trlat_Instit_I_41_69

TIT. 16 DE CAPITIS MINUTIONE – Est autem capitis deminutio prioris status commutatio, eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis deminutio aut minor, quam quidam mediam vocant, aut minima. 1. Maxima est capitis deminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit. quod accidit in his qui servi poenae efficiuntur atrocitate sententiae, vel liberti ut ingrati circa patronos condemnati, vel qui ad pretium participandum se venumdari passi sunt.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_I_41_88

Potrebbero interessarti anche...