trlat_Instit_I_35_192
TIT. 13 DE TUTELIS Transeamus nunc ad aliam divisionem. nam ex his personis quae in potestate non sunt, quaedam vel in tutela sunt vel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. videamus igitur de his quae in tutela vel in curatione sunt: ita enim intellegemus ceteras personas, quae neutro iure tenentur. ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt. 1. Est autem tutela, ut Servius definivit, ius ac potestas in capite libero ad tuendom eum qui propter aetatem se defendere nequit, iure civili data ac permissa. 2. Tutores autem sunt, qui eam vim ac potestatem habent, ex qua re ipsa nomen ceperunt. itaque appellantur tutores quasi tuitores atque defensores, sicut aeditui dicuntur qui aedes tuentur. 3. Permissum est itaque parentibus liberis impuberibus, quos in potestate habent, testamento tutores dare. et hoc in filio filiaque omnimodo procedit; nepotibus tamen neptibusque ita demum parentes possunt testamento tutores dare, si post mortem eorum in patris sui potestatem non sint recasuri. itaque si filius tuus mortis tuae tempore in potestate tua sit, nepotes ex eo non poterunt testamento tuo tutorem habere, quamvis in potestate tua fuerint; scilicet quia mortuo te in patris sui potestatem recasuri sunt.