trlat_Phaedrus_Fabulae_22_59

Rana Rupta et Bos – – Inops, potentem dum vult imitari, perit. – – – In prato quondam rana conspexit bovem, et tacta invidia tantae magnitudinis rugosam inflavit pellem. Tum natos suos interrogavit an bove esset latior. Illi negarunt. Rursus intendit cutem maiore nisu, et simili quaesivit modo, quis maior esset. Illi dixerunt ‘bovem’. Novissime indignata, dum vult validius inflare sese, rupto iacuit corpore.

Clic per vedere traduzione  trit_Phaedrus_Fabulae_22_94

Potrebbero interessarti anche...