingua, ut ego interpretor, haud sciam an bono, certe quidem meo periculo poteris Genium vocare, quod is deus, qui est animus sui cuique, quamquam sit inmortalis, tamen quodam modo cum homine gignitur, ut eae preces, quibus Genium et genua precantur, coniunctionem nostram nexumque videantur mihi obtestari, corpus atque animum duobus nominibus conprehendentes, quorum communio et copulatio sumus. Est et secundo significatus species daemonum animus humanus emeritis stipendiis vitae corpore suo abiurans. Hunc vetere Latina lingua reperio Lemurem dictitatum. Ex hisce ergo Lemuribus qui posterorum suorum curam sortitus placato et quieto numine domum possidet, Lar dicitur familiaris; qui vero ob adversa vitae merita nullis (bonis) sedibus incerta vagatione ceu quodam exilio punitur, inane terriculamentum bonis hominibus, ceterum malis noxium, id genus plerique Larvas perhibent. Cum vero incertum est, quae cuique eorum sortitio evenerit, utrum Lar sit an Larva, nomine Manem deum nuncupant: scilicet et honoris gratia dei vocabulum additum est; quippe tantum eos deos appellant, qui ex eodem numero iuste ac prudenter curriculo vitae gubernato pro numine postea ab hominibus praediti fanis et caerimoniis vulgo advertuntur, ut in Boeotia Amphiaraus, in Africa Mopsus, in Aegypto Osiris, alius alibi gentium, Aesculapius ubique.
XVI. Verum haec omnis distributio eorum daemonum fuit, qui quondam in corpore humano fuere. Sunt autem non posteriore numero, praestantiore longe dignitate, superius aliud, augustius genus daemonum, qui semper a corporis conpedibus et nexibus liberi certis potestatibus curant. Quorum e numero Somnus atque Amor diversam inter se vim possident, Amor vigilandi, Somnus soporandi. Ex hac igitur sublimiore daemonum copia Plato autumat (singulis) hominibus in vita agenda testes et custodes singulis additos, qui nemini conspicui semper adsint arbitri omnium non modo actorum verum etiam cogitatorum. At ubi vita edita remeandum est, eundem illum, qui nobis praeditus fuit, raptare ilico et trahere veluti custodiam suam ad iudicium atque illic in causa dicunda adsistere, si qua commentiatur, redarguere, si qua vera dicat, adseverare, prorsus illius testimonio ferri sententiam. Proinde vos omnes, qui hanc Platonis divinam sententiam me interprete auscultatis, ita animos vestros ad quaecumque agenda vel meditanda formate, ut sciatis nihil homini prae istis custodibus nec intra animum nec foris esse secreti, quin omnia curiose ille participet; omnia visitet, omnia intellegat, in ipsis penitissimis mentibus vice conscientiae deversetur. Hic, quem dico, privus custos, singularis praefectus, domesticus speculator, proprius curator, intimus cognitor, adsiduus observator, individuus arbiter, inseparabilis testis, malorum inprobator, bonorum probator, si rite animadvertatur, sedulo cognoscatur, religiose colatur, ita ut a Socrate iustitia et innocentia cultus est, in rebus incertis prospector, dubiis praemonitor, periculosis tutator, egenis opitulator, qui tibi queat tum insomniis, tum signis, tum etiam fortasse coram, cum usus postulat, mala averruncare, bona prosperare, humilia sublimare, nutantia fulcire, obscura clarare, secunda regere, adversa corrigere.
XVII. Igitur mirum, si Socrates, vir adprime perfectus et Apollinis quoque testimonio sapiens, hunc deum suum cognovit et coluit, ac propterea eius custos prope dicam Lar contubernio familiaris cuncta et arcenda arcuit et praecavenda praecavit et praemonenda praemonuit, sicubi tamen interfectis sapientiae officiis non consilio sed praesagio indigebat, ut ubi dubitatione clauderet, ibi divinatione consisteret? Multa sunt enim, multa de quibus etiam sapientes viri ad hariolos et oracula cursitent. An non apud Homerum, ut quodam ingenti speculo, clarius cernis haec duo distributa, seorsus divinationis, seorsus sapientiae officia? Nam cum duo columina totius exercitus dissident, Agamemnon regno pollens et Achilles bello potens, desideraturque vir facundia laudatus et peritia memoratus, qui Atridae superbiam sedet, Pelidae ferociam conpescat atque eos auctoritate advertat, exemplis moneat, oratione permulceat, quis igitur tali in tempore me ad dicendum exhortus est? Nempe Pylius orator, eloquio comis, experimentis catus, senecta venerabilis, cui omnes sciebant corpus annis habere, animum prudentia vigere, verba dulcedine adfluere.