trlat_Digestorum193_70

1.8.5 Riparum usus publicus est iure gentium sicut ipsius fluminis. Itaque navem ad eas appellere, funes ex arboribus ibi natis religare, retia siccare et ex mare reducere, onus aliquid in his reponere cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen navigare. Sed proprietas illorum est, quorum praediis haerent: qua de causa arbores quoque in his natae eorundem sunt. In mare piscantibus liberum est casam in litore ponere, in qua se recipiant.

Clic per vedere traduzione  trit_Digestorum193_93

Potrebbero interessarti anche...