6. Impuberes autem in tutela esse naturali iure conveniens est, ut is qui perfectae aetatis non sit alterius tutela regatur. 7. Cum igitur pupillorum pupillarumque tutores negotia gerunt, post pubertatem tutelae iudicio rationem reddunt.
Visitatori: 28