trlat_Phaedrus_Fabulae_20_37

Canes Famelici – – Stultum consilium non modo effectu caret, sed ad perniciem quoque mortalis devocat. Corium depressum in fluvio viderunt canes. Id ut comesse extractum possent facilius, aquam coepere ebibere: sed rupti prius periere quam quod petierant contingerent.

Clic per vedere traduzione  trit_Phaedrus_Fabulae_20_58

Potrebbero interessarti anche...