trlat_Instit_I_6_98

4. Eadem lege Aelia Sentia domino minori annis viginti non aliter manumittere permittitur, quam si vindicta apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit manumissi. 5. Iustae autem manumissionis causae sunt, veluti si quis patrem aut matrem aut filium filiamve aut fratrem sororemve naturales aut paedagogum, nutricem, educatorem aut alumnum alumnamve aut collactaneum manumittat, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, dum tamen intra sex menses uxor ductatur, nisi iusta causa impediat, et qui manumittitur procuratoris habendi gratia, ne minor septem et decem annis manumittatur. 6. Semel autem causa adprobata, sive vera sive falsa sit, non retractatur.

Potrebbero interessarti anche...