trlat_DeOfficiis_I_25_42

Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura est, ante definire, quid sit officium, quod a Panaetio praetermissum esse miror. Omnis enim, quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intellegatur, quid sit id de quo disputetur.

Clic per vedere traduzione  trit_DeOfficiis_I_25_54

Potrebbero interessarti anche...