trlat_Confessiones_III174_111
Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum et ego ad id trahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram, continuo sine aliqua haesitatione: “Non – inquit – non enim mihi dictum est: Ubi ille, ibi et tu, sed: Ubi tu, ibi et ille”. Confiteor tibi, Domine, recordationem meam, quantum recolo (quod saepe non tacui),...