trlat_Instit_I_45_121

TIT. 19 DE FIDUCIARIA TUTELA – Est et alia tutela, quae fiduciaria appellatur. nam si parens filium vel filiam, nepotem vel neptem, et deinceps, impuberes manumiserit, legitimam nanciscitur eorum tutelam: quo defuncto, si liberi virilis sexus extant, fiduciarii tutores filiorum suorum vel fratris vel sororis et ceterorum efficiuntur. atqui patrono legitimo tutore mortuo, liberi quoque eius legitimi sunt tutores: quoniam filius quidem defuncti, si non esset a vivo patre emancipatus, post obitum eius sui iuris efficeretur nec in fratrum potestatem recideret ideoque nec in tutelam, libertus autem si servus mansisset, utique eodem iure apud liberos domini post mortem eius futurus esset. ita tamen ii ad tutelam vocantur, si perfectae aetatis sint. quod nostra constitutio generaliter in omnibus tutelis et curationibus observari praecepit.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_I_45_172

Potrebbero interessarti anche...