trlat_Rerum_Gestarum68_57

Pannoniorum gentes, quas ante me principem populi Romani exercitus numquam adit, devictas per Ti. Neronem, qui tum erat privignus et legatus meus, imperio populi Romani subieci protulique fines Illyrici ad ripam fluminis Danuvi. Citra quod Dacorum transgressus exercitus meis auspicis victus profligatusque est, et postea trans Danuvium ductus exercitus meus Dacorum gentis imperia populi Romani perferre coegit.

Clic per vedere traduzione  trit_Rerum_Gestarum68_89

Potrebbero interessarti anche...