trlat_Confessiones_ XIII536_128
30. 45. Et audivi, Domine Deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua veritate et intellexi, quoniam sunt quidam, quibus displicent opera tua, et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas caelorum et compositiones siderum, et hoc non de tuo, sed iam fuisse alibi creata et aliunde, quae tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus victis mundana moenia molireris, ut ea constructione devicti adversus te iterum rebellare non possent; alia vero nec fecisse te nec omnino compegisse, sicut omnes carnes et minutissima quaeque animantia et quidquid radicibus terram tenet, sed hostilem mentem naturamque aliam non abs te conditam tibique contrariam in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. Insani dicunt haec, quoniam non per spiritum tuum vident opera tua nec te cognoscunt in eis.