trlat_Instit_I_38_107
3. Ad certum tempus vel ex certo tempore vel sub condicione vel ante heredis institutionem posse dari tutorem non dubitatur. 4. Certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia personae, non causae vel rei datur. 5. Si quis ‘ filiabus ’ suis vel ‘ filiis ’ tutores dederit, etiam postumae vel postumo videtur dedisse, quia filii vel filiae appellatione et postumus et postuma continentur. quid, si nepotes sint, an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sunt? dicendam est, ut ipsis quoque dati videantur, si modo ‘ liberos ’ dixit. ceterum si ‘ filios, ’ non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. plane si ‘ postumis ’ dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur.