trlat_Instit_I_34_69

9. Illud autem scire oportet, quod, si nurus tua ex filio tuo conceperit et filium postea emancipaveris vel in adoptionem dederis praegnante nuru tua, nihilo minus quod ex ea nascitur, in potestate tua nascitur: quod si post emancipationem vel adoptionem fuerit conceptum, patris sui emancipati vel avi adoptivi potestati subicitur: 10. et quod neque naturales liberi neque adoptivi ullo paene modo possunt cogere parentum de potestate sua eos dimittere.

Clic per vedere traduzione  trit_Instit_I_34_89

Potrebbero interessarti anche...