trlat_Phaedrus_Fabulae_19_57

Canis Parturiens – – Habent insidias hominis blanditiae mali; – – – quas ut vitemus, versus subiecti monent. Canis parturiens cum rogasset alteram, ut fetum in eius tugurio deponeret, facile impetravit. Dein reposcenti locum preces admovit, tempus exorans breve, dum firmiores catulos posset ducere. Hoc quoque consumpto flagitari validius cubile coepit. ‘Si mihi et turbae meae par’ inquit ‘esse potueris, cedam loco’.

Clic per vedere traduzione  trit_Phaedrus_Fabulae_19_108

Potrebbero interessarti anche...