trlat_Instit_I_66_80

9. Item si propter inimicitiam aliquem testamento tutorem pater dederit, hoc ipsum praestat ei excusationem: sicut per contrarium non excusantur qui se tutelam patri pupillorum administraturos promiserunt. 10. Non esse autem admittendam excusationem eius, qui hoc solo utitur, quod ignotus patri pupillorum sit, divi fratres rescripserunt. 11. Inimicitiae, quas quis cum patre pupillorum vel adultorum exercuit, si capitales fuerunt nec reconciliatio intervenit, a tutela solent excusare. 12. Item si quis status controversiam a pupillorum patre passus est, excusatur a tutela.

Potrebbero interessarti anche...