trlat_Digestorum73_57

52. Expulsus ab eo in Sardiniam, revocatus a Vespasiano diem suum obit. Nervae successit Proculus. Fuit eodem tempore et Nerva filius: fuit et alius Longinus ex equestri quidem ordine, qui postea ad praeturam usque pervenit. Sed Proculi auctoritas maior fuit, nam etiam plurimum potuit: appellatique sunt partim cassiani, partim proculiani, quae origo a Capitone et Labeone coeperat.

Clic per vedere traduzione  trit_Digestorum73_81

Potrebbero interessarti anche...