trlat_Confessiones_IV183_66

Sed hoc quoque malum non ex tua castitate repudiavi, Deus cordis mei . Non enim amare te noveram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non noveram. Talibus enim figmentis suspirans anima nonne fornicatur abs te , et fidit in falsis et pascit ventos ? Sed videlicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse sacrificabam. Quid est enim aliud ventos pascere quam ipsos pascere, hoc est errando eis esse voluptati atque derisui?

Potrebbero interessarti anche...