trlat_Digestorum282_57

1.18.9 Generaliter quotiens princeps ad praesides provinciarum remittit negotia per rescriptiones, veluti ” eum qui provinciae praeest adire poteris” vel cum hac adiectione ” is aestimabit, quid sit partium suarum”, non imponitur necessitas proconsuli vel legato suscipiendae cognitionis, quamvis non sit adiectum “is aestimabit quid sit partium suarum”: sed is aestimare debet, utrum ipse cognoscat an iudicem dare debeat.

Clic per vedere traduzione  trit_Digestorum282_77

Potrebbero interessarti anche...