trlat_Digestorum63_66

Ea velut contumelia Servius Tactus operam dedit iuri civili et plurimum eos, de quibus locuti sumus, audiit, institutis a Balbo Lucilio, instructus autem maxime a Gallo Aquilio, qui fuit cercinae: itaque libri complures eius extant cercinae confecti. Hic cum in legatione perisset, statuam ei populus Romanus pro rostris posuit, et hodieque exstat pro rostris Augusti. Huius volumina complura exstant: reliquit autem prope centum et octoginta libros.

Clic per vedere traduzione  trit_Digestorum63_91

Potrebbero interessarti anche...