trlat_DeOfficiis_I_299_55

Atque illud superius sic fere definiri solet, decorum id esse, quod consentaneum sit hominis excellentiae in eo, in quo natura eius a reliquis animantibus differat. quae autem pars subiecta generi est, eam sic definiunt, ut id decorum velint esse, quod ita naturae consentaneum sit, ut in eo moderatio et temperantia appareat cum specie quadam liberali.

Clic per vedere traduzione  trit_DeOfficiis_I_299_62

Potrebbero interessarti anche...