trlat_Confessiones_III174_111
Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum et ego ad id trahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram, continuo sine aliqua haesitatione: “Non – inquit – non enim mihi dictum est: Ubi ille, ibi et tu, sed: Ubi tu, ibi et ille”. Confiteor tibi, Domine, recordationem meam, quantum recolo (quod saepe non tacui), amplius me isto per matrem vigilantem responso tuo, quod tam vicina interpretationis falsitate turbata non est et tam cito vidit quod videndum fuit (quod ego certe, antequam dixisset, non videram) etiam tum fuisse commotum quam ipso somnio, quo feminae piae gaudium tanto post futurum ad consolationem tunc praesentis sollicitudinis tanto ante praedictum est.